Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

DUixiA gens Plebeia, si quidem C. Duilius Tribunus Pleis

bis jam ab anno V. C. nominetur , sed Consularis fuit: nomen autem desiampsisse videtur a voce Duello, quum a Polybio, cicerone, dc aliis, antiquitus vocata fuit Duellia.

Caput Romae galeatum, pone quod ROMA : in aversa parte, C. DUILI. M F. Castor & Pollux in equis decurrunt, cum hastis, astris supra caput ornati. C. Duilius, in denario Marci filius, & in Fusis Capitolmis, Marci nepos appellatus, Quaesturam Militarem iniit, anno atquia hoc tempore nondum Romae argentum signabatur, non potuit igitur in Quaestura Duilii denarius cudi i ex eo Magistratu ad Tribunatum Plebis accessit, anno postquam moneta a gentea signari coepit; sed Tribunis illius cudendae potestas non erat commissa: ergo ille tantum in ejus uEdilitate percussus videtur. Caput Romae primus fuit denariorum argenteorum typus: nam deorum essides tantum temporis successu impresse sunt. Castor & Pollux, primae etiam eorum averta partis notae fuisse videntur: hi autem a Romanis culti, quod illis in praelio assistere vulgo crederentur. II. Caput Romae galeatum: in averti parte, C. DUILIvs. in imo ROMA. Neptunus in quadrigis decurrentibus, d. tridentem, cequorum habenas tenet. Ex Idilitate ad Praeturam, ex Praetura ad Consulatum perve nit, quem iniit cum Cn. Scipione Asina, anno Huic Classis contra Poenos, Duilio Sicilia obvenit; Scipione autem ab illis per fraudem capto, Duilius Carthaginiensium Classem aggressus, eam contrivit cum Annibale ingenti praelio, quod legere est sparsim apud Hi oris Scriptores: unde illi a Senatu triumphus est decretus, ut testantur Marmora capitolina.

422쪽

o DUILIA.

C. DUILIUS. M. F. M. N. COS. PRIMUS. AN. 'ζ e: i. e. .. NAVALEM. DE. SICvL. ET . CLASSE. POENICA. EGIT K IN TERRA LAM

Adeo grata filii istius triumphi memoria, ut mox cusi sint denarii, in quibus Neptunus, ut praecipuus maris deus, eujus ope& auxilio victoria illa navalis fuerat relata, quadrigas ipse ageret: uum tunc moris erat in aversa denariorum parte bigas aut qua-

rigas signare; unde illi bigati & quadrigati sunt appellati, ut nummi in quibus Victoria depingebatur, Victoriati erant dicti. II I. Caput Iani bifrontis barbatum: in aversa parte, Navis, in qua

columnae species videtur, C. DuILI M F. in imo ROMA.

Ab eodem C. Duilio eadem quae superior epigraphe denarium fuisse cusum denotat: pondus quod habet sextantarii, eum bello primo Punico, an. ' P in coepto, curam esse designatiqulim as libralis, ex Plinio, ad duas uncias reductus est, sed usque ad triumphum Uuilii non videtur adhuc Respublica, ob belli calamitates de impensas, ad id devenisse: imb Tacitus, Ann 2. narrat C. Duilium, qui primus rem ,, Romanam prospere mari gessit, triumphumque navalem de ,, Poenis meruit, Iano templum extruxisse apud sorum olito- ,, rium. Quidam inde putant hunc nummum in ejus rei memoriam signasse, sed est typus nummorum hujus temporis selitus, quem post Censuram initam an. . tandem signavit, quum Dictaturam accepit,an. 'TRepublica tunc,urgente Annibale,& amissis Classibus, ad pecimiae reductionem coacta, Nec quia Duilio columna rostrata ob victoriam Navalem in foro Romano extruista est, quae ad Capitolii radicem, de arcum Septimii Severi, saeculo praeterito, reperta in Cipitolioasservata, hodie visitur, in navi positam existimamus , quum ea columnae species in plurimis aliis nummis etiam

occurrat.

423쪽

DURMIA gens nova videtur, quum datum est civitatis jus

omni Italiae, multae Romam venerunt Familiae, quae sensim ad Magistratus pervenere.

M. DuRMIvs III. VIR. HONORI. Caput Honoris r in aversa parte, CAEsAR AUG. sIGN. RECE. Parthus genuflexus signum militare tenet.

M. Durmi ex nummi epigraphe, Τriumvir fuit Monetalis, &quidem Augusti & non Senatus: nam quum ille Provincias Romanas cum Senatu partitus fuisset, monetam ei aeream cudendam dedit : unde illius fuerunt Τriumviri Monetales, sed sempcr cum notas. C. & in meis tantum nummis. Augustus suos etiam habuit, qui in denariis solum aureis dc argenteis occurrunt. Hic vero Durismius videtur fuisse eo anno, quo M. Aquilius eatuit, quum plurimos similes typos sigriarint, nempe anno postquam A gustus ex Syria esset reverius. Primus hic exhibet Parthum supplicem & genuflexum, signum militare gerentem, Dio M. 1 4. Phraathes quia nihil dum eo- ,, rum quae pactus fuerat, perisisset, vetitus ne ab Augusto is bello impeteretur, signa ei militaria, & captivos omnes, pau- ,secis demptis, qui se prae pudore moti, interemerant, aut occultὶ remanserant, misit. In cujus memoriam Triumviri Monetales,. hos denarios cum epigraphe sIGN. RECE. id est, sivis receptis, quorum varii typi visuntur, percusserunt. Quoad caput Honoris in anteriore parte expressum, an quod Durmius antea Trium in vir sacris aedibus reficiundis cum eodem Aquilio , hic virtutis caput , Durmius Honoris effigiem, cum utriusque templa simul sint juxta, exprimere voluerit, vel potius quocsex Dione legimus, lib. 1 4. Festum quod Virtuti & Honori celebrabatur, in eam diem, qua hodie agitur, transtulit. Volum. I. E e e ILDisit so by Corale

424쪽

Hic typus pariter ab Aquilio Triumviro Monetali percussus est, in triumphi, a Senatu Augusto, ob res in Syria gestas decreti, m moriam; quem quum recutissα, ovans tantum Romam ingreLsus est, ut resert Dio, lib. 1 3. ideo ipse in quadrigis triumphalibus non exhibetur, sed tantum currus triumphalis; &adest nota s. C. non quod Senatus denarium hunc signari jusserit, sed ad denotandum quod ille triumphus Senatus onsulto illi fuerat de cretus. De Honoris capite dictum.

M. DVRMIVS III. VIR. HONORI. Caput Honoris r in aversit parte, AUGUSTUS CAEsAR. Figura corona ornata in bigis elephantorum, d. ramum olivae, s sceptrum.

Paritet ab Aquilio Monetali Triumviro cusus est hic typus, quem Obres, quae eo anno, quo Magistratum hunc minorem

timui inierunt, in honorem Augusti gestae sunt, simasse diximus. Dio lib. 33. ,, Frequentes, ait, ad Augustum Legati comis mearunt, ac Indi pacem, quam antea per Oratores petierant, ,, tunc interposito foedere sanxerimi, mittentesque dona. -m l cum mire illustrat hic denarius, nam Orator in bisis elephantorum exhibetur, ad demonstrandum ejus in urbem cum noc apparatu adventum. Corona ex oliva ornatus est,pacem petetas,ut ramo ejusdem

plantae quem dextra gerit, denotat: laeva autem sceptrum regis sui gerit, ad percutiendum sapra illud saedus: nam quanὸo foedera cum reis motis ima is populis fiebant, inventum est, ut sceptrum, quasi imaginem Iovis tenerent. IV.M- DVRMIVS III. VIR. HONORI. Caput Honoris: ex aversi parte, Corona quercea in qua AVGvSTO OB. C. S.

Triumvisi Monetales Senatus, in omnibus nummis primae se maesiliti sunt in parte aversa coronam querceam cum epigraphe OBCIvu sERvATos exhibere. Durmius Triumvir Augusti Monetalis e rum exemplum sequutus, illam in denariis aureis inscribit. Quod, ut narrat Dio, lib. 33. ,, Caesari, quum orationem de ejurando regno ac divuDisiti co by Corale l

425쪽

dividendis Provinciis habuisset, multi erant delati, nempe ut ante ipsius domum in palatio lauri ponerentur, ac sirper eas ,, corona quernae suspenderentur , nimirum quod perpetuus hostium victor, ac ciet iam esset seroeator : nam corona quernea illi qui cuvem servasset, concedebatur. De Honore silpra.

CEsAR AVGusTus. Caput Augusti laureatum : in aversa pa te, M. DURMIVS III. vIR. Pagurus, brachiis expansis, evolantem papilionem acetabulis apprehendit. Durmius, secundum Patini opinionem, hoc lemmate Augusti sententiam exprimere voluit, consideratam cunctationem te- , , merae festinationi praestare judicans , ac saepe impetum ratione is carentem id tantum facere, ut in advertitiorum laqueos ma- ,, turius incidamus. Quam quidem Augusto cordi fuisse refert istonius. Nihil autem, inquit, minus in perfecto duce quam festinationem temeritatemque convenire arbitrabatur, crebro itaque illa jactabat. Σπιυδε ce, λως ἐστ' ἀμύνω *-,, στροατηλατης. Fesima lente, cautus enim temerario milite melior, ct ,,

sat celeriter quidquid sat satis benὸ.

VI. CAEsAR AVGHΤvs. Caput Augusti nudum: in aversa parte,

De hoc denario & sequente ait Ursinus. Quae vero in altera ,, parte denarii impressa sunt, ad Augustum sine dubio perti- ,, nent, & fortat se ad ejus ludos saecutires; qui apri & cervi si- ognis, propter Dianam in cujus honorem celebrabantur, nota- , , ii sunt. Quum Triumviri Monetales essent ex Magistratibus minoribus , unum tantum annum in eo peragebant, dc idcirco res quae Blo ejus curriculo occurrebant, in denariis exhibuerunt. Ludi saeculares, ex Dione, tantum duobus annis seritis nempe , C. Furnio, G Sentio coss. U. C. Adde quod cervus Dianae sacer, in illius honorem non exhiberetur, a Leone disicerptus: ergo

ad alios ludos, de quibus in sequente denario dicturi, pertinent. Vbium. I. Eee x VIL

426쪽

CATIAR AvGusTus. Caput Augusti nudum: in aversa parte, M. DuRMIVs III. VI R. Aper spiculo aut hasta transfixus. Duorum istorum denariorum explanationem nobis suggerit Tio, lib. snam eodem anno, quo signa militaria a Phraate Parthorum Rege Augusto missa sunt, eodem anno quo Triumphus a Senatu decretus est, & legatus Indus Romam venit, nem- ,, pe M. Apuleio, P. Silio Consulibus, anno 634. eodem, in-M quit, privatim vero AEdiles, natalibus Augusti ludos equestres& venationem ediderunt: ideo in eorum memoriam hos den rios, in quibus illa: venationes exhibentur, percustiunt. In priore Leo cum cervo pugnans, quem tandem discaerpit, repra sentatur. In posteriore aper furens, a venatore hasta uansfixus, ob oculos ponitur: unde quanta ex nummis lux indigeti EGNA.

427쪽

EGNATI A.

E GNAτiA vns Plebeia , & , ut videtur , ex Samnitibus

oriunda; si quidem Statius Egnatius, Samnitum dux a Li-evio recensetur, anno 'Τἐ' ut & Gellius Egnatius alter eorum dux, anno Egnatius idem fuit qui Ignatius, ut innuit Plutarchus, apud quem in ista M. crassi, tisamar appellatur: unde nomen deductum conjicimus a voce Ibrua, id est, poples, & α- , ω do, quod primus qui cognomen tulit, poplite laeso incederet. Duo in hac gente reperiuntur cognomina, Maximus nempe in denariis, & Rusus e sed Maximus ob rem praeclare gestam, αRufiis a Capillorum colore dictus.

MAxsVMVs Caput Veneris; pone quam cupido alatus, medio corpore, ejus monile astringere videtur: in aversa parte, C. EGNATIVs CN. F. CN. N. Figura paludata in bigis, lento passu gradientibus, d. habenas, chastam: Victoria , per aera volititans, ei coronam porrigit. Egnatiae gentis Plebeiae , inquit in mus, & C. Egnatii MaxB- mi , ad quem spectant hujus tabellae nummi, facit mentionem Cicero, Ep. 3 4. lib. a 3. ad Atticum: an ille M. Crassi Quaestor in praelio contra Parthos, anno de quo Plutarchus m illius ista. Praeter, ait, trecentos equites, quibuscum Egnatius nocte is concubia pervenit Carrhas ad muros. Videtur patrem habuisse Cn. Egnatium Tribunum Plebis, an. De illius avo nihil reperimus. Hunc vero typum in Quaestura cudisse videtur, & egregium illud cujusdam ex majoribus factum, unde Maximi cognomen ob res praeclare gestas tulit, expressisse, dum illum in curru tamquam triumphantem exhibet, cui coronam Victoria per aera volitans porrigit, sed quis ille fuerit, in tanta rerum Egnatiae Gentis Historis penuria, dimcile est pronuntiare: ut &cur veneris caput in denariis cum Cupidine signaverit, nisi dicamus hanc gentem matrem de filium summo cultu fuisse prosequutam.

428쪽

alos EGNATI A.

II.MΑYsvMus. Caput Veneris in averse parte. Virtus stans capite galeato, pede sirpra caput leonis, d. hastam; ex adverso Honos stans, cui Cupido coronam porrigit: hinc & inde temo inversus, & prora navis, C. EGNATIUS CN. F. CN. N.

Iterum in Egnatiae gentis denariis prodit Venus, & eius filius Cupido Honori coronam porrigit. Astat et Virtus a dextris, nam per Uirtutis templum in Honoris aedes solus erat ingressus, ut

ostenderetur, aditum non patere ad verum honorem consequendu Ti, nisi per Virtutem ipsam. Virtus galeata semper depingitur cum hasta , ad denotandum illam res egregias gerere in bello debere: semper sub viri forma prodit, quia a viro virtus:

sub pede aliquando globus, aliquando galea , & in hoc denario

caput leonis , Herculis exemplo , qui leonem domuerit: sic ille heros in nummo Gordiani cum inscriptione, vIRΤvTIAvGusTI exhibetur. Honos ut plurimum habitu longo depingitur, quasi Magistratus Romani ab eo provenirent: semper coronatur , ideo illi Cupido coronam porrigit, quia cupidine ad Honorem ducimur, nihil enim aliuδ esse videtur Honos, quam quem ex Virtute ipse assequimur. Unde Lucilii carmen Vistus, id dare quod re ipsa debetur Honori. III. MAxsvMus. Caput Cupidinis alati, pharetra & arcu, pone dor-sem : in aversa parte, C. EGNATIvs CN. F. CN. N. Templum

duarum columnarum, in quo Iupiter togatus, d. hastam&Iuno, nuptiali litabitu, manibus extensis, lupra templi zophorum fulmen & pileus, ad latera xH. Ursinus fulmen pileumque praetermisit, & Patinus Iovi hastam non addidit, & male tiri. pro C. posuit. Nummi ita desiderantur integri, ut sine fulmine figuram togatam nesciremus esse I vem , cujus est symbolum, ut & hasta illius divinitatis insigne. Sed ei quam dabimus comitem nisi sororem, & uxorem Iunonem, α quidem pileus, nubentisque habitus eam esse nuptialem Iunonem arguunt: ideo apte Iovem etiam Gamelium, id est nuptialem, esse nostimus , ambos esse appellatos, quod nuptiarum dc

429쪽

matrimonii curam habere crederentur. Jovis meminit & cir si' .pus, de D. Hieronymus in Jovianum. chrysippus ducendam uxorem sapienti praecipit, ne Iovem IGamelium & Genethlium violeti Iuno ita colebatur 3 unde illa Pronuba, Nuptialis, & Gamelia dicta est. Plutarchus m praeceptis coet Halibus, ait, Iunoni G meliae rem sacram facientes, cum reliquis sacris fel non consecrant, quod bilis neque iracundiae esse in nuptiis debeant Dimfius Halisamasseus , ubi artem nuptiisis orationis scribiti Enimveris ait Iupiter & Iuno primi conjungentes dei sent & is copulantes, atque hic quidem Pater omnium vocatur, haec vero Zygia, quam Romani appellarunt Iugam, quod feminam manconjungeret. Romae vero erat in Regione VIII. Ara Iunonis I gae in vico jugario apud P. Pictorem. Pileus ex adverse fulminis e regione Iunonis, pileus est nuptialis, quo nubentium seminarum

caput Omabatur, ut videre est in nummis Iunonis Pronubae apud Samios signatis, apud BPinum, Sel. min. pag. 174. edit. 2. ubi pariter Iuno manus extendit.

Alludit nuptiis per Cupidinem, qui filius Mercurii ex Venere

credebatur, apud ciceronia de Nat. Deor. lib. 3. quod Mercurii autem natus crederetur, Eusebius tradit rationem, quod amandi vis de virtus orationi tribuitur : Cupidinem vocat Semius , eo quod faciat amorem, qui maxime requiritur in nuptiis; unde apudVrgilium, Venerem ficit ita illum alloqui, Anteid. I. Nate, mea Sires, mea magna potentia solus. Nudus depingitur Cupido ut puer, alatus, quia nihil amantibus levius, & nihil mutabilius 3 sagittas vero idcirco gestare dicitur, quui ut ipse incertae velocesque sint: Hii aliis de causis. Litterae numerales xii. cum lineola desuper ducta pretium vel annos designant; pretium monetae, ut denarium duodecim assi bus commutari denoteu, ut secundo bello Punico ad xv I. auctos in Atilia de Aufidia gente vidimus. Si ad annos a voto prae aede constituenda, duodecim usque ad ejus extructionem confluxisse suspicamur. 'IRCaput Augusti, ante quod lituus: in aversa parte, Laurea, in

430쪽

4o8 EGNATI A.

. to Octavio Duumviris, sumptibus publicis, Senatusconsulto. M. Egnatius videtur esse is quem in Augustum conspirasse scribit

Suetonius cap. 19. Viarius lib. 2. & Dio, lib. 3 3. cujus cognomen erat

Rufus. Hic Duumvir inseribitur, aedium nempe secrarum locandarum, faciundarum& dedicandarum, ut opinamur, nam ubi aedes aliquo casu vota erat, Populi Comitiis tributis Lege Papiria renuntiabatur. At quum Augustus plures voveri quaenam illa naerita Duum. M. Egnatio Ze Q. Octavio dedicata, ignoratur. Sed nummus nos

docet coronam quae in templi dedicatione, deo vel deae, in cujus honorem illud erat extructum, proserebatur, ex publicis sumptibus esse conflatam, & quidem ex auro lauri Arma , quod Augustus ex Seriatusconsulto, perpetuus hostium victor esset declaratus, apud Dionem, lib. M. Egnatius AEdilitatem Plebis consequutus est, anno I adeo gratus Populo ob impensu ad ignem in urbe restinguendum, ut extra ordinem Praetor in sequentem annum designatus sit, quod non Augusto hic primus populi sevor placuiti Praeturam Urbanam igitur gessit an. Quinto post Praeturam an ex lege August. Provinciam sonitus, reveritis Consulatum petiit, per seditionem adses agia plebem vocans conjectus est ici carcerem, dc detecta contra Augustum conjuratione, lapplicio paulo phst assectus est. Observandum quintum nummum cum voce MAx in Fabiam gentem esse transsatum, ad quam ille pertinet. EGNAE

SEARCH

MENU NAVIGATION