Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

CV D. MEDICINA. 37; multa id membrum mouetur, e cerato liquido perfricatur, intenditurque inter haec, medicus pertractans ossa , t adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem : , si parum valuit ab ea parte, in quam Os se inclinat, inuolutam lana regulam objicit atque ita deligando, assuescere iterum vetustae sedi cogit. Nonnunquam autem recte quidam ossa conferbuerunt, superincreuit vero nimius callus;

ideoque locus intumuit. Quod ubi incidit, diu leniterque id membrum perfricandum est ex oleo, sale, nitro multumque aqua calida salsa fouendum is imponendum malagma, quod digerat adstrictiusque alligandum, oleribusque, praeterea Vomitu leniadum , per quae cum carne callu quoque extenuatur : confertque aliquid de sinapi cum ficu in alterum pariter membrum impositum , donec id paulum erodat, eoque euocet materiam Vbi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae reuertendum est. CAPu XI. De Ossibus D Iis.

AC defractis quidem ossibus hactenus dictura

sit. Mouentur autem ea sedibus suis duobus modis. Nam modo , quae juncta sunt, inter se dehiscunt ut cum latum os scapularur ab humero recedit in brachio , radius a cubitori in crure , tibia a surari , interdum

672쪽

saltu, calcis os a talo quod raro tamen fit: modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam. Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locuseavus est, depressusque digitus sinum inuenit,de- itide grauis inflammatio oritur atque in talo praecipue siquidem febres quoque, cancros, neruorum vel distentiones, Vel rigores, qui

Uput scapulis annectunt, mollere consueuit. Quorum vitandorum causa, facienda eadem

sunt, quae in ossibus mobilibus laesis Atque id ubi incidit, protinus his locis imponenda quae supra proposita si mi,ut dolor tumorque perea tollantur. Nam diducta ossa nunquam rursus inter se junguntur: , ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus admittitur. Maxilla vero iertebrae, omnesque articuli, eum validis neruis comprehenduntur, eXcidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu neruis vel ruptis, vel infirmatis faciliusque in pueris Madolescentulis, quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem in posteriorem, in interiorem in exteriorem partem quidam omnibus modis, quidam certis. Suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria cujusque, quidem semper ea parte tumor est, in quam os ProrUmpit ea sinus, a qua recessit. Et haec quidem in omnibus deprehenduntur, alia Vero

in singulis, quae simulatque u quoque dicam, Proponenda erunt.

673쪽

Cap. h. MEDICINA. sSedit excidere omnes articuli possunt,sic non

Omnes reponuntur. Caput enim nunquam compellitur, neque in spina Vertebra, neque ea maxilla, quae, Vtraque parte prolapsa, antequam reponeretur,inflammationem mouit. Rursum,

qui neruorum vitio prolapsi sunt, compulsi quoque in suas sedes iterum excidunt. Ac quibus

in pueritia exciderunt,neque repositi sunt, minusquam caeteri crescunt omniumque, quae locosito non sunt, caro emacrescit, magisque in pro Timo membro, quam Ulteriore, Viputa, si humerus loco suo non est, major in eo ipso fit macies, quam in brachio; major in hoc, quam in manu. Tum pro sedibus, pro casibus, qui inciderunt. aut major aut minor sit ejus membri relinquitur quoque in eo plus su superest, eo minus

id extenuatur.

Quicquid autem loco suo motum est , ante inflammationem reponendum est. Si illa occupauit, dum conquiescat, lacessendum non est: ubi finita est, tentandum est in his membris,quae id patiuntur. Multum autem eo confert corporis ieruorum habitus. Nam, si corpus

tenue, si humidum est, si nerui infirmi, expeditius Osreponitur; sed & multo facilius excidit,

postea minus fideliter continetur. Quae contraria his fiant, melius continent sed id, quod expulsum est, dissiculter admittunt. Oportet autem ipsam inflammationem leuare, succida lana ex Met saperimposita: a cibo si valem tu

674쪽

tioris articuli casus est, triduo interdum etiam quinque diebus abstinere bibere aquam calidam, dum sitis finiatur: curiosiusque haec facere, his ossibus motis, quae validis plenisque musculis continentur: si vero etiam febris accessu,multo magis deinde die quinto fouere ex aqua calida remotaque lana, ceratum imponere XCJ prino factum nitro quoque adjecto, donec O mnis inflammatio finiatur. Tunc infrictionem ei membro adhibere cibis uti bonis uti vino modice jamque ad usus quoque suos id membrum promouere; quia motus, Ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est. Haec communia sunt nunc de singulis dicam.

De maxilla luxata. a MAXiLLA in priorem partem propellitur, sed modo altera parte, modo Utraque. Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque

inclinatur dentes paribus non respondent; sed sub his, qui secant, canini sint. At, si utraque,

totum mentum inclinatur, in eXteriorem partem promouetur; inferioresque dentes longius, quam superiores excedunt intentique temporum musculi apparent. Prim quoque tempore homo in sedili collocandus est, sic, ut ministera posteriore parte caput ejus contineat, vel sic, ut juxta parietem is sedeat, stibjecto inter parietem caput ejus scorteo puluino duro, eoque caput per ministrum urgeatur, quo sit immo

675쪽

Cap. II. MEDIC NA. bilius, tum medici digiti pollices, linteolis vel

fasciis, ne dilabantur, inuoluti in os ejus conjiciendi, caeteri extrinsecus admouendi sunt, b hvehementer maxilla apprehensa est, si una parte procidit,cusscutiendum mentum,&ad gutturad- ducendum est tunc simul caput adprehenden- dum, , excitato mento, maXilla in suam sedem l compellenda, os ejus comprimendum est, sic,

ut omnia pene no moments fiant. Sin utraque parte prolapsa est, omnia eadem facienda; sed aequaliter retro est maxilla agenda. Reposito osse, si cum dolore oculorum ceruicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est.

Cum omnibus vero, quorum ossa mota simi, primo liquidior cibus conueniat, tum his praecipue adeo ut sermo quoque frequens,motu oris temisporum neruo laedat. CAPu XIII.

De Capite luxato. CAPuae duobus processibus in duos sinus sum-rnae vertebrae dimissis super ceruicem contineri , in prima parte proposui. Hi proces.sus interdum in posteriorem partem excidunt: quo fit, ut nerui sub occipitio extendantur, mentum pectori adglutinetur , neque bibere is, neque loqui possit, interdum ne voluntate semen emittat, quibus celerrime mors super-Venit. Ponendum autem hoc esse credidi

676쪽

3 8 A CORN CELSI Lib. . diciis cognosceretur, & non putarent sibi me dicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.

De Spina luxata. ΙDEWcasus manet eos, quorum in spina e tebrae exciderunt. Id enim non potest fieri, nisi medulla, quae per medium is duabus membranulis , quae per duos a lateribus processus ferunturA neruis, qui continent , ruptis. Excidunt autem 'in posteriorem partem, in priorem supra septum transversum, cinfra. Si in utramuis partem X-ciderint, a posteriore parte vel tumor, vel sinus erit. Si super septum id incidit manus resoluuntur, vomitus, aut distentio neruorum sequitur, spiritus dissiculter mouetura dolor Urget, aures obtusae sunt. Si sub septo , femina resoluuntur, urina supprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit. Ex ejusmodi casibus, ut tardius , quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo mo ritur. Nam, quod Hippocrates dixit , vertebra in Xteriorem , partem prolapsa , pronum hominem collocandum esse , extendendum, tum calce aliquem super ipsum debere consistere , Mintus impellere in his accipiendum est , quae paululum excesserunt non in his, quae toto loco motae sunt. Nonnunquam enim neruorum imbecillitas effiat, ut quamuis non exciderit

677쪽

CU. I. MEDIC'NA. 37'vertebra , paululum tamen in priorem partem promineat, id non jugulat. Sed ab interiore parte non contingit quidem propelli. Ab exteriore si quid propulsum est , plerunque ite rum redit nisi , quod admodum rarum si, vis neruis destituta est.

De Humero luxato. UHUMERus autem modo in alam excidit , mois do in partem priorem. Si in alam delapsus est , et vfictus cubitus recedit ab latere, sursumque ad ejusdem partis aurem cum humero porrigi non potest, longiusque altero id brachiura est. Si in priorem partem, summum quidenta,

brachium extenditur , minus tamen, qUam n

turaliter dissiciliusque in priorem partem , quam in posteriorem cubitus porrigitur. Igitur, si in alam humeras excidit, vel puerile adhuc est corpus, vel molle, ei te imbecillibus neruis intentum est, satis est collocare id in sedili, ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum Ssis leniter reducat alteri, ut brachium extendat: ipsum posteriore parte restidentem,humerum genu sub ala ejus cogere , simulque clatum os in altera manu brachium ejus ad latus impellere. At , si vastius corpus , neruiue robustioress inti necessaria est spatha lignea, quae & crassitudinem duorum digitorum habet, clongitudinc

678쪽

8 A. CORNA CELSI Lib. I. dine ab ala usque ad digitos peruenit, in qua

summa capitulum est rotundum, leniter cavum ut recipere particulam aliquam ex capite

humeri possit inque ea bina foramina tribus locis sunt, inter se spatio distantibus ; in quietura mollia conjiciuntur. Eaque spatha, fascia inuoluta , quo minus tactu hedat, ad alam a brachio dirigitur, sic, ut caput ejus summae alae subjiciatur deinde loris suis ad brachium de

ligatur uno loco , paulum infra humeri caput altero , paulum supra cubitum tertio qupra manum, cui rei protinus interualla tunc quoque foraminum aptata sunt. Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum tra-3icitur , ita alte, ut consistere homo ipse non possit imulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur e

que fit, ut capite ligni caput humeri impulsum

in suam sedem, modo cum sono , modo sine hoc compellatur. Multas es e alias rationes,

scire facile est uno Hippocrate lecto. sed 1:onalia magis usu comprobata est. At si in partem priorem humerus incidit, supinus homo collocandus fasciaque , aut habena, media ala circumdanda est, capitaque ejus post caput hominis ministro tradenda Ibrachium alteri praecipiendumque, ut ille habenam, hic brachium extendat deinde medicus , caput quidem hominis sinistra debet repellere dextra vero cubitum cum humero attollo

679쪽

Cap. I. MEDICINA. si tollere, is in suam sedem compellere, faciliusque id in laoc casu , quam in priore revertitur. Reposito humero , lana aloe subjici enda est interiore parte os fuit, ut ei opponaturri si in priore , t tamen commodius deligetur. Tum fascia, primum sub ala ob ovoluta , caput ejus debet comprehendere, δε- inde per pectus ad alteram alam , ab eaque ad scapulas, rursusque ad ejusdem humeri caput tendere, saepiusque ad eandem rationer circumagi , donec bene id teneat. Vinctus hac ratione humerus commodius continetur,

si adductus ad latus it in ad id quoque fascia deligetur.

De Cubito luxato. a I cubito autem tria coire ossa , humeri, & radii, cubiti ipsius, ex his , quae prima parte hujus voluminis posita sunt, intelligi potuit. Si cubitus, qui annexus humero est, ab hoc excidit , radius , qui adjunctus est , interdum distrahitur , interdum subsistit. In omne vero quatuor partes Xcidere cubitus potesta sed , si in priorem prolapsus est , extentum brachium est, neque recuruatur in posteriorem, brachium curuum est , neque extenditur , breuiusque altero est interdur

b febrem, vomitumque bilis mouet: si in

a Hippperat de Articulis. T. XXI. A vectar T.IX. . Hippocrat de Attic T. XXII. L

680쪽

exteriorem . interioremue, brachium porrectum est, sed paululum in eam partem, a qua

os recessit, recuruatur.

Quicquid incidit, reponendi ratio una est neque in cubito tantum , sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum longa testa junguntur' utrunque membrum in diuersas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit tum id os , quod Xcrudit, ab ea parte , inquam prolaptum est, in Contrarium impellere. Extendendi tamen alia atque alia genera sunt , prout nerui valent, aut ossa huc illucue se dederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo, si in priorem partem cubitus prolapsas est extendi per duas manus,interdum etiam habenis adjectis, satis est deinde rotundum aliquid, a lacerti parte ponendum est,in super id repente cubitus ad humerum impellendus est. At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto humero supra posita est,in tum ossa reponere. Reliqua curatio eadem est, quae in omnibus. . Celerius tantum piusque id resoluendum est multoque magis aqua calida fouendum, diutius ex oleo nitro ac sale perfricandum Ini cubito enim celerius, quam in ullo alio articulo, siue extra remansit, siue intus rςuςrtit, callus cir

SEARCH

MENU NAVIGATION