장음표시 사용
41쪽
17 in iis qui saepe hoc remedio usi sunt. Et hic praefari mihi licet, Patrem meum, per noVem annOScaptivum in Gallia, per quemque annum ibi sub cura habuisse complurimos Intermittentibus laboranteS, OmneS 'IUOS, praeter duo8, per Solutionem arsenicalem curavit. Cinchona his duobus successu administrata. Amara et tonica per Semet raro totum morbum removent, nisi par0Xysmi vel violentia eorum alio modo repressi sunt. Tamen saepe debilitatem quae Intermittentes comitatur diminuunt, ae corpus firmando morbus raro iterum recurrit.
Aliud remedium est, siquidem remedium dici potest, quod interdum cunctis aliis longe antecellit, scilicet, vis humanae imaginationis. Plurima remedia quidem praescripta ab indocti8, empiricisque, hinc omnem Vim et potentiam accipiunt. Quidam incantationibus curationem quaerunt; alii telis aranearum devorandis ; multi, mirabile dictu lcupidi suam urinam bibunt. Et quum haec ita
sint, quanto Studio, quanta cura in causas hujus, et omnium quidem morborum inVestigando, et remedia certiora explorando, OmneS VireS animumque conferre debemus t Quid enim praeclarius,
42쪽
18 DE FEBRE INTERMITTENTE.DEOve similius esse potest, quam dolores brevis aevi leniores sacere, et vitam humanam producere l