장음표시 사용
251쪽
a 37 modo iterum quartanam tanquam securissimam omnium et facillimam laudaverit. r)Neque semper febrim niagno morbo si incidat,
mederi: veluti eXperientia docuit. AEGROΥvs CVI. Juvenem annos 24 natum a longo iam tempore morbus caducus male habebat, qui quovis mense tanquam per certum circuitum prehendere consueverat.
in hunc cum sorte febris quartana incidisset, eam, ob id, quod praesidio esse posset, duos men ses reliquimus. Intraque id temporis his , qua' epi-lepticos juvare dicuntur, occurrimus. Nihilomi' nus morbus caducus nunc cum febre quam ollinabsque febre aegrum Cepius excruciavit. AEGROΥvs CVII. Juvenem annos 28 natum febris quartana mense Martio anni 17 33 prehendit; quae non multum quidem ursit, sed sex tantum horas accessione implevit, et leve frigus eXiguumque calorem habuit, ipsum edendi desiderium integrum
Ista febris, propterea quod et quartana et facilis
et vernalis et latis commoda erat, potuit utique secundum multorum medicorum sententiam pro tuta
haberi, simul et s angiainem,ide quo quod muco
abundet, ante sciebam, bonum efficere. De morb. pop. Lib. I. Sela. 3.
252쪽
Post quartum circuitum ortus in dextro inguine acutus dolor est; unaque ex glandulis, quae ibi positae sunt, intumuit. Isti tumori, - ut vitiosaminateriam , quam recepit, facta suppuratione eX-spuat, impositum cataplasma suppurans est. At praeter spem exspectationemque omnis proxima nocte et tumor et dolor evanuerunt; simul et universum corpus velasnenter convulsum est.
Ob quam causam fomentis acribus ad locum ante affectum , emplastrisque vesicatoriis, acribus itemenematibus et decoctis sudoriferis occursum est; scilicet quae possent repulsam materiam sive ad priorem glandulam revocare, sive subtrahere a capite, sive extus pellere. Nihilominus retenta intus noxa aegrum conti-1ienter convulsit. Quare a proxima accessione cui quidam promittunt ) sperandurn auXilium erat. Verum haec, ut incepit, aegrum vehementius agitavit, et media in febre convulsum jugulavit. Contra a febre ipsa convulsiones esse, ut Q.
pra dictum est: imo saepe per alium morbum,
qui ob febrim interi inittentem est, ceu lethargum, pleuritidemve aut cujuspiam visceris inflammationem aegros praecipitari aut denique per longum mor-
hum , quem induxit, hydropem puta, aut durum
253쪽
a3yalicuius visceris tumorem extingui. Quod item supra positum a me ost Neque perpetuum esse, quod olim Hippo-cRATEs s) scripsit, febres intermittentes a peliculo vacare, etsi continuae ubi intermiserint, stxpertes periculi sint. t Neque verum esse, quod quidam volunt, sanguinem per ipsam febrim purificari. Quod etiam ex his satis superque colligere licet; quoniam saepe hydrops, saepe durus in infimo ventre tumor, saepe alius quidam malus corporis assectus a febre re
Quoniam , quorum sanguis floridus petae&1sque ante febrim fuerat, idem deinde, cum febris insedit, tenax, mucosus, viridis, lividus, et di versi omnino coloris est, ubi e vena mittitur: quod experimentum saepe saepius coepi, etiam de his, qui piscibus potissimum vescuntur, proptereaquod iisdem de esu carnium per religionem interdictum est. . Quoniam , qui sanguinem ante vitiatum habebant, post ex febre, siquidem ea incidit, ' pejorem eundem acceperunt. Nam qui ex malo corpo is habitu eo deciderunt, citius hydropici fiunt, quam qui integra corpora ante habebant. ob quam ra-
254쪽
tionem pueri atque pauperes homines magis obnoxii hydropi sunt. Neque ideo juvenem per duos postea menses al-l ternis diebus oscitationςm, pandiculationem, miros horboryginos, abdominis tumorem, aphoniam et anxietatem intolerabilem passum fuisse, u) quoniam ejus febris citius, quam convenisset, suppressa fuit. Neque ob eandem rationem juvenem et neminam ipso tempore; quo febris ante accedere coire sueverat, atrocissimos in articulis dolores, posteaque strangulationem et veluti apoplexiam habuisse. χ) Neque ob similem causam virginem de
qua, quod febris intermittens per medicamenta calida versa in continuam, iterumque reversa in intermittentem fuerit, scriptum est) per annum fere integrum traxisse , 1imul et miris atque variis malis
affectam fuisse. 9 Sed ob id, quod horum febris non eX integro eXpuncta fuit; sed aliquae adhue
ejus reliquiae corpori adhaeserunt. Contra Vero,
quoties febris eX toto excussa fuerit, nihil unquamsdversi accidisse, sed integram valetudinem constitisse. Quod item paulo ante , prolatis in medium experim entis, manifestum fuit. Ita .W E R L H O F
255쪽
sebrim post primam accessionem a se ipso semovit a ) et aeger a) post subito submotam febrim,
etiam a vetusto morbo liberatus est: et decem alit b) quorum febris quantocius profligita est, optime et constanter valuerunt. Et RICHARDUῆM o R T o N in curandis febribus intermittentibus exercitatissimus nulli Author erat , tit vel secundus paroxysmus ultro permittatur. ο)Similiter olim febrim cortice peruviano ante jugulavi , quam potuit ea in certos circuitus distingui. Neque tali curatione quisquam offensus est. Observando item attigi, febrim, quae diu insedit, corticis plus ad curationem requisivisse, et magis obnoxiam fuisse recidivis, quam quae ut incepit, Protinus eqpulsa est. Imo plurimi ex his, qui Pleuri
tide de qua supra d) scriptum est) affecti erant,
febre intermittente ante diu laborabant. Insuper rectae rationi consentaneum esse putriat, pos e ipsam febris materiam, ut quoddam asiud ve
e Exercit. I. cap. s. Lib. II. cap. VI.
256쪽
nenum vel dysentericum vel venereum multiplicari inveterando. Haecque ut sanum corpus, in quod ab iae Oto intravit, nonnunquam infecit: an non poterit aegrum, quod diu occupat, magis vitiare Nam neque durus viscerum tumor , neque hydropS,
cum febre incipit, sed iungas febres sequitur. Quodsi porro verum esset, quod febris sanguinem purificet, atque februet, deberent utique ii, quos febris totum annum tenuit, ita puri esse, ut nihil ab his februandum purificandumque superesse vi- deatur: cuin e contra ipsi diu post hanc ipsam febrim , imo integro sepe vitae curriculo, vitiatae valetudinis maneant.
Neque omnino eorum standum esse consiliis: qui febrim submoveri ante nolunt, quam vitiata materia, proprio suae febris impetu fracta atque contrita fuerito Posse enim: eandem , Posteaquam febris cortice subacta est, tutius, quamvis tardius inciderata vasorum agitation confringi atque conteri , sic ut insensibiliter e corpore eXeata Contra alii cortice peruviano supprimi quidem ad tempus aliquod febrim, at non eXpelli. Quare tutius esse putant, ut Olii H SYDEN HAM proposuit, febrim ipsam aliquamdiu corpori ante relinquere,
quam curatio tentetur. Sic enim morbum ubi seipsum aliquantum contrivit, curationi opportunio arem feci, qui adhibito deinde auxilio expedi.
257쪽
tius. tolli queat; secus obnoXium eundem recidivissore.
Cum haec per multa volumina, Perque magsaae contentionis disputationes a Medicis saepe tractata sint atque tractentur : sabjiciendum est, quae proXi , ina vero videri possint, ne ue addicta alterutri opianioni neque ab utraque nimium abhorrentia, sed media quodammodo inter diversas sententias. Ιgitur 'n diversis corporis vitiis cum febris intermittens saepe prosit, saepe etiam noceat, vix ulla in his perpetua praecepta medicinalis ars recipit: sed modo febre modo medicamentis sanitas quaerenda est. Itaque , si vetustus quidam morbus occupavit , inque eo febris intermittens , quae intervenit, spem
curationis ostendat, febris ipsa relinqui, et ubi per se forte desierit, adhibito protinus purganse pharmaco revocari debet, et attendi an curationem promittat. Quodsi vero eX ea aut nullus sequatur profectus, aut nova vitia succrescere incipiant, protinus febrim cortice peruviano evcutere eXpedit.
Neque h. rcule fatis est, imas tantum febres medioum intueri, sed etiam totius corporis habitum, et ad eum dirigere curationem , seu superarint vires , seu desunt , seu qui mali assectus interveniunt. e)At si in integrum coi pus febris inciderit, debet ipsa per aliquod tempus relinqui, donec ejus
e) A. C. CELaus Lib. III. cap. 3,
258쪽
per febrin, deinde adhibito cor-
per quae scire licet, quod cocta superiore Libro primo comprehensa