장음표시 사용
431쪽
EGNA TULEI A gens Publeia est, si nomen derivanimest ab Egnato Egnatulus & postea Egnatuleius ut a Proculo factum est diminutivum Proculeius. C. EGNATVLEI C. F. Q. id est , cai filius ς Faesor. Caput Apollinis laureatum: ex aversii parte in area. Q. & in imo ROMA. victoria seribit in Clypeo trophaeo appense. Altum est de Caio Egnatuleio, ut de illius patre ejusdem praenominis, unius, ut vidit is Egnatuleiae gentis meminit CLeero, L. nempe Egnatui ei, Iulii Caesaris Quaestoris, cujus jussu legionem quartam duxerat in Macedoniam, quum Parthicum bellum pararet. Post caedem Caesaris ab Antonio revocatus cum legione in Italiam, signa ad juniorem Caesarem transtulit, factum Senatu approbante & Antonio hoste judicato. Si autem quis suerit C. Egnatuleius, ignoratur, etiam in cujus memoriam trophaeum de victoria Ducis illius Romani, de quo ille se inscribit Quaestorem, denarius exhibet, procul dubio ignorabimus. Nobis igitur superest ut de littera Q. in aversa partis area Vexarata diverserum opiniones proferamus : Alii lassorem exprimunt i Alii minarium designare autumant, quibus objicitur notam Quinarii esse litteram V. ad arguendum quinque asses illum v lere. Denique alii Monetarii notam suspicantur.
432쪽
EPP I A gens ex Equestri ordine apud ciceronem inter Epist. ad
Attis. 14. lib. 8. Eppius quasi Epius, unde quidam ex Graeco, Κ πειγ desiimunt. Romanis hanc mutam geminare selitis. Caput Iani barbatun oc laureatum: in aversa parte EPPIUs iaimo ROMA. Navis, in thesauro regio.
Eppius ille in nummo vocatus, fuit Eppius quem citreo, loco laudato, vigilantem & industrium hominem appellar, qui per gradus Glitos ad Praeturam accessisse videtur. Et sic nummus aereus secundae magnitudinis assem uncialem ponderes , Romae signarus, Eppium Quaestorem Urbanum fuisse denotat, penes quem signandae monetae erat potestas. Post Quaesturam Praetor fuit,& Propraetore an. 7oo. quem Minturnis Campaniae inter Sinuessam & Formias oppido se praefecisse stribit Cicero. De Iano, Nave, & asse unciali saepius a nobis dictum est.
Q. METEL. SCIPIO IMP. Canut Anicae Elephanti probostide ornatum, ante quod spica, & sub eo aratrum : ex aversis latere EPPIUS LEG. F. C. Hercules nudus, stans brachio dextro clavae
spoliis insignis innixo. Iam prodiit hic denarius in gente Caecilia num. 3I. sub nomine Q. Metelli Scipionis, ex Cornelia gente in eam adoptati, &Pompeii M. Soceri, qui, eo in campis Pharsalicis devicto, in Africam transiit, ubi Imperator appellatus est , cujus Legium fuisse
M. Eppium nos edocet denarius, quem ejus nomine Adrumeti, quod occupaverat Scipio, percussit. In anteriore parte caput A H-cae exhibetur, quum urbs sit Afiicae, aratrum & spica, frumenti copiam in ejus agris denotat. Hercules in urbe cultum suum indicat, culus forsan is gnum ab eo restitutum arguunt hae litterae F. C.feri curavit. Post victoriam a lulio Caesare de Scipione relatam,
Hirtius M. Eppio ignovisse scribit lik 1. de bello Ahicano. Caesar Uticam ire contendit, cui in itinere fit obvius L. Caesar, subitoque se ad genua projecit, vitamque sibi, nec amplius quidquam deprecatur, cui Caesar facile & pro natura sua & instituto concessit Item Caecinae, C. Atteio. P. Atio, L. Cellae patri & filio, M.Eppio, M. Aquitato, Catonis filio, Damasippique liberis, ex sua consuetudine
433쪽
FABIA gens Patricia majorum gentium. A Fabio Herculis
filio ortos indicat Plutarchus, in Fabio. Ex Nympha memorant , alii ex muliere indigena , quae cum Hercule juxta Tyberim amnem concubuerat, Fabium natum. Hanc Vin- dimam appellat, Evandri filiam, Silius Italicus, punis lib. 6. Alii Principes Fabiae gentis, quia fossis seras capiebant, Fodios tradunt olim vocatos, ex Plutarcho qui deinde, duabus tempore commutatis litteris, appellati sunt Fabii. Festus, inquit, Fovit qui nunc Fabii dicuntur, prius dicti, quod Princeps gentis ejus ex ea natus sit, cum qua Hercules in fovea concubuit. Alii Fabios esse appellatos, ex fabarum cultura existimant, uti Plinius , lib. 18.
Haec gens in plurimas distincta Familias, varia cognomina accepit, quae ordine alphabetico, ut in denariis expressa sunt, referimus, AMBusTus ditius est Fabius Eburnus, quod fulmine esset ambustus; ut scribit Fesus. BUTEO , a buteone, id est accipitre dictus, cui principatus in auguriis olim dabatur, pro ero auspicio ab hac ave in navi sumpto, apud Plinium lib. 1 o. cap. 8.LABEO , a labiorum vitio LICINus , idem qui Lucinus , eos autem dicimus, quibus sent parvi utrimque ocelli de brevis vi-siis , quod innuere videtur Plinius , lib ii. cap. 3 7. Queis , ait , parvi utrimque ocelli, Lucinii injuriae cognomen habuere. MAXIMUs, a rebus praeclare gestis appellatus v. PICTOR, quoch primus aedem salutis pinxit. Plin. lib. 3 3. cap. 4.
rae togatae insidentes thoraci, d. lauream tenentes , Victoria coronam inter eos suspensam tenet.
434쪽
IE FABI A. A l duas familias; nempe Fabiam S: Ualeriam pertinet hic denarius, sed quum earum alter nominetur Kaeis Fabius Ambustus, de illo nobis videtur hoc loco dicendum. Quo tempore K. Fabius &L Valerius vixerunt, denarii argentei Romae non cudebantur; sed L. Volusus ex Valeria gente, ut antiquitatem nominis sui denotaret, L. Valerium Potitum Volusium , sic enim in Fastis indigitatur, exhibere voluit, comitem K. Fabio Ambusto iqui simul quum essent an . N Tribuni militum Consulari potestate, Anxuris oppugnatio obtigerat, urbem cepit, & acceis dentibus collegis, nempe Valerio & Annio, oppidum vetere somis tuna opulentum tres exercitus diripuere. In cujus rei mem
,, ruam L. Volusius duos illos Senatores , nempe Κ, Fabium qui Anxur ceperat, & L. Valerium, a quo post Quaesturam originem trahebat, tamquam victoriae adjutorem expressit. Ideo vi. ctoria illis armorum Anxuritanorum spoliis insidentibus, & ambobus lauream in victoriae signum gerentibus, porrigit. Notandum interea vocem Cos. non Consules, sed Consulari potestate significare. Lucius autem Volusus Triumvir renunciatur , & quidem Monetalis Augusti, qui solus hac aetate argenteam monetam cuia debat. At quia Senatusconsulto opus fuit ad restaurandam Con cordiae aedem , caput Concordiae, quae in Aventino monte in 8. regione Fori Romani a P. Mictore indicatur, cum Senatusconsulti nota, in parte denarii anteriore expressum est. Vide in gente V leria, tab. 4.
I I. Caput Romae galeatum BuΤEo : in aversa N. FABI. M. F. in imo ROMA. Castor & Pollux in equis decurrentes , cum hastis.
Fabio Ambusto siuccedit ex eadem stirpe Fabius Buteo, is N merius appellatur , & Marci filius. Pater ejus M. Ambustus utim initio belli navem conscenderet in Siciliam moventem, Buteo avis in ea consedit, & quod felix augurium ci portendisset, vocatus est Buteo. Filius ejus Numerius Fabius Quaeitor Provincialis factus an hunc denarium cum Blito Castoris & Pollucis typo
435쪽
typo cudit, in quo se Buteonem cognominavit, qui ut ille ad Consulatum etiam pervenit III. Caput Romae galeatum , pone quod ROMA. ex averse latere
N. FAB. BVTEO, Eques galeatus decurrens, d. coronam ex lauro ostentans.
Ad eumdem N. Fabium Buteonem pertinet hic denarius, ut fert ejus inseriptio ; sed typum alii ad victoriam quam Consul an. contra Amilcarem ad Panormum adeptus est, Zonarie verbis freti reserunt. Alii quod Magister Equitum sit renunciatus an . 3 2 v. unde gaudet equo & coronam ostentat ob Boios profligatos, currit ad U bem, comitiorum habendorum cause, quum Consules essent absentes; sed haec non videntur verae hujus typicauis. Si victoria esset de Amilcare, Eques non gereret Lauream , sed corona ei a Victoria porrigeretur, nec decurrens prodiret, si Magister equitum, non erat in bello ut ad Urbem veniret, nec exercitui praeerat, ut coronam haberet, Romae ut Dictator morabatur: nam hic Magistrum equitum nominabat, & causa comitiorum habendorum
Ex maestura Numerius Buteo, ad Edilitatem Curulem venit an in qua , ut eorum munus erat Ludos curare, Fabius se Equiria celebresse denotare voluit. Equiria autem, ut inquit Varro, dicta ab equorum curse, die enim XXvII. Febr. qui est m. Kal Martii currebant equi in Campo Martio. De iisdem Festus, ita stribit, is Equiria, Ludi quos Romulus Marti instituit per equorum is cursum, sed hac die curribus junctos esse nos docet Omidius. Altera erant Equitia Prid Idus Martii, qui est dies mensis xiv. Haec in eodem Campo Martio juxta Tiberim celebrabantur, &per Equestres decursiones agitabantur: ideo Eques decurrens exhibetur : galeatus quidem currit in Martis honorem semper galea insignis; coronam ostentat ob decursionis quod retulit praemium. De his ita cecinit Oetidius: Altera gramineo spectabis Equiria campo, em Tiberis curetis in latus urget aquis tamen ejecta fi fortὸ tenebitur unda, Caelius accipiet pusierulentus equos.
436쪽
434 FABI A. Nam si Tiberis inundasset Campum Martium , Equiria edebantur in monte Caelio, qui ob id Martialis dicebatur.
C. ANNIUS T. F. T. N. PROCOS. ET S. Q CaputIunonis Monetae : in aversa parte L. FABI. L. F. HIse. Victoria in quadrigis. L. Fabius Hispaniensis Senator a Sylla proseriptus profugit in Hic paniam unde nomen, & Sertorio adhaesit, sed filius ejus Lucius, qui hunc cudit denarium, videtur fuisse factus Quaestor C. Annii Pro consulis a Sylla contra Sertorium missus: de hoc Plutarchus in hujus vita , ut forte patrem a Sertorii partibus deduceret. De patrementio est in fragmento bisoriarum Sallusti, apud Seretium, lib. r. ZEneiae se Igitur discubuere , Sertorius inferior in medio, super ,, cum L. Fabius Hispaniensis Senator ex proscriptis, in summo ,, Antonius, & infra Scriba Sertorii Versius: alter Scriba Maecenas in imo, medius inter Tarquitium & Domnium Perpennam. In hoc convivio Sertorius a Perpenna occisus, non potuit ergo
denarius a Fabio Hispaniensi patre ut Annii Quaestore esseculas, sed haud dubie a filio signatus. De Iunonis Monetae capite, quod ea monetae tutelaris esset dea, jam in Annia gente , ubi alios Fabii Hispaniensis Questoris denarios produximus, quos consule, dictum est 3 ut )e Victoria in quadrigis solito denariorum symbolo. De aliis L. Fabii Hispanientis Magistratibus nihil legimus i ejus sorsan filius fuit L. Fabius qui Praeturam Urbanam iniit an . LABEO.
Caput Romae galeatum , pone quod ROMA & ante LABEO : in aversa parte Q. FABI. Iupiter in quadrigis currentibus, d. fulmen, s seeptrum. Sub pedibus equorum, prora navis. Cognominum ordinem alphabeticum sequuti, Fabium Labeonem ante patrem Sc avum exponimus, qui Labeo est cognominatus Dissitir ocrate
437쪽
beo autem Quaestor Urbanus fuit an. Praetor Classem& oram Maritimam Graeciae contra Antiochum sertitus obtinuit: ideo indus nummis quadrigatis prora navis est expressa. Alii volunt illam esse , ad notandum ejus ex Creta triumphum; nam Fabius, d victo jam Antiocho, in Cretam trajecit ad exigendos ex omnibus ejus Insillae urbibus captivos Romanos, quos quum ad num rum quatuor millium Romam reduxisset, triumphi causa filii, quod tot Civium captivorum fuisset vindex, ut testantur m mora capitolina.
Q. FABIUS. Q. F. Q. N. LABEO. PR. ANN. NAVALEM. EGIT. EX. CRETA
Iupiter in quadrigis decurrentibus, non triumphi, ut saepius diximus, sed denariorum quadrigatorum est Φmbolum. LICINUS.
VI. P. CLAVD. PVLCHER. Caput Genii cincinnatis capillis ornatum, cum Serpente ad eorum latera , & fascia illos redimente ; pone
eum littera T. inter duo punctar in aversa parte, M. FABI. C. F. LICINvs. Triremis, cum remis.
Ad Fabium Licinum spectat hic denarius, quem in Claudia gente jam deseripsimus num. 8. quum Fabius Licinus hic. Dorso& P. Claudius Pulcher Quaestores Urbani an. VI hunc signarunt in honorem Cn. Fulvii Centumali, qui Proconsul hoc anno ex Illyriis triumphum navalem egit, ut ibi diximus, in cujus rei memoriam caput Genii ex una parte, ad cujus capitis latera serpens, quum ille aliquando sub serpentis figura pingeretur, ut de serpente canit Virgilius: Incertus Geniumve loci famulumne parentis isse putem. Τ. id est, Tutelaris, de quo Censerimus, Genium deum,ait, cuius in
tutela ut quisque natus vivit. Navis Praetoria cum remis, Triumphum M. Fabii Licini indicat, cujus aeternum est monimentum. MAXI-
438쪽
F. EX. S. C. Triremis Imperatoria, in imo ROMA.
Tandem ordine alphabetico pervenimus ad Fabios cognomine Maximos, quod primus tulit in Fabius Rullianus, apud chum, ex claritate rerum gestarum. Hujus nepos fuit Gurges ille de quo nobis est sermo, Sc filius Gurgitis qui a devorato patrimonio ita dictus est, ex Macrobio, Lb. 2. Salum. Hic duos reliquit filios, nempe Q. Maximum Gurgitem & Q. Maximum Verruiscosum. Major Quaesturam iniit L. Valerio Flacco de T. Otacilio Crata Cossi an si. At quum Romani ut Classis pararetur, qua parum Italiam defenderent, partim in Ahicam navigarent, teste,, Floro, lib. 2. intra sexagesimum diem, qua caesa stiva fuit,
D centum sexaginta navium classis in ancoris stetit, ut nonis arte factae, sed quodam munere deorum converis in naves atri que mutatae arbores viderentur. Ut autem erat primus belli maritimi apparatus, Senatusconsulto expressa sunt illius classis monimenta in denariis, & Quaestores derrariorum Curatores facti, ut qui Constites in cudenda moneta sublevarent , illos cudere etiam coeperunt, & Gurges Triremem Imperatoriam in hanc rem percussit. Fabius ex Quaestura ad , dilitatem Curulem pervenit an.& quum nihil amplius de illius Magistratibus occurrit, ante
maturam aetatem videtur mortuum. Ad ejus fratrem ut opinamur, transimus.
VIII. Caput Herculis, pone quod tres globuli: ex aversa parte MAX. in vertice, ROMA: in imo, adlatus tres globuli, in area Navis. Tres globuli in parte nummi anteriore & postica signati, quadrantem, id est, quartam assis partem esse denotant, pondus vero quinque dragnais Zc uno scrupulo, sextantarium as m esse demonstrant, id est pondo duarum unciarum, ad quem reductus est primo bello Punico, ut sparsim diximus. At quum assecundo bello Punico , magis urgente necessitate, factus est uncialis , id suasit
439쪽
. FABIA' . . ut numnium ex Egnatia gente, quae non his recentioribus claruit temporibus, ad Fabiam cognomine Maximi revocaremus, ic Q. Fabio Maximo, postea vulgo Cunctatori dicto , tribueremus. Vox ROMA nummum Romae esse cusum manifestat , quod signasse Fabius videtur , quum Quaesturam Urbanam iniitan. nam in marmorea miseriptione , quae apud Petrum Victorium Florentiae suo tempore adhuc extare testatur Onustius Pantinius, in Fastis suis, Quaestor bis renunciatur: quod intelligendum videtur de ejus Quaestura Urbana, & deinde secunda illius Pto- vinciali. Caput Herculis, ut As reductus ad sextantarium fuit, mox pro Iano Bistonte vel Iove, in quadrante signatus est: nam ista nova moneta videtur seisse tunc percussa. I X. Caput Iani bifrontis barbatum t ex averse latere e Q. MAX. ROMA. Navis supra quam Victoria stans, d. coronam porrigit, spalmam. Pondus hujus nummi ex duabus unciis constans, sextantarium
assem denotat, ad quem reductus in As libralis primo bello P nico ; idque nos impellit ut illum pariter Fabio adjudicemus: sed quo tempore custis sit, nobis indicat Victoria sepra navem expressa. Scimus quidem illam selitum esse nummorum, in quibus Iani caput ex parte anteriore exhibetur, aversi lateris symbolum ι sed alludere videtur ad victoriam de Liguribus a Fabio
Maximo Consule relatam : Nam illi littorales erant & Mediterranei. Ex utraque parte victi videntur ex his Plutarchi querbis; reis
is pressique a populanda & vexanda proxima Italiae ora, quum is prius dixerit, qui signis collatis ab eo fusi , intra Alpes suntis multis amissis coacti. De illius ob victoriam decreto a Senatu triumpho in inuente denario dicturi.
Caput Romae galeatum, pone quod ROMA, & ante VERRv-cosus: in aversa parte, Q. FABI. MAXIM. Fabius togatus, in quadrigis triumphalibus, d. equorum habenas, s scipionem Aurneum, Victoria, per aera volitans, ei coronam porrigit.
440쪽
ig FABIA. . Maximus, non excludit quin superiores nummi ad eum pertineant , nam in aereis non erant soliti longam inscriptionem adiponere Romani, quam deinde in argenteis ut nobilioribus expreς
serunt. Verrucola autem cognomen tulit a verruca in labio, ex
Plutarcho, in ejus vita. Is a quibusdam in Fabii Rulliani pron
pos creditur, ex his Plutarchi verbis , ,, a Rulliano qui ex clariari tate, MAXIMI cognomen invenit, Fabius Maximus, de quo
agimus, fuit quartus, ideo illi Fabii Gurgitis bis Consulatis ne potem eum faciunt, & alterius Fabii Maximi, qui nullis majoribus Magistratibus usus est, filium pronunciant: sed hic ab aliis creaditur fuisse Gurges Gurgitis filius, qui post AEdilitatem moria tuus est, & frater major Fabii Verrucosi, & sic quartum esse
Fabium Cunctatorem a Rulliano existimant. Fabius Verrucosus Quaesturam Urbanam iniit an. Provi cialem vero . dilis Curulis suit an. Praeturam , ut videtur , Urbanam gessit an. Consili creatus est cum Pomponio M athone an. Fabio bellum cum Liguribus obvenit, eos acie profligavit, & propter victoriam ei decretus est a Senatu triumphus, cujus monumenta sunt denarii argentei, in quibus quadrigis triumphalibus, lento passu, ut triumphantium moris est, in Ut gradientibus vehitur togatus , . scipionem, in cujus apice surgit aquila , Consulum insigne gerens, quod confirmant Marmora Capitolina.
Censor factus est Q. Fabius Maximus cum Sempronio Tudi- tano an. Consistatum iterum cum Sp. Carvilio Maximo II. tessit an. '. quo foedus cum Poenis & Asdrubale renovatum esta Romanis. Moritur ejus filius Quintus Maximus Consularis, quem pro rostris laudavit an. Π: Dictator bello secundo Punico
creatus fuit iterum an. nam tempus primae Dictaturae non reperitur, hoc anno imminuta est moneta , & ut Pontifex R mam ex exercitu rediit ad sacra facienda. Consulatum III. in i
cum M. Claudii Marcelli Ii. vitio facti suffectus iniit an. Q. Fabio Maximo comitia habenti novo exemplo continuatus est Consulatus cum M. Claudio Marcello III. absente an. Augur fictus aetatis 63. ex Plinio, lib. 7. cap. 43. quod cadit in annum
