Poetae Latini minores. Ex editione Petri Burmanni fideliter expressi

발행: 1752년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Contra naturam classe timendus, eques.

Unum, mira fides, vario discrimine portum, Tam prope Romanis, tam procul este Getis. Tangimus Umbronem : non est ignobile flumen. Quod toto trepidas excipit ore rate S. Tam facilis pronis semper patet alveus undis, In pontum quoties saeva procella ruit. 34o Hic ego tranquillae volui succedere ripae, Sed nautas avidos longius ire sequor. Sic festinantem ventusque diesque reliquit.

Nec proferre pedem, nec revocare licet. Litorea noctis requiem metamur arena.

Dat vespertinos myrtea silva focos. Parvula subjectis facimus tentoria remis. Transversus subito culmine contus erat. Lucaderat, tonsis progress stare videmur :Sed cursum prorae terra relicta probat. 3 so

Occurrit chalybum memorabilis Ilva metallis, Qua nihil uberius Norica gleba tulit. Non Bituri largo potior strictura camino, Nec quae Sardo cespite mas L fluit. plus confert populis ferri fecunda creatrix. Quam Tartessiaci glarea fulva Tagi.

Materies vitiis aurum letale parandis, Auri caecus amor ducit in omne nefas. Aurea legitimas expugnant munera taedas. Virgineosque sinus aureus imber emit assAuro victa fides munitas decipit urbes,

Auriflagitiis ambitus ipse furit.

At contra ferro squalentia rura coluntur, Ferro vivendi prima reperta via est. Secula semideum serrati nescia Martis. Ferro crudeles sustinuere feras. Humanis manibus non susscit usus inermis Si non sint aliae, ferrea tela manu S.

92쪽

llis me cuni pigri si labii taedia venti. Di in restitia variis vile celeii sina modis:

Laxatum collibet vicina Faleria cursum. Vitamquam vix medii tira Phoebus liaberet iter. Et tum forte hilares per compita rustica pagi Mulcebant sacris pectora sessi ocis. Illoqui e die tandem renovatus syris Excitat in fruges germina laeta novas. Egressi villam petimus lucoque vagamur. Stagna placent septo delitiosa vado; Ludere lascivos inter vivaria pisces Gurgitis inclusi laxior unda sinit. Sed male pensavit requiem stationis amoenae Hospite conductor durior Antiphate. Namque loci querulus curam Judaeus agebat; Humanis antina dissociale cibis. Vexatos frutices, pulsatas imputat algas. Damnaque libatae grandia clamat aquae. Reddimus obscaenae convicia debita genti, Quae genitale caput propudiosa metit:

Radix stultitiae cui frigida sabbata cordi: Sed cor frigidius religione sua est. Septima quaeque dies turpi damnato veterno, Tamquam lassati mollis imago Dei.

Cetera mendacis deliramenta catastae Nec pueros omne credere posἡ reor.

Atque utinam numquam Judaea subacta fuisset Pompeii bellis, imperioque Titi.

Latius excisiae pestis contagia serpunt, Victores ire suos natio victa premit. Adversus surgit Boreas, sed nos quoque remis Surgere certamus, cum tegit altra dies. Proxima securum reserat Populonia litus, Qua naturalem ducit in arva sinum.

Non illic positas extollit in aethera moles

93쪽

Lumine nocturno conspiciendo Pharos. Sed speculam validae rupis sortita vetustas. Qua fluctus domitos arduus urguet apex. Castellum geminos hominum fundavit in usus, Praesidium terris indiciumque fretis.

Adgnosci nequeunt aevi monumenta prioris, Grandia consumpsit moenia tempus edax. Aio Sola manent interceptis vestigia muris: Ruderibus latis tecta sepulta acent. Non indignemur mortalia corpora solvi, Cernimus exemplis oppida posse mori. Laetior hic nostras crebrescit fama per aures, Consilium Romam pene redire fuit. Hle Praefecturam sacrae cognoscimus urbis Delatam meritis, dulcis amice, tuis. Optarem verum complecti carmine nomen, Sed quosdam refugit regula dura pedes. ηao Cognomen versu, Veneri carissime Rufi . Illo te dudum pagina nostra canit. Festa dies, pridemque meos dignata penates,

Poste coronato Vota secunda colat. Exornent virides communia gaudia rami, Provecta est animae portio magna meae.

Si mihi, sic potius placeat geminata potestas.

Per quem malueram, rursus honore fruar. Currere curamus Veli S, Aquilone reverse,

Quum primum roseo fuls Eous equo. εῖο Incipit obscuros ostendere Corsica montes: Nubiferumque caput concolor umbra levat. Sic dubitanda solet gracili vanescere cornu, Defessisque oculis Luna reperta latet. Haec ponti brevitas auxit mendacia famae. Armentale ferunt quippe natasse pecus. Tempore Cyrneas quo primum venit in oras, Forte secuta vagum femina Cori a bovem.

94쪽

Proceisu petagi iam se Capraria tollit. Scitiale ilici fugi, insula plena viris.

Ipsi se Oia .ichiis irai cognomille dicunt. Quod soli nullo vivere cite volunt. Munera fortunae metui mi dum damna verentur Quis luani est spontem iter ii mile est qucat 'Quaenam perversi rabies tam stulta cerebri 'Dum mala firmides nec otia poste pati. Sive suas repetunt ex fato ergastula poena S. Tristia seu ligio viscera felle tument.

Sic nimiae bilis morbum adsignavit Homerus Eellerophonteis sollicitudinibus. Nam iuveni ossent saevi post tela doloris Dicitur humanum displicuisse genus.

In Volaterranum vero ad nomine, tractum Ingressus dubii tramitis alta lego. Despectat prorae cultos, avumque sequentem Dirigit et puppim voce monente regit. Incertas gentina discriminat arbore fauces. Defixas tu .ffert limes uterque sudes. Illis proceras mos est adnectere lauros. Conspicuas ramis et fruticante coma

Ut praebente algam ciens symplegade limi Servet inofensas semita clara notas. Illic me rapidus consistere Corus adegit, Qualis silvarum frangere lustra solet. Vix tuti domibus saevos toleravimus imbres. Albini patuit proxima villa mei. Namque leus quem Roma meo subjunxit honori.

Per quem jura meae continuata togae, Non ex spe statos pensavit laudibus annos, Vitae flore puer, sed gravitate senex. Mutila germanos unxit reverentia mores. Et favor alternis crevit amicitiis.

Praetulit ille meas cum vincere posset, habenas:

95쪽

praedecetaris major amore fuit. Subjectas villae vacat adspectare salinas Namque hoc censetur nomine falsa palus. Qua mare terrenis declive canalibus intrat,

Multifidosque lacus parvula sol a rigat. Ast ubi flagrantes admovit Sirius ignes.

Cum pallent herbae, cum sitit omnis ager, a Tum cataractarum claustris excluditur aequor,

Ut fixos latices horrida duret humus.

Concipiunt acrem nativa coagula Phoebum, Et gravis aestivo crusta calore coit.

Haud aliter, quam cum glacie riget horridus Ister, Grandiaque adstricto flumine plaustra vehit. Rimetur solitus naturae expendere caussa S, Inque pari dispar fomite quaerat opus. Iuncta fluenta gelu, conspecto Sole, liquescunt, Et rursus liquidae Sole gelantur aquae. 69o quam saepe malis generatur origo bonorum lTempestas dulcem fecit amara moram. Victorinus enim nostrae pars maxima mentis, Congressu explevit mutua vota suo. Errantem Tuscis considere compulit agris, Et colere externos capta Tolosa lares. Nec tantum duris nituit sapientia rebus, Pectore non alio prosperiora tulit. Conscius Oceanus virtutum, conscia Thille. Et quicumque ferox arva Britannus arat. IIo Qua praefectorum vicibus frenata potestas Perpetuum magni foenus amoris habet.

Extremum pars illa quidem discessit in orbem, Sed tamquam medio rector in orbe fuit. Plus palmae est, illos inter voluisse placere, Inter quos minor est displicuisse pudor. Illustris nuper sacrae comes additus aulae, Contempsit summos ruris amore gradus.

96쪽

M CLAUDII RUTILI I

nii ne ego complexus ventomim adversi seselli, Dum videor patriae jam mihi parte trui. II Lutea protulerat sudos aurora jugales: Antenna tendi litora aura jubet. In concussi vehit tranquilliis aplustria flatus, Mollia se citro vela rudente tremunt. Adsurgit ponti medio circumflua iorgon, Inic Pisanum Cyrniacumque latus. Adversus scopulos damni monumenta recentis, I'erditus hic vivo funere civis erat. Nos c enim nuper juvenis majoribus amplis. Nec censu inferior coniugiove minor. a.

Impulsus si ii iis homines divosque reliquit, Et turpena latebram credulus exsul agit. Infelix putat illuvie coelestia pasci, Seque premit laesis faevior ipse Deis.

Num rogo, deterior Circaeis secta venenis Tunc mulabantur corporari nunc animi. Inde Tritur ritam petimus, sic illa vocatur,

Quae latet expulsis insula paene fretis. Namque manu unciis procedit in aequora saxis, Quique domum posuit, condidit ante solum s o Contiguum stupui portum, quem fama freque iriat Pisarum emporio divitiisque maris. Mira loci facies pelago pulsatur aperto,

Inque omnes ventos litora nuda patent.

Non ullus tegitur per brachia tuta recessius, Aeolias pollit qui prohibere minas. Sed procera suo praetexitur alga profundo. Molliter offensae non nocitura rati: Et tamen insanas cedendo inter ligat undas, Nec sinit ex alto grande Volumen agi sq. Tempora navigii clarus reparaverat Eurus, sed mihi Protadium visere cura fuit.

Quem qui forte velit certis cognoscere signis.

97쪽

Virtutis specimen corde vidente petat. Nec magis essiciet similem pictui colorem. Quam quae de meritis mixta figura venit. Adspicienda procul certo prudentia Vultu,

Formaque justitiae suspicienda micat. Si fortasse minus, si laudet Gallia civem, Testis Roma sui praesulis esse potest. sso Substituit patriis mediocres Umbria sedes,

virtus fortunam fecit utramque parem. Mens invictav ri pro magnis parva tuetur, Pro parvis animo magna fuere suo. Exiguit rerum rectores cespe Shabebat, Et Cincinnatos iugera pauca dabant. Haec etiam nobis non inferiora feruntur, Vomere Serrant, Fabriciique foco.

Puppibus ergo meis fida in statione locatis, Ipse vehor Pisas qua solet ire pedes. 6o

Praebet equos, offert etiam carpenta Tribunus, Ex commilitio carus et ipse mihi, Ossiciis regerem cum regia tecta magisteret Armigerasque ii principis excubias. Alpheae veterem contemplo originis urbem, Quam cingunt geminis Arnus et Auser aquis. Conum pyramidis coeuntia flumina ducunt: Intratur modico frons patefacta solo. Sed proprium retinet communi in gurgite nomen,

Et pontum btus scilicet Arnus adit. 7o Ante diu quam Troiugenas Fortuna penates

Laurentinorum regibus insereret,

Elide deductas suscepit Etruria Pisa , Nominis indicio testificata genus. Hie oblata mihi sancti genitoris imago,

Pisani proprio quam posuere foro. Laudibus amissi cogor lacrimare parentis. Fluxerunt madidis gaudia cesta genis.

98쪽

Namque patet illi ondam Tyrriter, is praefuit arvis. Fauibus et senis credita jura dedit seto Narrab.it me milii, multos mei sus honores. Tuscoria in reginaen plus , lacuisse sibi. Nam ii eque puni curam, quamvis sit magna, sacrarum,

Nec has quaesturae grata sitisse magis. Ipsam, si fas est postponere praesecturam. llaonio in Tuscos non dubitabat amor: Nec fallebatur tam carus et ipse probatis.

Aeternas grates mutua cura Canit.

Conflant cmque sibi pariter, mitemque fuit se Insinuant natis, qui meminere senes. I 9o Ipsum ni gradibus non degenerasse parentis Gaudent et duplici sed illitate fovent. Haec eadem quum Flaminiae regionibus irem, Splendoris patrii saepe reperta fides. Famam Lachanii veneiatur numinis instar Inter terrigenas Lydia tota suos. Grata bonis priscos retinet pro Vincia mores, Dignaqile rectores semper liabereb nos. Qualis nunc Decius, Lucilli nobile pignus. Per Corythi populos arva beata regit. o. Nec mirum magni si redditus indole nati. Felix tam simili polle ita te pater. Hubus vulnificis, satyra ludente, Camenis Nec Turnus potior, nec Juvenalis erit. Restituit veterem censoria lima pudorem Dunaque dios carpit, praecipit este bonos. Non olim sacri justissimus arbiter auri Circumsistentes repulit Harpyias . Harpyias, quarum decerpitur unguibus orbis. Quae pede glutineo, quod tetigere, trahunt. IaQuae luscum faciunt Argum, quae Lyncea caecum Inter custodes publica furta volant.

zed non Lucillum eri rei praeda fefellit,

99쪽

I TAE R iis . I. 89

Totque simul manibus restitit una manus. Iamque Tritur ritam Pisaea ex urbe reversus Aptabam nitido pendula vela Noto. Cum subitis tectius nimbis insorduit aether, Sparserunt radios nubila rupta VagoS. Substitimus quis enim sub tempestate maligna Insanitur saudeat ire fretis' a ootia vicinis terimus navalia silvis, Sectandisque juvat membra movere feris. Instrumenta parat venandi villicus hospes, Atque olidum doctas nosse cubile cane . Funditur insidiis, et rara fraude plagarum. Terribilisque cadit fulmine dentis aper . Quem Meleagraei vereantur adire lacerti, Qui laxet nodos Amphitryoniadae. Tum responsuros persultat buccina colles. Fitque reportanti carmine praeda levis. 63. Interea madidis non desinit Africus alis

Continuos picea nube negare dies. Jam matutinis Hyades occasibus udae.

Jam latet hiberia conditus imbre lepus: Exiguum radiis, sed magnis fluctibus astrum, Quo madidam nullus navita linquit humum. Namque procellosis subjungitur arioni

Aelliferumque canem roscida praeda fugit. Vidimus excitis pontum flavescere areni S. Atque eruistat vortice rura tegi. 6 o Qualiter ceanus mediis infunditur agris, Destituenda vago cum premit arva salo. Sive alio refluus nostro colliditur orbe,

sive corusca suis sidera pascit aquis.

100쪽

ς CLAUDII RUTI

Nondum longus erat, nec multa volumina passus.

Iure suo poterat longior esse liber. Taedia continuo timuit cui ira labori. Sumere ne lector iuge paveret opus. Saepe cibis adfert serus fastidia sinis. Gratior est modicis haustibus unda siti. Intervalla viae sessis praestare videtur. Qui notat inscriptus millia crebra lapis. Partimur trepidum per opuscula bina ruborem. Quem satius fuerat sustinuissi semel iis Tandem nimbosa maris obsidione selutis, Pisano portu contigit alta sequi. Ad ridet placidum radiis crispantibus aequor. Et sulcata levi murmurat unda sono.

Incipiunt Apennini devexa videri;

Qua fremit aerio monte repulsa Thetis. Italiam, rerum dominam qui cingere visu. Et totam pariter cernere mente velit; Inveniet quernae similem procedere frondi. Artatam laterum conveniente sinu. a Milli per longum decies cent a teruntur, Ligui um terris ad freta Sicaniae. In latum variis damnos amfractibus intrat

Tyrrheni rabies Adriacique salis. Qua tamen est juncti maris angustissima tellus.

Triginta et centum millia bla patet. Diversas medius mons obliquatur in undas. Qua fert atque reser Phoebus uterque diem. Urguet Dalmaticos Eoo vertice fluctus,

SEARCH

MENU NAVIGATION