AntiLucretius, sive de Deo et natura, libri novem. Eminentissimi S.R.E. cardinalis Melchioris de Polignac opus posthumum; Tomus primus secundus

발행: 1747년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

xxij PRAEFATI infimi inter eruditos ordinis, quibus Anti- Lucretium recitare in animo habebat: quorum omnium suffragiis , quod amicis sepe testifi- Catus est, ultimum quasi pune tum addere de- Creverat ejus sententiam Viri, quem ut summum juris in Gallia dicundi moderatorem, ita supremum & severissimarum artium & politioris humanitatis judicem noverat; in quo Viro cum Omnia , quae apud Caeteros quos adierat, Colleeta in unum ingenii ac sapientiae subsidia reperturum se intelligebat, tum amantissimam Cardinalis , quem ille carissimum habuerat, recordationem. Is Anti-Lucretio , quem in ipsis olim auctoris manibus nascentem Viderat, ipse versaverat, optimis consiliis non semel ornaverat, ultimus arbiter destinabatur; ut quemadmodum hoc Poema Viros non magis altissimo honoris gradu quam omnido strina eminentes Davias & Ρassioneos in Italia monitores ac patronos habuerat, sic &haberet in Gallia Daguessaeos. Verum hanC tantam consiliorum opportu nitatem Rothelino praeripuit immatura morsa

32쪽

PRAEFATI o. xxiij quam cum insanabili pectoris tabe jam propius obrepere sentiret, ne prius e vita discederet, quam debitam amico exsolvisset fidem, Conscripta ad Summum Pontificem dedicatione, Anti-Lucretium nomine suo vulgandum , authentica pactione nobis Commist Nos aliquot dissicultatibus diutius, quam vellemus, retardati, opus bis posthumum, & parente & tutore orbatum, adoptandum nun tradimus Religioni & Litteraturae.

Ab luta jam Ρoematis historia, liceat nobis Considere parumper ad tumulum illustrissimi Abbatis; & non sine lacrymis respectare eum, cujus lue tuoso interitu Pietas, prisca Fides ,

Litterae Congemuerunt. Heu lenitas i Heu morum aequabilitast Quis illo cum vitae suavitate severiori Quis Cum ingenii venustate sanctiori Quidquid supererat aut Religionis ossiciis,

quae prima semper apud eum fuerunt, aut temporibus amicorum, id totum Concedebat otio erudito. Ut amans litterarum, sic in Litteratos propensus, & sibi Zc caeteris Collegerat Cum nummOS antiquos, quam multos & elegantes l

33쪽

tum lautissimam supellectilem librorum ,

quibus commodandis non minus, quam legendis delectabatur. Inoffenso vitae Cursu ad metam , quam Vis Cito , tamen placide provectus , in longo mortis segniter adventantis

prospectu, nullo suo, magno & illustris fami liae & amicorum gemitu, acerbo quidem fato,

At aeternitati maturus extinctus est; perpetuo virtutum Christianarum tenore, sine ulla ostentatione, sibi per omnia similis & constans; cujus supremus dies id unum insigne habuit, quod ipsi fuerit recte factorum ultimus. V

rum suarum laudum ut intimum testem, sic optimum interpretem habuit Clarissimum Virum Freretum ' , Cujus ille probitatem ac fidem non minus, quam immensam pene eruditio, nem fuerat conjunctissiima necessitudine pro

Sed ne tam diuturnae exspectationi moras etiam addere longior Ρraefatio Videatur, pauCR

34쪽

tantum subjicientur, quae nosse operae premtium est. I'. Ex Libro nono, ubi Scriptor lampadem, ut ait ipse , praeserens , Lectorem in terrae marisque visceribus Circumducere in animo .

habebat, ut ibi quoque summi Artificis manum deprehenderet, nihil exstare repertum est, nisi titulum & viginti quatuor primos Versus, in quibus Auctor ad novam hanc viam se se accingit. Eos Vero versus Lectori invidere religio fuit; cumque Libro decimo, quo Coblectis breviter prioribus fastigium imponebatur universo Ρoemati, deesset ipsum Caput,

ejus quod reliquum erat, noni Libri principio Rothelinus sub alio titulo subjunxit.

II'. Vix necessarium videtur admonere Leotorem, in Lucretio refellendo, Cujus in magna foeditate rerum sincerum maxime & castum est loquendi genus, ejus etiam Verba quaedam aliis insolita, veteremque ac singularem dicendi speciem ac figuram saepe Poliniacum

35쪽

xxvi PRAEFATI O. expressisse. Quod si videbuntur interdum exprobrari Lucretio absurda quaedam, quae L cretius a se dedita opera amolitur, ex attenta lectione patebit ea esse ejusmodi, quae Poeta sibi minime constans alias rejiciat quidem ;alias vero quasi manu reprehensa assumat. Et sane optandum est imprimis, ut postea nunquam Lucretius sine hujusce Poematis antidoto

attingatur.

III . Quanquam Auctor insistit plerumque

Cartesii vestigiis, ab eo tamen aliquando dissi Cedit. Neutonum de coloribus, de natura ignis Boerhaavium, de quibusdam aliis alios audire maluit; veritati, s satis explorata esset, addictus uni. In ipso tamen haesisse reperientur opiniones quaedam, quae jam fere obsoleverunt. Hujusmodi sunt Cum alia nonnulla, tum quidquid affert tertio Libro, ut infinitum At

morum numerum Confutet. Respuit enim infinitum infinito majus aut minus ; nec stare posse numerum infinitum statuit. Neque tamen

erat in rebus Philosophicis ita peregrinus, ut

36쪽

PRAE FATI o. xxvij

quaenam his de rebus opinio jam invaluisset, ignoraret. Sed ex lectione plurima & ex longissimae aetatis usu fatis intellexerat , ut quamlibet liberam civitatem , sic & artium egregiarum Rempublicam multis esse rerum Conversionibus obnoxiam. Multas opiniones emergere Viderat, quae Cum aliquandiu floruissent, ejectae postea & explose fuerant; quasdam jampridem emortuas ac sepultas renasci & vigere. In eas igitur, quae animorum potiri viderentur, non se se statim juvenili properatione conjecit. Ita se gessit in rebus Philosophicis, ut in Ρoliticis vir Cautus & prudens ; qui quaecumque existunt studia partium, ad ea non vertit se se subito & circumagit, sed

eventorum maturitatem opperitur.

ΙV'. Fortasse severioribus viris arrideant minus, quos ex Mythologia Colores Ρoemati suo, raro quidem & parce, at interdum tamen illevit. Eos vero ita inspersos fuisse advertant, ut dum delectationi conducunt, nihil officiant Vcritati. Mythologiam enim aut Ethnicis lo-

37쪽

xxviij PRAEFATI Ο.quentibus accommodat, aut ita opponit Epicuri & Lucretii somniis, ut haec vel ipsis F bulae Commentis ineptiora esse ostendat. Cum

vero primi Libri statim initio reum peragie Epicurum, qui

Coeli tonitralia templa lacessens , Eripuit, fulmenque Iovi Phoeboque sagittas ,

hoc ita intelligi debet, non id Epicuro Crimini dari, quod falsorum Numinum aras eVerterit; sed quod, quae sola tunC in Graecia religio vigebat, ea sublata, neque ulla alia substituta, omnem omnino Divinitatis Cultum sustulerit. Hanc esse Auctoris sententiam patet ex his Libri noni versibus :

Sie totum infulsis deceptum fraudibus Orbem Stulta Superstitio pro Relligione subivit.

Illam, Epicure, tuis merito conυellere dictis Fas erat: illa tuos versus, argute Lucreti, Promeruit; jam tum poteras praeludere Vero.

Sed furor est, Divum impuras dum subruis a S , Una favi a Dei templa inυolvsse ruina.

V'. Cum hujusce operis utilitas ad universos pertineat, ea ne fraudarentur, qui Latine nes.

38쪽

ciunt, cordi fuit illustri T. Abbati Rothelino. Itaque operae pretium fore credidit, si ad id

Gallicam in linguam vertendum eum impelleret, quem idoneum sapientiae cum tanta Venustate Conjundita interpretem judicabat, Clarissimum juvenem De Bougain ville , in Regiam Inscriptionum & Litterarum Academiam

ob maturiorem annis eruditionem nuper ascitum. Haec autem interpretatio summo ingenio

summoque studio jam concinnata, opus ipsum haud ita multo post obsecutura est His praemissis, jam audiendus est: Vates ingens, dum ingentem Causim tuetur, cepe quidem antea defensam, sed a libidinibus, quae nunquam silent, semper impugnatam; &quae nunc primum Latinae Poeseos insignibus prodit magnifice decorata. Nam quae a Paleario, Scipione Capicio & aliis sertasse nonnullis Ρoemata de Religione naturali scripta sunt,

ea cum hujusce argumenti partem tantum attingunt , tum Poeseos nitore quantum distent, ipsa lectione aperietur. Liceat hic Coronidis loco subjungere Versiculos aliquot, quos Ab-

39쪽

bas Rothelinus ab amico sibi traditos typis mandari optaVit.

PAEEνrr . sae legeret tremulo dum corde Voluptas, Languidulisque liber decidit e manibus. Prodimur 3 illecebris Veri jam vincimur, inquit IProdimur: heu 3 nobis abstulit ille rosas r 6ylis es abutas Rationi aptare severa IIamque meos lusus perdere, lusus erit.

40쪽

APPROBATIO.

I Llustrissimi Galliarum Cancellarii jussu, codicem manuscrip

tum legi, cui titulus est , Ami-Lucretius, oec. carmen, cum ipso argumento , tum eminentiis mi Auctoris nomine commendatum ; oc ab omnibus Religionis bonarumque Artium studiosis , quanto expectatum cupidius, tanto avidius suscipiendum. Datum

Parisiis die nona Martii a Tl6.

o ames & seaux Conieillers les gens tenant nos Cours de Pariement, Mai tres des Re uetes ordinat res de notre Hotet, Grand-Conteit , Prevotἀe Paris, Baillis, , Senecha ux , leurs Lie utenans Civiis, & aut res nos Iustici eis qu'il appartiendra : SALUT. Notre bien a me HIPPOLYT E-L o U I sGo Ea IN, Libra ire a Paris , Nousa Lit exposter qu'il delireroit Bire imprimer S: donner au Public un OuVrage qui a pour titre, Anti. Lucretius, S la Traduerton Fransbise par M. de Γιngainυilli , s'il nous plais it tui ac corder nos Leti res de Privilege pour ce necessatres. A ces caules, uou Iani favorablement traiter I 'Exeolant, Nous tui avons permis S permettons parce, Ptelentes de sat re imprimer ledit Ouvraee en un ou plus leurs Volumes,& autant de stas que bon tui semblera, & de te vendre , ni re vendre & de biter par tout notre Royaume, pendant letems de dou Te annees consecutives, a compter du jour de la date des dites Prε sentes . Falsons defenses ato utes persennes de quelque quali id & condition qu ues solent , d'en introdui red'impression Et rangere dans aucun lieu de notre obeistancer commeausti a tous Libraires & Imprimeurs, d'imprimer, ou satre imprimer, Ven-dre, ni re vendre, debiter, ni contreeti reledit Ouvrage, ni d'en latre aucunextrait, seus queique preteX te que ce soli d'augmentation , correction , changemens ou aut res, sans la permission ex prelle & par ecrit dudit Expo-sant, ou de ceu κ qui auront droit de lui, a pei ne de confiscation des exemplaires contrefatis, de trois mille livres d'amende contre chacun des conistrevenans, doni un tiers a Nous, un tiers a l'Hotel-Dieu de Paris, & Paut re tiers audit Expossint, ou a celui qui aura droit de lui, & de totis depens , dommages & intereis; a la charge que ces Presentes seront en registrees toutau long sur te Registre de la Communa utε des Libraires N imprimeurs de Paris . & ce dans trois mois de la date d'icelles ; que 1'impression dudit Ouvrage sera fiat te dans notre Royaume , & non ait leurs, en bon papier &Leaux caracteres, soni Ormemetu auX Rcglemens de la Libravie, di no-Disitigod by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION