장음표시 사용
21쪽
IN ACADΕΜΙA EDINENSI PROFESSORI ILLUSTRISSIΜΟ, ARTIS SUAE FACILE PRINCIPI, OMNIGENA SCIENTIA LIBERALI INSIGNI ;MULTIΜODA AC ΜAXIΜA BENEFIO AIN SE SUOSQUE COLLATA DEBITO OFFICIO PROSEQUENS,
23쪽
Nam, si Verba CICERONIs mutuari liceat, Tu quidem, PATER optime, hunc fructum meorum laborum a me repetere tuo jure debes; nam quoad longissime potest men8 mcta reSpicere Spatium praeteriti temporis, et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens, te video mihi principem, et ad suscipiendam, et ad ingrediendam, et ad feliciter persequendam rationem horum studiorum extitisse. Nec ullam aliam mercedem laborum et studiorum mens mea magis desiderat, quam illam tuae laudis et amoris. Si neque avaritiam objiciet vere quisquam mihi; purus et insons Si vivo et carus amicis ;Causa fuit Pater his. Ipso mihi custos incorruptissimus Omnes Circum doctores aderat. HOR. Lib. i. Sat. 6.
25쪽
Ex longa atque dira serie morborum qua corpus humanum assicitur, febres multo frequentissimae maximeque lethiserae sunt. Itaque Phil0sophi, Μedicique, primis ab temporibus, huic generi morbi operam dederunt; et phaenomena US, CRUSIS, medendique rationem maXima cura inVeStigaVerunt. Sed quanquam homines summi ingenii multum studii huc contulerunt, nemo denegare potest quin plurimum adhuc penitus tenebris lateat. Profecto aliquid novi, aut parum cognitum in re tam dissicili a me sperare nihil stultius esset; tamen cogni-
26쪽
tionem nostram et opiniones in hac re breviter exponere Summa ope niti decet. Febres divisae sunt uti phaenomena in singulis SeSe Ostendunt. Cum parOxysmus febris et intermissio, vel apyreXia, Vicissim aegrum eXcruciant, tum morbus Febris Intermittens appellatus est; atque de hoc genere febris nunc solum dicen
Hunc morbum celeberrimus Doctor CULLEN ita definivit : Febres, miasmate paludum ortae, pa- roXysmis pluribus, apyreXia, saltem remissione evidente interposita, cum exacerbatione notabili, et plerumque cum horrore redeuntibUS, COI - stantes : ParoXysmo quovis die unico tantum. 'Ab hac definitione quidam dissentiunt, et auctorem Vehementer errare putant. Primo, quod morbus totus uni excitanti causae tribuitur ; dehinc, quod febres remittentes sub eodem capite fal8O ponuntur. An hic vir magnus, errore deceptuS, Unicam causam narrat, poStea dicemus. At parte in altera, credo, haud multum a Vero erravit, et multi eandem sententiam Semper habuere. Intermittentes in certa genera diVisae Sunt, omnia quae a temporis intervallo nomina acceperunt. Quo-
27쪽
IN hac insula, talibusque regionibus ejusdem temperiei, diagnosis satis apparet; at in calidis terris, ubi Febris magis Remittens quam Intermittens, non tam facile dignoscitur; praesertim a Febre Fla-Va, quae, antequam color cutis flavus sese ostendit, vix ab Intermittente, potiusve Remittente, distingui potest. Et multi quidem medici eas inter sese viae violentia praecipue differre credunt, et nos in eadem sententia SumUS.
28쪽
DE FEBRE INTERMITTENTUCAUSAE PRAEDISPONENTES.
QUIDQUID corpus debilitat, macieque assicit, Veluti fatigatio, parcus cibus, imbresque cum algore Saepe patiens,-haec Omnia, multaque alia, inter cauSas praedisponentes numerari possunt. Nimiam Secretionem ex hepate unam excitantem causam multi putaVerunt, at, ni fallor, hic errant: nam Si hoc Verum e88et, aliquis roget, Cur in tali corporis statu aeger non Febre Intermittente, tam saepe ac aliis morbis ex hac causa orientibus, assicitur 3 At quum in hac febre magna bilis secretio saepe in corpore
fit, hoc esse inter causas praediSponentes OmneS uno Ore consentire Videntur.
CAUSA PROXIMA.DE hac vel ista mutatione in corpore facta, ex qua signa m0rbi pr0xime pendent, addam plura cum modum operandi miasmatis tracto.
29쪽
CAUSAE EXCITANTES. NON dubium quin miasma ex paludibus et humidis stagnis oriens Intermittentium unica vel sola causa eXcitans sit. Ut alios scriptores Omittam, Doctor CULLEN, ut antea diXi, hoc idem censet. H0c quidem manifestum ex his duabus rebus: Primum, quod in iis locis quibus non miasma Oritur, Endemicae prorsus ignotae sunt: Deinde, ubicunquemiasma generatur, ibi incolae Intermittentibus semper laborant. Alias causas excitantes huic morbo auctores attribuerunt; at eas inter causas praedisponentes enumerari mallem, ut jamjam ostendere conabor. An Intermittentes miasmate humano sive contagio oriuntur, medici inter se longe disserunt; verisimile tamen, ut, in omnibus casibus qui ex contagio ortum traXi8Se putantur, aegri aliquo occulto modo venenum ipsum hausi88ent. Pro certo enim credimus Inia8ma eX paludibus oriens saepe in corpore Occulte manere, donec post longum tempus certis causis incendatur ac evolutum sit; et ita de vera causa multi decipi possunt.
30쪽
DE FEBRE INTERMITTENTE.Νunc de NAΤURA hujus funesti miasmatis, atque de rebus quae Ortui ejus favent, Viresque augent, breviter dicam. Natura ejus quidem nequaquam bene nota. Plerumque tamen Oritur eX locis palustribus, ardente sub sole jacentibus, quod mala Ventilatio semper perniciosius reddit. Μiasma Originem trahere ex humiditate sola nullo modo credi p0test, quia Vap0r e pura aqua OrienS hoc Veneno nunquam imbutus, nec Intermittentes homines afficiunt qui fluminum ripas incolunt. Nautae, et ii qui prope mare Vitam agunt, nunquam hoc morbo laborant, quamobrem nullum IniaSma SalSa eX aqua oriri manifestum. At his locis supra dictis sine ullo dubio perpetua exhalatio fit. Neque putridus vapor ex caesis animalibus Oriens hujus morbi est causa; Anatomici enim, atque alii fabri qui quotidie inter talem vaporem Occupantur, non hoc morbo assiciuntur. Ex herbis caducis et talibus rebus Solis, IniaSma non generatur, quoniam multi incolae Caledoniae Hiberniaeque, iis in locis tali vapori maxime expo8itis viventes, Optima valetudine fruuntur. Cum autem cadaVera, herbae caducae, similiaque in paludibus una jacent, et nimio calori solis exposita, ibi et loca circum, miasma sese dif-