Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

653쪽

Cap. I. MEDICINA. Itur, sanari sine vinctura potest : nonnunquam vero, maximeque ubi motum est, elabitur fereque id , quod a pectore est, super id, quod ab humero est, in posteriorem partem inclinatur. Cujus ea ratio est, quod per se non mouetur; sed cum humeri motu consentit. Itaque, eo consistente, super id humerus agitatur. Raro vero admodum in priorem partem jugulum inclinaturri adeo ut magni profes res nunquam se vidisse memoriae mandauerint. Sed locuples tamen jus rei author Hippocrates est.

Verum, ut dissimilis uterque casus est,sic quaedam dissimilia requirit. Vbi ad scapulas jugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem humerus est,in illud in priorem attrahendum. Vbi ad pectus conversum est,ipsum quidem retro dandum, humerus autem in priorem partem adducendus est: aci si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est; sed humerus ipse attollendus sin autem superior es id, quod a pectore est, implendum lana, laumerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet;& exossibus ea, quae carnem Vulnerant, praecidenda

tum retula ossa committendaricinis , si quod ab aliqua parte eminet, opponendum est triplex linteolum in vino oleo tinctum. Si plur fragmenta sunt, excipienda si ni ex ferula facto,

654쪽

138 A. CORNA CELSI Lib. I.

canaliculo, eodemque intus incerato, ne fascia diducatur, quae jugulo composito circumdanda

est pius potius, qnam valentius, quod ipsum quoque in omnibus fractis perpetuum est 'dextro vero jugulo, si id fractum est, ad alam sinistram asinistro, ad dexteram, rursusque Libala sua fascia dari debet post haec, si jugulum ad 1capulus inclinatum est, brachium ad latus si in

partem priorem, ad ceruicem deligandum est: supinusque homo collocandus, caetera eadem facienda, quae supra comprehensa sunt. a. De diuersis ossium curis. Sunt vero plura ossa fere immobilia, vel dura, vel cartilaginosa, quae Vel franguntur, vel forantur, vel colliduntur, vel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costis, spina coxarum, S tali, calx, manus, planta Horum Omnium eadem curatio est. Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum esst, quo 'nescente rimas quoque ossis, aut, si quod foramen

est callus implet Si cutis integra est, os hesum esse, ea dolore colligimus, nihil aliud, quam quiescendum imponendumque ceratum est,& leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.

De Costis fractis sa

PROPRIE tamen quaedam de costis dicenda sunt; quia juxta viscera sunt, grauioribus

655쪽

Cap. q. MEDICINA. 339 periculis is locus expositus est. Costa igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os, sed interior pars ejus, quae rara est, laedatur interdum sic, ut eam totam is casus perruperit. Si tota fracta non est, nec sangui eXpuitur, nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est tactu tamen is locus leuiter indolescit sed abunde est eadem 'quae supra scripta sunt, facere δε a media fascia incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet. Abino vero ii-gesimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est,ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os vestiat quod illo loco tenerum adhuc injuriae sub tenui cute

expositum est. Per omne autem tempUS curationis, vitandus clamor, sermo quoque , tumultus, ira,motus vehementior corporis, mus, pulvis, 'uicquid vel tussim vel sternutamentum mouet ne spiritum quidem magnopere continere eXpedit. At, si tota costa perfracta est, casus asperior est. Nam graues inflammationes, Hebris,& suppuratio, saepe vitae periculum sequitur,&sanguis spuitur. Ergo, si vires patiuntur, ab eo brachio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, aluuS, tamen sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia pugnandu . Panis vero ante septirnum diem

non assumendusa sed una sorbitione vivendum i

656쪽

imponendumque ei loco ceratum e lycio factum, cui cocta quoque resina adjecta sit, aut Polyarchi malagmari aut panni ex vino rosa oleo iniperque imponenda lana succida moblis, duae fasciae a mediis oris, minimeque ad. strietie. Multo vero magis omnia Vitanda, quae supra posui adeo, ut ne spiritus quidem saepius mouendus sit. Quod si tussis infestabit, ad id potio sumenda erit, vel ex triXaginet, Vel e ruta, vel eX herba stoechade, vel ex cumino pipere. Grauioribus vero doloribus urgentibus, cataplasma imponi quoque coruueniet, Vel ex lolio , vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adjecta. Et id quidem interdiu superjacebit noctu vero idern aut ceratum , aut malagma, aut panni quia potest cataplasma decidere. Ergo quoti die quoque resoluetur,dOnςc jam cerat aut malagmate possimus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus ab Vndecimo vero ali incipiet, ideoque etiam laxior, quam primo, fascia sit, qua ligabitur. Fereque ea curatione ad quadragesimum diem perueniet. Sub qua si metus erit suppurationis, ptu ma lagma, quam ceratum ad digerendum proficiet. Si suppuratio vicerit, neque per quae supra cry, pta sunt, discuti potuerita omnis mora vitanda

crit, ne os infra Vitietur sed, qua parte maXiine tumebit, demittendum erit candens erramentum, donec ad pus perueniat idque efflin-

ndum. Si nusquam tumor se ostendit, bi

657쪽

Cap. q. MEDIONA uesimaxime pus subsit, sic intelligemus, creta cimolia totum locum illinemus, 4lacari patiemur: quo loco maxime humor intus perseuerabit, ibi pus proximum erit eoque vri debebit. Si latius aliquid abscedet duobus aut tribus locis erit perforandum demittendumque linamentum, aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sic deuinctum,ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in caeteris adustis, facienda sunt. Vbi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes,perniciosa futura, id malum bbsequatur. Non nunquam etiam, leuius ipso osse affecto, inter initia neglecto, non pus,sed humor quidam muco similis, intus coitri mollescitque contra cutis,

In qua simili ustione utendum eria. De spina fracta. a

In spina quoque est, quod proprie notemus. Nam si quid ex vertebra excidit, aut aliquomodo fractum est, locus quidem concauus sit; punctiones autem in eo sentiuntur e quia necesse est ea fragmenta spinosa esse, quo fit, ut homo in anteriorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt Medicamentia vero iisdem opus est, quae prima parte hujus capitis exposita sunt. CAput ri. De Numerorum, brachiorum, femorum crurum, digitorum raritorum, vel euulporum,

658쪽

nesque uni humeris' femoribus. Comia munia etiam quaedam humeris, brachiis, femoribus, cruribus, digitis siquidem ea minime periculose media franguntur: at, quo propior fratcttura capisi vel superiori vel inferiori est, eo pejor est, nam& majores dolores adfert,&dissicilius curatur. Earum maxime tolerabilis est simplex, eaque transuersa pejor, ubi obliqua, atque Vbi fragmenta : pessima, ubi eadem acuta simi. Nonnunquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent multo saepius excidunt, aliudque super aliud effertur, idque ante omnia considerari debet: iunt notae certae. Si suis sedibus sunt mota, resima,punctionesque sensum repraesentant, tactu inaequalia sunt. Si vero non aduersa , sed obliqua junguntur quod fit, ubi loco suo non si int)membrum id altero latere breuius eis, musculi ejus tument.

Ergo, si hoc deprensum est, protinus id membrum oportet Xtendere. Nam nerui muscu- Iique, intenti per ossa, contrahuntur oeque

in suum locum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur. Sub qua dissicile, periculose, vis neruis adhibetur,

nam distentionem neruorum vel cancer sequi- turri vel certe, cum dissime agitur pHS itaque , si ante reposita ossa non sunt, post eam reponenda sunt Intendere autem digitum vel

aliud

659쪽

Cap. Io. MEDICINA. 3Ο aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est,

etiam unus homo potest; cum alteram partem

dextra , alteram sinistra prendit Valentius membrum duobus eget, qui in diuersa contendant. Si firmiores nerui sunt, , in viris robustis, maximeque eorum feminibus' cruribus euenitri habenis quoque , vel lineis fasciis utrinque capita articulorum deliganda , per plures in diuersa ducenda sit ni Vbi vero paulo longius, quam naturaliter esse debet,memisi brum vis fecit tum demum ossa manibus in , suam sedem compellenda sunt indiciumque ossis repositi est dolor sublatus . in membrum alteri aequatum,inuoluendum duplicibus triplicibusve pannis in vino oleo tinctis quos line-

Ο esse, commodius est.

Fere vero fasciis sex opus est Prima brevissima adhibenda quae circa fracturam ter Uo tuta sursum versum feratur, 'uasi in cochleam serpatra satisque est, eam ter hoc quoque modo circuire AItera dimidio longior ea: quae, si qua parte os eminet, ab ea , si totum i aequale est, undelibet super fracturam inciperet debet, priori aduersa, deorsumque tendere i atque iterum ad fracturam reuersia , in superi ore parte ultra priorem fasciam desinere Super has injiciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat. Ac , si qua parte os emi- net, triplex et pannus objiciendus, eodem Vin Moleo madeus. Haec tertia fascia compre

660쪽

hendenda sunt, quartaque, sic, ut semper insequens priori aduersa sit, tertia tantum in inferiore parte, tres in superiore sabiniant quia satius est saepius circuire, quam adstringi , si1

quidem id, quod adstrictum est, alienatur,

Cancro opportunii est. Articulum auten

quam minime vincire opus est sed , si juxta

hunc os fractum est, necesse est. Deligatum vero membruin in diem tertium continendum est. Eaque vinctum talis esse debet, ut primo die nihil ostenderit, non tamen laxa visa sitra secundo laxior tertio jam pene resoluta. Ergo tum rursum id meimbruna deligandum, adjiciendaque prioribu quinta fascia est, iterumque quinto esseluendum est , ωtum sex fasciis inuoluendum, sic, ut tertia quinta infra , caeterae supra finiantur. Quotiescunque autem soluitur membrum , calida aqua fouendum est. Sed, si juxta artiuulum fractura est , diu instillandum vinum est, exigua parte olei adjecta, eademque omnia facienda, donec ab eo inflammatio soluatur, vel tenuiti quoque , quam e consuetudine , id membrum fiat, quod si septimus dies non de dit, certe nonus exhibet, tum facillime ossa ,

tractantur.

Rursus ergo, si parum commis a sunt, coim lmitti debent : si qua fragmenta eminent, im suas sedes reponenda sunt latindo eodem mo

do l

SEARCH

MENU NAVIGATION