Ecclesia Catholica a nouatorum calumniis, per iudices omni exceptione maiores, hoc est, ipsam sacram Scripturam, atque vnanimem S.S. patrum consensum vindicata, ... Tractatus valde vtilis, in gratiam eorum, qui non omni vento doctrinae circumferri vo

발행: 1576년

분량: 791페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Epistola nuncupatoria. Maioribus nostris, iam cum Christo regnatibus, ea omnia, tot succedentium aetatum

serie,eodem plane modo,quo Illustrisis. Cel. T. me disserentem audiuit, intellecita, eo dem modo explicata,literarum monumentis consignata, tandem ad nos usque quasi per manus tradita& perducta; non a me

excogitata, non nuper nataesunt, mihi credat Blustrisi. Cel. Tua Non fallo: Non fallo profecto eam, cuius salute nihil prius, nihil charius habeo; sed &, si res ita posceret,pro ea, quodvis discrimen, Christo vires suppeditante, adire non recusarem.

Huius meae erga Illustrisi Cel T. deuotissima is constantis voluntatis qualem cunque significationem, quasi testimonium,humilinae eidem Tractatum hunc o D fero, quo materiam de Ecclesia Christi Catholica, Quadragesima praeterita a me inchoatam,&per morbum ingrauescentem interruptam , plenissime sum complexus: Neque enim mihi diu multumque cogitanti alia occurrit via, qua ea, quae ob virtu imbecillitatem a me coram praestari non petuerunt, quoquo modo compensari povideantur. Quin μνκε in συνον opportum

in promptu aliud habeo nullum, quostrisse Cel. Tuaicui me totum,quant

12쪽

Ad Philippum Marchionem Badensem

tus sum, iam dudum consecraui, Musarum castris valedicentem, Mad gubernacula ditionum suarum accedentem , prosequar, quam hoc ipsum,E CCLEsi Axi scilicet Q THOLICAM. Hanc certe, praesenti hoc libello, per Iudices ab omni ira, odio,&id genus affectionibus longe alienisti mos, adeoq; omni exceptione maiores, hoc est, ipsam SACRAM SCRIPTURAM ,nani mem consensum PATRUM, a plurimis aduersariorum calumniis, strenue per me vindicatam, dono: Hanc dedico: Han quanta possum diligentia, prae omnibus aliis rebus Illustri si Cel. T. commendo:Huic enim qui adhaeret, ei nihil profecto omnium eorum, quae ad aeternam animarum nostrarum salutem pertinent,deesse potest cum huic diuitias sanguinis sui Christus Dominus ac Re demptor noster communicauerit affluentissimas, mortis suae amara largissimis meritis illam locupletanS. Non igitur ingrato animo accipiet Illustrisi. Cel T. nec aspernabitur quantumuis xiguum hoc, si frontem spectes,4 charta

'um tantum munusculum, cum reuera inressu ingentem iretiosum contineat aurum Quin potius pro pietate sua, rier, di obuiis, quod dicituriviniS,ar o ripiet

13쪽

ripiet, leget,volu et reuoluet, nec patietur volumen legis huius recedere ab ore suo, ossicio.

sed meditabitur in eo diebus ac noctibus: Hoc denique sibi instar lectionum esse sinen

in eo,Eisen gre inium, absentem licet compore, quasi praesentem tamen, ac viva voce ipsi loquentem, praelegentem, docentem, explicantem in animo suo finget.

Quod si vero ex hoc scripti genere didicerit cognoueritque, hanc ipsam, quam in hoc Tractatu propugno, nullam aliam, quocunque censeatur nomine, veram illam

Municam esse Christi Ecclesiam, extra quam salutem nemo consequi potest veluti cuilibet lectori, asseetibus non excscato clarissimum euasurum,certo mihi polliceor; ipsa quoque Illustri si Cel. T. in hac na, Sancta, Catholica& Apostolica Ecclesia, in hoc veritatis asylo, si modo inter varios huius seculi turbines, adam amissimum aeternitatis portum feliciter peruenire, adeoque&semetipsam &suos subditos exoptat saluare usque ad extremum vitae spiritum con tissime perseuerabit. Et cur quaeso non perseuera

Princeps, cum&antea abur

habeas,& huius Trach, Pςrtiusque te docti

14쪽

Ad Philippum Marchionem Badensem

ipsam esse ECCLEsLAM, quae nobis inter articulos fidei in Symbolo credenda proponitur. Quae quasi perenni continuata tot aetatum serie, ad Apostolicam negitimam Christi originem fontem Euangelii, tramite veritatis indeclinabili, velut filo nos dirigit: Quae stabilivi constantissima veritate, de tam variis Haereticorum prostratis erroribus, triumphos egit semper, nec ulli unquam persecutorum tyrannidi victrix gloriosa cessit: Q Haereticorum tentationibus vigilantiorvi doctior facta est; premi potuit, sed nunquam opprimi: Quae exordiis fuit stupenda, progressu invariabilis, successione continua: Quae persecutioni-bius creuit, morte suorum reuixit, sanguine infinitorum Martyrum vegetior facta vicit,&angustiis afflicta, inter tristes seculi hyemes, pulchrior refloruit Quae deniq; GATHOLICA&ubique sparsa est, usque ab Apostolica traduce, per legitimos Primates metuosq; succes res derivata, constanti Insu stabilita columna firmamen alis, urbs fortitudinis, Domus su-

Detram a Domino extructa, nul-

hinationi cessura Qua Ethcae, Iudaei, Schismatici,mmii , Barbari, tam

facile

15쪽

Epistola nuncupatoris.

facile perspexerunt. Super quam gloria Dor Σαχα mini orta est,& lux in tenebris luces: Quam qui non audierit, velut Ethnicus Publi I latth. it. canus Euangelio deputatur Cuius iudicio Angelistabunt Cuius autoritate steterunt Euangelia: Pro cuius fide ipse Oravit omni u Lucae iti Dominus, ut ne deficeret;& exauditus est pro sua reuerentia: Cui promisit pariter Hebris. misit Spiritum veritatis, ut maneat cum ea Ioamis. 6 in aeternum doceat eam omnia r Extra quam postremo neminem vivificat Spiritus sanetias, neminem saluatChristus: neminem recipit coelum: Haec enim omniavi singula, inu 1tis etiam, reluctantibus inferorum portis euidentissimis argumentis doceo,

probo, euinco.

In huius itaq; matris fidelissimae gremio, Princeps Illustrissime, teneat Illustri si Cel.

Tua cum D.Augustino, consensio populoru Aunadueri

atque gentiti: Teneat ab ipsa SEDE PETR

Apostoli, cui pascendas oves suaS,post re quam funia surrectionem suam, Dominus commenda damenti Vovit, usque ad praesentem Episcopatum, suc Ioati. . cessio Sacerdotii Teneat ipsum C ATHOLICAE nomen, quod non sine caussa, inter tam multas haereses, sola obtinuit, ut cum

omnes Haeretici se Catholicos dici velint, quaerenti tamen peregrino alicui,ubi ad Catholicam

16쪽

tholicam conueniaturi, nullus Ha reticorum vel Basilicam suam vel domum audeat ostendere Teneant quoque certissima signa,que meridiano Sole clarius hanc Christi Ecclesiam demonstrant Teneant insuper inuicta argumenta,quibus doctrinal sc Catholicorum de ECCLESI nititur: Teneant denique solutiones omnium friuoia Iarum obiectionum& cauillorum, quibus Ecclesia a Nouatoribus petulantissime impetitur, solidissimae:Haec enim omnia, a me

ex variis cillustribus cum veteribus, tum recentioribus Theologis, in gratiam Illustrisis. Cel. Tuae magno certe studio Mindustria collecta, hoc libello coplexus sum;&, ni fallositam dilucide proposui,ut vel cς-co, quaenam vera Christi Ecclesia, icontra Synagoga Satanae sit, apparere possit. Sed& hoc ipso nomine Illustriss Cel. Tuae eundem libellum dedicare&inscribere nodubitaui; humili me orans atq; obsecrans, ut qualecunque hoc obseruantite deuotionis meae erga Cel. Tuam monumentum clementer accipere, monnunquam a negotiis publicis respirans, lectione eius seipsam recreare ac in fide confirmare, tum etiam me, qua coepit, clementia perpetuo

prosequi velit. Ego certe vicissim Deo Patri miseri-

17쪽

Epistola nuneupatoria. misericordiarum, ut Illustri si Cel. Tua subditis suis, toti Reipub Christianae,quae si ullo unquam , hoc certe perturbatissimo tempore , maxime Principum Catholicorum patrocinio indiget, quam diutissime superstitem, ac in utroque homine saluam florentem conseruet,precibus meis quo tidianis supplex fieri, nunquam desinam; eidem Illustrisi Cel. Tuae me humilisne comendans. Datae Ingo istadij ex aedibus no- siris in vigilia Ascensionis Domini Anno M. D. LXXV LIdustrisi cel T.

Martinus Eseng ein s. Theologia Doctor ero.

18쪽

AD LECTOREM.

V veritatis Catholica studiosus es, optime Lector, priusquaopusculum hoc nostrum deEcclesia percurrere legendo incipias, paucis te de Methodo, qua in scribendo sum usus, adesonendum duxi, ut ea praecognita expeditius pergere, Helius maiorique cum fructu in lectione eius queas versari. Initio igitur&quidem primo statim capite, summam doctrina de Ecclesia Christi Catholica sum complexus. Quia vero nec haec ipsa Catholicorum doctrina, quemadmodum Malia praecipua Christianae fidei nostra capita, intacta a Nouatori bus mansit, quina quibusdam in quaestio

nem vocaretur; ne perpetuo ancipites dubiique de ea fluctuare cogamur, proxime subsequentibus capitibus, Secundo,Tertio& Quarto,quaestionem eam,iudicibus duobus , omni exceptione maiorib', hoc est ipsi

SACRAE SCRIPTURAE, UNANI MI

omnium P ΑTRVM CONSEN sui, qui sacram scripturam dextre ac vere sunt intem pretati, quorum iudicio, sine omni terguuersatione,Vtraque pars merito debet stare,

discutiendam, iudicandam ωdefiniendatri committo Eam itaque illi quaestionem ita defi-

19쪽

AT LECTO REM.

definiunt,ut quisquis mentis oculos aperire velit,nec in semel concepta opinione malitiose psistere, facili intelligat negotio; imo luce meridiana clarius Pspiciat, ubi, quae 'nam vera sit Christi Ecclesia, extra quam salus contingit nemini. Similiter& reliquis, que subsequuntur,capitibus,vsq; ad calcem libri, omnia aduersarioru argumenta, quibus Ecclesia solent oppugnare, in acie producutur, examinantur,4 quam solidissime confutantur,ut prorsus lectori piovi veritatis studio nihil,quod ad veram Dei Ecclesia cognoscendam pertine deesse videatur. Caeterum, quia ingenui est hominis, sat ri, per quos profeceris, pleraq; haec non ex propria penu, sed ex doctissimis alioru Cata

tholicorum, tam veterum quam recentiorum Theologoru scriptis a me deprompta, ct in usum Ecclesia collecta, libere ingenue profiteor. Quae causa etiam fuit, ut eo-xundem autorum nomina placeret subiicere,ne debito suo honore defraudarentur in quos ego ut Praeceptores colo, ut Duces sequor, ut Patres veneror eoru q; scriptis, pro Ecclesiae incolumitate, in publicum editis, non aliter, quam filius haereditate paterna, pro tuenda&asserenda hac Dei domo Iibere utor.

20쪽

. Adiecturus eram singulis quoq; locis genuinos suos autores;verum illud te scire vρ-IO,lector optime,quod eorundem autorum ab cos, huc translatos, non semper integros retinui, sed libertate, qua in publica scripta omnibus esse puto,usus, nonnunquam mutilaui, nonnunquam mutaui,adiiciendo vel omittendo: Imo etiam de meo deprompta scrinio non pauca saepe inserui. Quaeda praeterea exGermanica lingua in Latinum coni uerti sermonem , vel ab aliis versa editaq; in meum usum huc transtuli. Proinde non videbatur mihi operae pretium, ut autoribus ea in specie ascriberem, quae ipsim et forsitan ita mutata,transposita, Malio quasi cultu induta, faciemque a priore diuersam referentia nonnunquam, vix pro sui agnouerint amplius. Sufficiat, quod, per quos profecerim, & quorum scriptis usus sim, publiesce, non absque honorifica nominis eorundem memoria, agnoscam. Tu vero,Catholice lector, iis omnibus ad propriam pluri-inorumque aliorum salutem fruere, freces pro me omnibus iis, quorum opera&laboribus me adiutum esse,sequens Catalogus docebit, ardenter funde.

SEARCH

MENU NAVIGATION