Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

Cap. Ist. MEDICINA. 43rmae aeris . . . mellis cyatho coguntur aut pares portiones miscentur, faX calcis , chalcitidis auripigmenti. Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est. Tertio die digitus res luendus, , si quid aridi est, iterum excidendum , similisque adhibenda curatio est. Si non Vincitur , purgandum est scalpello, tenuibusque ferramentis adis urendum, , sicut reliqua sta, curandum. At, ubi scabri sexungues sunt, circum aperit, debent, qua corpus contingunt tum super eos ex hac compositione aliquid imponi sandarachae, sulphuris, singulorUm p. II. ' nitri, auripigmenti, singulorum p. v. resinae liquidae p. HI ' tertioque id die resoluendum est. Sub quo medicamento vitiosi ungues cadunt, cineorum locum meliore renascuntur.

LIBER SEPTIMUS.

PRAEFATIO. De Chirurgica, s qui in ea claruerint, qualis esse Chirurgus debeat, re quid hoc in libro describatur.

TERτiΑΜ esse medicinae partem, quae

manu curet, vulgo notum, a me propositum est. Ea non quidem medicamenta atque Victus rationem omittit; sed manu tamen plurimum praeitat, estque ejus D f

502쪽

fectus inter omnes medicinae partes euidentissimus. Siquidem in morbis cum multum s a fortuna conferat, eademque saepe salutaria, pe vana sint potest dubitari, secunda valetudo medicinae, an corporis beneficio comtigerit. In his quoque, in quibus medicamentis maXime utimur, quamuis profectu euidentior est, tamen sanitatem per haec frustra

quaeri sine his reddi sype, manifestum est. Sicut in oculis quoque deprehendi potest , quia medicis diu vexati, sine his interdum sanescunt. At in ea parte, quae manu curat, Uiden est, Omnem profectiam , ut aliquid ab alii; adjuvetur , hinc tamen plurimum trahere. Haec autem pars, cum sit Vetustissima , magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate, quam a prioribus exculta est. Deinde, posteaquam diducta ab aliis habere professores

suos coepit, in AEgypto quoque increuit, Philo Xeno maXime authore, qui pluribus voluminibus hanc partem diligentissime comprehendit Gorgias quoque Sostratus, Meroneso Apollonii duo in Ammonius Alexandrinus, multique alii celebres viri, singuli quaedam repererunt. Ac Romae quoque non mediocres

professores, maximeque nuper Tryphon paten&Euelpistus Phlegetis filius, c, ut ei scriptis ejus intelligi potost horum eruditissimus eges quibusdam in melius mutatis, aliquantuine disciplinae adjece runt

503쪽

Cap. L MEDICINA. BE se autem Chirurgus debet adolescens, aut

certe adolescentiae propior e manu strenui, sabiali, nec unquam intremiscente , eaque non minus sim, quam exim promptus , acie oculorum acri claraque s animo intropidus , ob immisericors sic, ut sanari velit eum , quem accepit, non ut clamore ejus motus , vel magis, quam res δε-

siderat, properet, Pel minus , quam necesse est , secet sed perinde faciet omnia , ac si nullis ex vagitibus alterius affectus oriretur. Potest autem requiri, quod huic parti proprie vindicandum sitra quia Vulnerum quoque vicerumque multorum curationes, quas alibi Xe-cutus sum, Chirurgi sibi vendicant. Ego eundem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio atque, Vbi se diuiserunt, eum laudo, qui quamplurimum percipit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus f cit medicus, non accipit; in quibus vulneribus ulceribusue plus profici manu, quam medicamento , credo tum quicquid ad octape tinet. Quae deinceps exequi aggrediar, dilatisque in aliud volumen ossibus, in hoc caetera explicabo : raripositisque his, quae in qualibet parte corporis fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent, transibo.

CAP. I.

VEXAT igitur in quacunque parte corporis sint, quamprimum sic curari debent,Vt, qua dolor

504쪽

dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem aduerso proflaens sanguis,

quod si paulo tardius subuenitur, jamque etiam rubor est Pi qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacunque is est , id idem optimum auxilium est Tum stiperdanda reprimentia sunt; maximeque lana succida ex flaceto ioleo. Quod si leuior is casus est, postiliat etiam, sine scalpello, imposita eadem mederi. Et si nihil aliud est, cinis quoque maXime eius armentis si is non est, quilibet alius ex aceto vel

De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda re cunanda sint. ERuΜ hoc quidem promptum est In his

autem negotium majus est , quae per se , vitio intus orto , intumescunt, ad suppurationem spectant. Ea omnia genera abscessuum esse alias proposui, medicamentaque his idonea executus sum nunc superest, ut dicam, quae in iis manu fieri debeant. Ergo, priusquam indurescand cutem incidere, cucurbitulam acco modare Oportet; quod quicquid illud malae cor-Tuptaeque materiae coiit, eXtrahat idque iterum, tertioque recte fit, donec omne indicium inflammationi excedat. Neque tamen fas est, nihil cucurbitula agere.

505쪽

Cap. a. MEDICINA. 4' Interdum etiam fit, sed raro, ut quicquid abscedit velamento suo includatur, id antiqui tu nicam nominabant. MegeS, quia tunica omnis neruosa est, dixit, non nasci sub eo vitio ner-Vum, quo caro consumeretur, sed, subjecto jam vetustiore pure, callum circumdari , Quod ad curationis rationem nullo modo pertinet milia

quicquid, si tunica est, idem, si callus est, fieri debet neque ulla res prohibet, etiamsi callus

esst, tamen, qUia cingit, tunicam nominari tum, pure quoque maturiore, haec interdum esse consueuit, ideoque, quod sub ea est, extrahi percucurbitulam non potest, sed facile id intelligitur, ubi nihil admota illa mutauit. Ergo, siue id incidit, siue jam durities est, in hac auxilii nihil est sed, ut alias scripsi, vel auertenda concurrens eo materia, Vel digerenda, vel ad maturitatem perducenda est Si priora contigerunt, nihil praeterea necessarium est Si pus maturuit, in alis quidem cinguinibus raro secandum est: item ubicunque mediocris abscessus est item quoties in summa cute, Vel etiam carne vitium est nisi festinare curandi imbecillitas cogit. Sa- tisque est cataplasimatibus essicere, ut per se pus aperiatur, nam fere sine cicatrice potest esse is locus, qui expertus ferrum non est Si autem altius malum est, considerari debet, neruosusne is locus sit, an non sit Nam, si sine neruis est, candenti ferramento aperiri debet, cujus haec ratio est, quod exigua plaga diutius ad pus euo

506쪽

candum pateat, paruaque postea cicatrix sit. At si nerui juxta sunt, ignis alienus est ne distendantur membrum debilitent necessaria vero opera scalpelli est Sed caetera etiam subcruda aperiri possunt; inter neruos ultima

expectanda maturitas est, quae cutem Xtenuet,

eique pus jungat, quo propius reperiatur damque alia rectam plagam desiderant, ut in carne:

alia vero vehementer cutem extenuant, in quibus tota ea super pus excidenda est Semper autem, ubi scalpellus admouetur, id agendum est, iis quam minimae inuam paucissimae plagae sint cum eo tamen,ut necessitati succur . Tamus in in modo, in numero se Nam ma-Jores sinus , latius interdum etiam duabus, aut tribus lineis incidendi sunt Dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat , ne quis humor intus subsidat , qui proxima Madhuc sana rodendo sinuet. Est etiam in rerum natura,Vt cutis latius excidenda sit. Nam, ubi post longos morbos totius corporis habitus vitiatus est, lateque se sinus suffudit, in eo jam cutis pallet scire licet, eam jam emortuam esse, inutilem futuram. Ideoque excidere commodius est maxime, si circa articulo majores id euenit, cubantemque aegrum fluens aluus Xercuit, neque per alimenta quicquam corpori accedit.

Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat Idque perpetuum est ubicunque medicus quacumque

509쪽

que de causa cutem excidit pure effuso, in alis vel inguinibus linamento opus non est sed spongia ex vino imponenda est. In caeteri partibus, si aeque ea linamenta superuacua sunt,pU gationis causa paulum mellis infundendum; dein glutinantia superdanda si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex vino expressa debet Quando autem linamentis opus sit, quando non sit alias dicitum est Caetera eadem incisa suppuratione, facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui.

De bonis, malisuesignis Suppurationum. IDRQua uri autem, quantum curatio filatat, quantumque aut sperari aut timeri debeat,

ex quibusdam signis intelligi potest fereque

iisdem, quae in vulneribus exposita sunt Nam bona signa sunt, innum capere, facile spirare , siti non confici, cibum non fastidire; si febricula fuit, ea vacare itemque habere pus album laeve, non foedi odoris Mala sunt, vigilia , spiritus grauitas, sitis, cibi fastidium, febris pus nigrum, aut feculentum D dc foedi odoris item procedente curatione eruptio sanguinis aut si, alitequam sinus carne impleatur, orae callos e byfiunt, illa quoque ipsa carne hebete, nec fr-ma Deficere tamen animam vel in ipsa curatione, vel postea, pessimum omnium est. Quin e etiam Aphori vir. q. M plior, VI. Α

510쪽

43 A. GORN. CELSI Lib. 7. etiam morbus ipse, siue subito solutus est , dein

suppuratio exorta est siue effuso pure permanet, non injuste terret. Estque inter causas timoris si sensus in vulnere rodentium non est.

Sedit haec ipsa fortuna huc illucue discernit; sic medici partium est, eniti ad reperiendam sanitatem. Ergo, quotie Vlcus resoluerit, eluere id, si reprimendus humor videbitur, vino aqua pluviatili mixto, vel aqua, in qua lenticula coctast, debebit si purgandum erit, mulso rursusque imponere eadem. Vbi jam repressus videbitur humor, ulcusque purum erit, produci carnem conueniet, foueri victis pari portione vini ac mellis, stiperque imponi spongiam ex vino&rosa tinctam, per quae caro producitur. Plus tamen, Vt alias quoque dixi,Victus ratio eo confert. Ea est, solutis jam febribus & cibi cupiditate reddita, balneum rarum quotidiana, sed lenis gestatiori cibi potionesque corpori .iciendo aptae. Quae omnia, per medicamenta quoque stippuratione rupta, sequuntur. Sed, quia magno malo vix sine ferro mederi licet, in hunc locum reseruata sunt.

De Fipulis.

ADvΕRsus fistulas quoque, si altius pene -- Atrant, ut ad ultimas demitti a collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices , majus in manu, quam in medicamentis praesidium

est;

SEARCH

MENU NAVIGATION