Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

CAEIAR AUGUSTri. Caput Augusti, L. AQVILIUS FLORVS. III VIR. Flos.

L. Aquilius Florus videtur esse filius minor Aquilii illius Flori

qui in pugna Actiaca an. captus cum filio majore, quorum alteruter , in quem sors incidisset, mori a Caesare jussus fuisset, ute que periit. Nam inquit Dio, filius priusquam sortiretur, se percussori praebuit ultro, & pater dolore rei permotus sibi ipsi necem intulit. Filius minor factus Triumvir monetalis, ex una parte Caesarem percussit, & ut antiquitatem cognominis denotaret, Florem exhibuit, unus enim a quo originem ducebat, Florus dictus est a cultura florum, vel quod florem novum aliquem produxerit 3 nam ille in denario expressus a rei herbariae peritis non agnostitur.

lierem genuflexam & procumbentem, s clypeum gerit. Alludit Aquilius inter Augustum & M. Aquilium avum suum, qui ambo Siciliam bello oppressam se blevarunt, Augustus nempe

quando Sex. Pompeium ex illa expulit an . '': S eam anno constituisset, ut narrat Augustus in Siciliam prosectus est, ut eam ut omnes alias ad Syriam usque provincias constitueret, Mproavus Aquilius fugitivos Servos qui eam occupaverant, internecione ciebuisset an nam quem figurae procumbentem ab Imperatore sublevatae typum M. Aquilius in denariis cum capite Virtutis galeato expressit, ille cum Augusti imagine, in anterioreeunalem in aversa exhibet anno 7τvII. L. AQVIMVs FLORus III v I R. Caput Apollinsis radiatum, CAESAR AUGUSTUs SIGN. RECEPTA. Parthus genuflexus, d. elevata signum militare. Augustus rebus in Sicilia ordinatis in Graeciam transmisit, & Sa- inmu navigavit, ibi lite hyemavit, dc vere anni Ur in Syriam prosectus venit, tit Sio inquit, Phrahates, quia nil ait dum eorum quae pactus Di sitirco by Cooste

162쪽

AQUILIA. 333ctus fuerat, perfecisset, veritus ne bello ab Augusto impeteretur, signa ei militaria & captivos omnes milit. L. Aquilius ,,

tunc monetalis Triumvir nummos in hujus rei memoriam expressit. & Parthum supplicem genuflexum militare signum porrigentem exhibuit, ut & in aliis hujus anni Triumvirorum denaiariis videre est. Aquilius vero hac occasione ut majorum antiquos

honores renovaret in gratiam Proavi sin M. Aquilii qui pro ludis Apollinaribus in Praetura sua editis, ut supra diximus, caput Apollinis sub Solis imagine in denariis exhibuerat, ipse renovavit. v III.

L. AQVILIO FLORVs III VIR. Caput Apollinis radiatum, CAESAR AUGUSTvs. in imo, S. C. Currus triumphalis, in quo flos.

Idem Apollinis radiati caput, typum averis partis ad res etiam Parthicas spectare indicat, quadrigae sunt triumphales , in m moriam nempe decreti a Senatu triumphi Augusto , quod confirmat nota S. C. in imo signata , ovans tamen modestia in urbem tantum intravit; ideo nemo in quadrigis exhibetur : Caesar autem captivos & signa, inquit Sio lib. 13. ,, quasi bello aliquo Parthum vicisset, accepit. Nam hanc rem magnae sibi la di ducebat, quod praeliis prius amissas res, citra ullum certamen recepisset. Itaque & sacrincia ejus rei causa decerni jussit ; equo etiam ovans in urbem invectus. Florem in curru ad antiquitatem Flori nominis indicandum exhibuerunt.

Dio denarium Aquilii Flori cum Scorpione interpretatur, lib. 1 3. dum nobis narrat, quidquid Augustus in Syria egerit, postquam Phrahates Parthorum rex es captivos & signa militaria musit: nam, inquit, Mithridati cuidam Commagenem, quod ejus Rex Antiochus, patrem hujus Mithridatis occidisset, puero etiamnum attribuit; quod nobis indicare voluit Aquilius FloruS tunc Triumvir monetalis, quum in Augusti denario Scorpionem Commagenis regni insigne expressit, id norunt Antiquarii, sui Antioli Commagenes regis Epiphanis Magni aut Iotapae illius tractus

163쪽

i3c AQUILIA.

ctus Reginae nummos tractarunt; in quibus Scorpio idem exhibetur , cum epigraphe, KOMMATHNΩN.

L. AQVILI vs FLORUS III VIR. Caput Virtutis galeatum, cΑΕ-sAR DIvI F. ARME. CAPTA. Mulier genuflexa capite tutul,

to & habitu patrio, brachiis expansis. Quum Armeniae majoris populus, inquit Dio, lib. 1 3. Artabazem, quem Verius Artaxiam, qui Artabaetis filius erat, Tisiacitus appellat, Am. 2. is accusaret Tigianemque fratrem ejus, is qui tunc Romae erat evocaret. Augustus Tiberium accersivit, is ut Artaxiam regno pelleret, Tigranemque ei praeficeret: Ti is berius ab Armeniis ante ejus adventum Occisis Artaxia, eum

deduxit: unde nummi percussi, in quibus ARMENIA RECEpTA ET ARME. CAPTA. Mulier ab Aquilio Floro genuflexa in hoe brachiis expansis supplex, Armenia regem depostens, depingitur. Primis autem temporibus, quibus denarii percussi sunt, in iis frequens Romae caput & Iupiter, deinde eorum successis multis modis variarunt typi, ex arbitrio magistratuum , & tandem Triumvirorum. Aquilius qui majorum honores & gesta renova.

re voluit, in prioribus proavi sui Manli Praeturam per Apollinis radiati caput, in qua ludos Apollinares inierat, in his sequentibus, ut ab altero Manli Praetoris filio & aVo suo templum Virtutis rostauratum indicaret, idem ipsius dei caput, quod in denariis ille

exhibuerat, ipse restituit. . XI. L. AQvILIVs FLORVs III VIR. Caput Vimitis galeatum, cΑΕ-sAR AvcvsTus. Figura tunicata, stans in bigis Elephantorum, d. ramum olivae, s scipionem seu sceptrum. Triumviris monetalibus, inquit Pigbius: visum fuit, & n se mina de titulos curasque suas singularibus notis tanto cum in- ,, genio in nummis exprimere, ut & Hieroglyphicis Agyptio- rum cum litteris certare non solum, verum etiam in multisse illas elegantia & doctrina exuperare videantur: nam causas cur ,, cusi fuerint, tacitis signis saepius exprimunt, provinciarum, is gentium & familiarum Origines, stirpes, nobilitatemque pri-Digitiroo by Cooste

164쪽

scam ostendunt : atque plurimum ad Historiae Romanae intel- is lectum & antiquae doctrinae scientiam conserunt. Quis enim ad pacem cum Indis hoc anno quo Aquilius Florus fuit Triumvir se Adonetalis, ab Augusto sancitam, hunc denarium indicare posse sit, nisi Dio nobis lucem praeferret: de qua sic ait lib. 13. ,, Frequentes enim ad ipsum legati commearunt, ac Indi pacem, ,, quam antea per Oratores petierant, tunc interposito foedere , , sanxerunt, missique donis, inter quae tigres etiam, animalia istum primum Romanis ac Graecis etiam, ut existimamus visa. Nec te monet epigraphe, CAEsAR AvGVsTus , quum ille hoc anno non triumpharit, nec umquam in bigis Elephantorum, sed quia sub illo Orator Indus Romam Venerit. Bigae illae Elephantorum Oratoris Indi in Urbem adventum exhibent, ille in curru a duobus Elephantis, regionis suae animalibus solitis, ad indicandam legionem vectus est: dextra tenet ramum olivae, pacis symbolum, quam cum Augusto Regis sui nomine sancire debet; laeva Principis Sceptrum tenet,

quo illius fides oratori suo plenior habeatur, aut quod per illud

pacem jurare debeat. Aquilius vero caput Virtutis expressit in memoriam Aquilii suae gentis, qui Triumvir reficiendis aedibus sacris ejus templum , ut supra diximus, restaurari curaverat.

165쪽

AR Ri A gens plebeia est: nam Q. Arrius, clamosius Ora tor in foro, ex Cicerone in Bruto, Tribunus plebis fuitan. 6 7. Arrii nomen alii deducere a verbo Αρὴς, ex aliquo nasi defectu, quod ρi: Graece sit nasus alii a verbo μγ, id est bellicosus, 4e quo in secundo denario; huic vero de quo agiturco nomen Secundus a filiorum numero inditum.

M. ARRIVs SECUNDUS. Caput M. Arrii secundi; in averse corona, hasta, dc ara ignita. Ursinus, quis fuerit Marcus ille Arrius Secundus, pro ince to relinquit, haec gens quidem non ita celebris fuit Romae, ut magistratus gesserit ordinarios: nam Arrius de quo agimus nullo honoris titulo insignitur, nec pars averti denarii quid contineat, probe denotat; Ursinus coronam, hastam & clathrum esse reseri; clathraque esse ligna , quibus transversis clastrorum portae muniebantur, existimat: unde qui denarium cudit, factum insigne alicujus majorum suorum indicare putat, unde hasta pura & coisrona donatus fuerit in expugnatione castrorum vel oppugnatione, hoc quidem typo satis feliciter putavit Ursinus.

II. M. ARRIvs SECUNDvs. Caput Fortitudinis. P.Romani, uti tres hae litterae denotant, F. P. R. in averse corona, hasta, de clathrum.

Marcus ille Arrius Secundus alludere videtur ad cognomen Arrii, quod Mikolum sonat, quum caput Fortitudinis Populi Romani exishibet, postquam Arrium ipsum, qui genti nomen dedit, in priore denario expressit. Patinus noster has tres litteras F. I . R. interpretatur Populi Romani; sed si gentis Siciniae denarios parumper examinatat idem muliebre caput cum epigraphe, FORT. P. R. haud dubie reperisset, quod bellicosi Arrii fortitudinem Disitirco by Cooste

166쪽

ingentem, corona & hasta donatum ob castrum hostium oppugnatum, ut clathrum ipsum incensum, igne consumptum ab eodemonstrat.

III.

C. ARRI. A. F. Q. AQ. C. IVL. T. AN d. Cato Amo Auli F. Cato

Aquilio. C. Plio , Tito Ancharo. Caput Iulii II v I R. QUIN Q. EX D. D. Duum*iris Runquennalibus ex decreto Decurionum. Aratrum. Patinus nummum mutilum exhibuit, qucm integrum ex libro nostro Coloniarum tibi resarcimus, Caium Arrium ex quatuor vi- ris Quinquennalibus primum nominat, Romanam quidem Arriae gentis familiam in coloniam transinissam e sed quis fuerit ille C. Arrius non edocet, unum ejus nominis suum appellat vicinum Cicero lib. 2. ep. I s. ad Atticum: an ille aut alius. Quatuorviri illi videntur filisse Censeres, qui in coloniis ut Romae quinto quoque anno nominabantur, unde Quinquennales dicti: at quum refert LiῬius lib. 4. Alios magistratus annuos esse, Quinquennalem censuram gravem esse, in quibusdam coloniis, forsan Corinthi, ubi videtur cusus nummus, ob caput Iulii Caesaris, qui eam deduxit,

quatuor creabantur pro censura, ut videmus in aliis coloniis a-tuorviros pro Duumviris nominatos. IV.M. IvNIO BΛLBo II v I R. Caput Augusti. L ARRIO PERE

GRINO. II VIR. COR.

Esse alterum Patini nummum ex integro restitutum, cum alterius Arrii nempe Lucii praenomine , sed cum adjuncto Peregrini cognomine, an prioris filii, incertum, ut & ex eadem familia, nam in colonias cives libertini generis ut plurimum mittere solebant; sed quum illarum urbium nummi parum aut nihil praeter genti, nomen nos doceant, &ad seriem. nummorum consularium, qui ex argento seu auro ejusdem formae esse debent plurimos proferre quos in nostro Coloniarum libro videre est, possemus, Ursinia- ios de Patinianos hic describere tantum statuimus. Corinthus a Iulio Caesare deducta est Colonia, nil mirum si Augusto nummos dedicant ejus Duumviri, & quidem cum Templi in Fundatoris

167쪽

ARRUATIA gens consularis & cui Lucii praenomen, Omnibus ex illa inditum reperitur: nomen vero ab Arrunte praenomine dictum traxisse.

L. ARRUNTI. L F. II VIR. Caput Iovis laurea coronatum: in averse, IVL. ANTON. M. F. Q MAX. AFRICAN. Caput tauri mithrati, seu ad sacrificium ornati. L. Arruntius L. filius denarium hunc aureum, ut Duumvir percussit Iulio Antonio M. filio, Quinto Fabio Maximo Africano consillibus, an. V. C. ut indicat Sis, sed observandum Dionem in annis compuIandis unum annum Varronem, quem sequimur antevertere. Quis autem fuerit ille Arruntius, inquiramus, eum consulatum cum cisimilio Lepido gessisse reperimus ex eodem Dione, an. 'N' qui postea Proconsul Hispaniam per legatum absens in decennium apud Tacitum, Ann. r. obtinuit anno sed tandem accusatus se ipsum necavit, Am. 4. Caput Iovis ex una parte & caput tauri infulati ex altera, sacrificium in illius dei honorem indicat, & qudm adsint nomina Consulum sepra denarium exarata, in eorum memoriam, illud factum declarant. Quo autem die Consules nempe Kal. Ianuar. magistratum inibam comitati frequenti populo in Capitolium aDcendebant, de Iovi Optimo Maximo iniuges juvencos mactabant ; quod observatum fuit ab an. V. C. '' quo Q. Fulvius Nobilior, &T. Annius Luscus Consules fuerunt. Ab eo enim anno regulariter actum fuit. Arruntius autem ut Duumvir sacris inquirendis, de quibus loquitur Limus , bb. 23. huic praefuit, in cujus memoriam, caput Iovis & caput Tauri cum nominibus consulum, & titulo dignitatis suae in denario percullit. ASI-Disitir Cooste

168쪽

ASINI A.

AsiNiA Gens plebeia, sed consiliaris, ab Asinis dicta, ut

Porcia a Porcis, in plures stirpes divisa, de quibus duo tantum in nummis superstat cognomina, unum Pollio, alterum Gallus. Polliones tamquam Pilliones dicti sunt portitores mortuorum, Glog. Isidor. Galli vero &c.

POLLIO. Caput Apollinis radiatum. C. ASINI. C. N. F. Luna bicornis cum septem trionibus. C. Asinius Pollio Cn. filius perhibetur. Tribunus plebis fuit anno in quo legi Corneliae de tabulis novis intercessit, Moptimatum ac nobilitatis partes contra debitores & inopem multitudinem defendit, deinde Praetor urbanus ex quatuordecim numero , quos Iulius Caesar nominavit, ludos Apollinares fecisse videtur ex denario in quo caput Apollinis sub Solis imagine exhibetur, dccum Luna bicorni, & septem stellis jectantibus ad Lunam quae eadem est cum Diana jectantibus, in quorum gratiam utpotz fratris ac sororis eodem partu genitorum, celebrabantur. Ex Praetura Hi baniam ulteriorem cum duabus legionibus obtinuit an. ut refert Cicero lib. 1 o. Famil. Consulatum gessit cum Domitio Calvino II. an. Procos. obtinuit Illyricum 7i . de

Parthis triumphavit, C. ASINIvs CN. F. POL l. IO. PROCOS. an. DCCXIv. EX PARTHINEIs. VIII. K. Nov. Insiignis Orator fuit

Augusti Caesaris amicus, docuit Romae temporibus Pompeii M. successitque scholae Timagenis. Scripsit bellum Caesiris & Pompeii. Omnium primus Romae Bibliothecam fecisse dicitur Plin. I. 31. plura de eo vide apud Hostiam.

C. Asinius Gallus C. Asinii Pollionis filius, primum Trium-5 3 vir

169쪽

r. ASINI A. vir monetalis fuit Senatus, quod distinguitur Ox nummis & denariis, nam quilina Caesar in Senatu se velle imperium deponere

simulasset, multis omnes eum verbis precati sunt, ut solus summam Imperii gereret, a Senatu tandem populoque confirmatum est, ut solus principatum teneret. Is vero ut popularis status opinionem sibi nihilominus aliquam pararet, recepta in se omni reipublicae cura, negavit se omnes velle provincias obtinere, & eas divisit inter se & Senatum , ut narrat Dio, 3 3. Sed ut umbra potestatis adhuc in Senatu videretur, moneta supremae potestatis indicium nos docet, illum eam inter se & S natum suisse partitum , nam voluit ut Senatus nummos aereos percuti juberet, unde in nummis aereis ab hoc tempore nota S. C. temper signata fuit, & Triumviri monetales constituti stini a SNnatu qui eam curarent. Augustus vero Auream & Argenteam cudendam accepit, in qua nulla videtur amplius S. C. nota, dc suos etiam Triumviros monetales nominavit, qua de causa quum eorum numerum auxisset Iulius Caesar, ille ad pristinum reduxit, quod opinionem hanc confirmat observandum cst, monetales quorum nomina in nummis aereis occurrunt, in denariis non reperiri, & vicissim qui denarios cuderunt, eorum nomina in aereis haud reperiri. III. OB CIVIs SERVATOS, corona quercea inter duos rami lauros,

C. ASINI Us C. F. GALLVs III VIR. A. A. A. F. F. circa ambitum, S. C. in area.

Hujus nummi aversae partis interpretationem habemus apud Dionem, lib so 3 pQ s o . nam tradit Augusto Romae lauros &coronas a Senatu esse decretas his verbis, is nempe ut ante ipsius,, domum in palatio lauri ponerentur, ac super eas coronae,, querceae saperadderentur, nimirum quod perpetuus hostium is victor, ac civium esset servator: nam corona ei qui civem servasset, ex quercu concedebatur, ut victori ex lauro concedebatur. Haec omnia eo serὶ lcmpore in gratiam Augusti sunt insti

IV. ΛvcvsΤvs TRIBUNIC POTE T. In laurea , C. ASINIVs III

170쪽

ASINI A.

VI R. A, A. A. F. F. circa ambitum, S. C. in area.

Asinius Gallus ut Triumvir, quidquid in magistratu suo annuo in Augusti honorem decretum est, in nummis quos signavit, ille expressit, nempe Augusti titulum ei attributum, coronas ex ex lauro tamquam victori, ex quercu tamquam civium servatori concessis, in hoc Tribuniciam potestatem qua deinceps usi sunt Imperatores, exhibet: illos etiam Augusto decretos honores ceteri ejus aevi Triumviri monetales in suis nummis omnes signarunt: ita ut ignoretur quis primus eos expresserit, licet ex Dione anno Augusto delatos fuisse certum sit.

Caput Victoriae cum alis: in aVeria, C. ASINI. C. F. GALLus,

Victoriola in bigis L. Asinium Gallum resert triumphasse procos, de Sauromatis, Gohesus an. , in cujus rei memoriam cusum fuisse hunc denarium, de quo nihil apud Scriptorti reperimus, sed quis fuerit ille C. Asinius C. F. inquirendum. Illum idem Autor Cnei nepotem appellat, si verum est, C. Tiberio Vipsaniam Drusi matrem duxit uxorem, quare Miser sub Asinii Galli fratrem sui Dse oportet, cujus erat pater C. Pollio & Cn. F. Si tamen nobis liceret Golirium suspicari ex obtusa littera praenominis C. Caius, alteram L. Luciis substituisse remur; & id confirmare videtur typus, qui his temporibus non congruit, quibus nummi ita consulares vix sub Augusto cudebantur : porro videant eruditi Antiquarii. L. Asinium Gallum porro sub Nerone Consilem an. reperimus,

qui potuit esse vel illius filius , sed potius Cati, qui tres habuit

filios consulares. ATIA. Diqitigod by Gocrate

SEARCH

MENU NAVIGATION