Observationes medicinales de febribus intermittentibus et qua ratione eisdem medendum sit

발행: 1785년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

tum erat. Verumque est , quod antiquisti imus olim Hippo CRATEs db diXit: qua profuerunt, ob rectum risum profuerunt, qua autem nocuerunt , ob id, quod non recte usurpata sint , hocuerunt.

Solet autem iste quidem hydrops quod memoratu dignum est exitum per urinam sumere, et intra diem noctemqlis 16 maxime aut et o libras effundere: non protinus quidem ut corteX datur ;aut aliquantum eX febre minutam est, sed postea quam febris ex toto eXpuncta est: et sequitur maXime hunc ordinem : Initio urina , quae turbida ante fuerat, transparens sit, post limpida, et aquosa evenit, deindeque cum eXpuncta febre satis validae corporis vires fuerint, liberaliter erumpit, omnema que hydropem secum trahit Nonnunquam levis ante dolor VeXat, quam urina emittitur: isque quod in propinquo profluviuni sit, praenuntiat. Simili ratione ac urina post superatam febrim, quae sine hydrope erat, ultra p6atum emittitur. Quod stapra e a me dictum est Neque potest in his certa aliqua corticis pefuviani portio statui. Alius enim hydrops quatuor, alius sex, alius octo, alius etiam decem corticis uncias ad curationem requirit, prout febris ipsa aut magis aut minus inveteravit; aut plus aut minus

222쪽

aquae intus contractum eri Neque late diversa remedia , quibus diversi autores utuntur , quicquam proficiunt: ob id, quod morbi causam non movent. Etsi autem ista quidem curatio sola saepius succedat, eir nihilominus, ubi talis hydrops nullam omnino medelam recipiat, scilicet, si febris, proptereaquod inveteravit, magnam alicui visceri noXam reliquit; nam qui ex corruptis visceribus huc deciderunt, idonei huic curationi non sunt. Item s1 alius quidam malus morbus intervenit, qui per se exitioius et t. Aut denique , si alvi profluvium in teidit, quod arte tolli non potest. Illud enim febrim, a qua ipsa livdrops est, eXasperando mo bum insuperabilem efficit. Quod item experientia

docuit.

Porro de hydropicis, etiam qui sine febre eo deciderunt, in universum haec dico: hydropicos habitu corporis quidem sibi similes esse; nullum

vero morbum magis diversas causas habere, quam ipsum hydropem : vanum esse, similiter omnes hydropes iisdem remediis agitare ; sudorificis puta, diureticis, atque drasticis: rectius causas discere Oportere, et ad eas dirigere curationem : aliter hydropem , qui febrim intermittentem sequitur, aliter qui longos morbos, aliter qui ab obstructis visceriabus venit, aliter qui a putrida in imo ventre colluvie , aliter qui a sanguinis profluvio, aliter qui a sanguine intus retento in virgiuum morbis, alitem

223쪽

que alium atque alium habendum esse, prout alias atque alias eausas agnoseit. Omnes vero hydropes, si superabiles sunt, expuncta prius causa exitum per urinam naturae beneficio sumere. Et fortassis aliquos eorum, qui ob membranarum callos resissiunt, suppuratione vinci posse.

Excretiones cohibita a febre interanitie1ite. Ut febris intermittens aquas in corpore contrahit, et hydropem efficit, ita alias saepe eXcretiones

ceu fluxum menstruum foeminarum, puerperarumVelochia aut nutricum lac haemorrhoidumque consuetum exiluim intus retinet.

Si intra ipsam febrim intermittentem mens ruuet sanguis, quo tempore fluere deberet, deficit; eo lice peruviano uti convenit; is enim ut febrim petilit, sanguinis eXitum restituit. Ista curatio semper successit, quae, quoniam trita et usitata satis est , eXemplis opus non habet. At ubi finita febre nihilominus catamen.a duos aut tres menses defecerunt; vanum est, quod quidam volunt, medicamentis eminenagogis gumma tibus scilicet, aloe, croco, venaesectiosae juxta talum , et balneis ) rem urgere. In his enim nihi1 ,

nisi quod febria reliquias expelliti juVat. Nequa

224쪽

a Io, i enim ista curatio, etiam ubi quatuor menses sanguinis nihil emissum est, fallit. Sed semper auxi lium effestas sequitur ; modo ad id atteiadatur, ut, quo longiore tempore sangvinis iste fluxus defecit, eo corticis plus adhibeatur. Sic virgo sanguinis fluxum, quem decem menses amiserat, iterum accepit. Istae enim omnes foeminae quod scitu maxime necessarium est) etsi febris omnino expertes se putassent, nihilominus aliquas tamen se is reliquias eo usque retinuerant, quas ante eXcutere oportuit.

Similiter cortex peruvianus haemorrhoidum fluxum, si ob febrim defecit, restituit. Neque, quod nonnulli metuunt, vidi, talem sanguinis fluxum siquidem febris intermittens in

eum incidit, per corticem sive austam, sive minutum, sive ulio modo vitiatum fuisse. Quemadmodum eXPoleiatia in ipsis curationibus saepe docuit me. Ob quam rationem corticem peruvianum .etiam

intra ipsum sanguinis menstruum fluxum, si incidit, continuo Quod duas potissimum ob causas ita fa-seo: et ut secunda valetudo quamprimum contingat , et ne salutaris iste sanguinis exitus ab ipsa febre supprimatur. Contra ac WER LAOF f) in tali tempore a cortiee abstinendum esse suasit.

D Observ. de febr. III. s. s. Item Seet. IV. g. 6

225쪽

a II

Augusti vir o annorum tertiana febre laborabat, quo tempore haemorrhoides fluere debebant: hisque quasi per circuitus veXabatur: quo enim die febris presiit, eo aeger haemorrhoidibus caruit, atque tor. milaibus , tenesmo et vomitu agitabatur. Mediis autem inter accessiolies diebus sanguis liberaliter

efluxit. t

isti homini post quintam accestionem vomitorium , deinde corticem peruvianum praestiti; qui febrim excussit, simul et ipsuna haemosrhoidum flua

Σum expeditum atque liberalem effecit. Nutrices , siquidem febre intermittente tentan. tur, lac amittere consuescunt , aut lactis vice tenue serum dare, collapsis uberibus.

Has ea medicamenta juvant , quae febrim pel

lunt; maximeque cortex Peruvias US: caetera non.

Revenit autem lac maxime sic: scilieci, submicasa febre ubera iterum assurgunt, deinde turgidula fiunt; post, ubi corticis plus assumtum est, lac accipiunt ; denique expulsa omnino febre, perfecto lacte altaudant. Ita. mulierum ubera, etiam quae quatuor imo nonnunquam sex septimanas propter febrim sicca manserunt, deinde post adhibitum corticem peruvialium iterum bonum lac ne ceperunt; quo prolem liberaliter aluerunt: veluti paulo magis supra dixi. g g AEo Rotus LXXXIII.

226쪽

Puerperarum lochia, si ob febrim intermittentem

intus retinentur, magnas sequitur calor, qui potest internarum partium inflammationem eXcitare, ex qua metuenda gangraena est.

Si illud obtinet, et febris certum circuitum habet , cortice Peruviano facile occurritur, ob id, quod causae certa notitia habetur. At ubi in obscuro res est, et febres confunduntur, majori opus est indagine. In his enim, nisi rectum auxilium ferim , aegra eXtinguitur. Continuus enim calor est: loehiorum aut nihil aut parum emittitur; intumescit venter, isque dolet, magis exardescit calor, sitis urget, lingua arida fit. accedunt animi inquietudines et praecordiorum anxietates , delirium denique cum furore, postremo gangraena sive in infimo ventre sive juXta cerebrum. Quodsi alvi profluvium superveniat, eo aegra citius

conteritur.

Quare omnino interest nosse, febris intermittens

quod hic in culpa sit. Illud per ea signa, quae

superiore Libro II. comprehensa sunt, et quae minoris notae esse dixi, sciri potest. Talis febris tentiana potissimum est; magisque aestate , quam alio quopiam anni tempore puerperas prehendere cura. suescit. Quamprimum igitur cognita res fuerit, multo protinus cortice Peruviano sucurri debet, isque

227쪽

omni tempore dari; habita nulla sive accessionis, sive remissionis spatiive ratione. Sic enim mulieres non multos post dies eveniunt, si sine alvi profluvio morbus est. Quodsi vero alvi profluvium simul inciderit; illud plurimum ex tortice ut assumtus est, alvo sine

profecta eXcutit, et aegrarum vires vehementer coni vellit. Tali morbo Epicratis uxor laborasse verisimile est; de qua H1ppo CRAΥAs scripsit. Ubi id contingit, corticis plus quam febris ipsa exigit, offerri debet, ut cum multum ex eo sine

mora infra emittitur, tantum tamen intus remanere

possit, quantum par est febri ipsi submovendae:

donec clausa iterum alvo curationem perficiat Est autem istiad alvi profluvium a vitiata hile, maximeque febres cum tertianae autumnales sunt: neque desistit prius, quam omnis ista bilis infra descendit. Quod et longam et dissicilem curationem essicit. Quare praestat protinus adhibito vomitorio medicamento bilem .supra ejicere , deindeque ad corticem peruvianum venire, sic enim alvus cito clauditur, et morbus curationi opportunior fit. Id decimo posci partum die cum profectu praestiti, Putoque posse idem citius recte offerri Excussa febre lochia, etiam quae Iongum tempus intermisere , iterum erumpunt, et lac in ubera

revertitur.

228쪽

Quae curatio juxta permultas puerperas successit, ex quibus unam exempli causa hic jungam. AEGROTvs LXXXVIII, Anno 173s die is Julii mulier annorum febre tertiana proXime an dite partum affecta est, intraque ipsam febrim pe perit Expleto partu initi0 parum sanguinis emisit, deinde nihil. Post i quo tempore ubera lae babere

debuissent, tenue serum acceperunt. Interea febris magis exarsit; continuum c lorem trahens cum deis EriOεAt, ubi febris per corticem ex toto excussa est, ubera iterum intumuere, plena multo atque bono lacte. Sanguis item atque lochia, quae septem dies defecerant, iterum, quemadmodum a recenti Parta liberaliter eruperuntε Quare , quoniRm corῖς peruvianus lienis tumorem, qui a febre intermittente est iidiscutit, hydropem effundit, haemorrhoidum uterique coiisuetum sanghinis exitum expedit, lochia pellit, amissum lac restituit, perficitque ; verum Omnino non est, quod quidam volunt, adstringere corticem

peruvianum, ipsique febri ob id quod adstringat,

mederi.

229쪽

a Is

Excretiones nimia a febre intermittente. Etiam humorum excretiones, si propter febrimeXcedunt, cortex pexuvianus repellit. Et primo quidem commune est, aegros a febre, maximeque ubi calidum sive potum sive cibum assiimserunt, Uiu etiam per aliquot nonnunquam menses impost erum insudare; cum virium jactura. Id eX eo provenit, quod, etsi multum ex febre minutum sit, nihilominus aliquae adhuc ejus reliquiae intus in corpore remanserint: hic cortex pe-ruviantis juvat; qui, ut febrim pellit, sudorem sistit iSimiliter alvi fluxum etiam qui post purgationes

continuat, si certum cum febre circuitum servat, corteX peruvianus tollit. AEGROTvs LXXXIX. Anno 17 3 die a 3Martii foemina 3o annorum ob febrim tertianam alvum Pharmaeo, quod forte a circulatore medico acceperat, purgavit, quod medicinae genus, quoniam vehemens erat, secuta tormina sunt; tenes-mus, et animi saepe deliquium. Deinde reversum per certos circuitus cum febre alvi profluvium est;

idemque mediis inter accessiones diebus stitit: sicque aliquamdiu imposterum. At excussa febre stercora sanorum similia quotidie cum facilitate eruerunt.

230쪽

Quotiesculaque autem imposterum reversa febris est reversa autem post sedecim dies est: deinde mense Augusto, deliique mense Septembri) semper alvus laxa intra accessiones erat ; adstricta vero mediis intermissionum diebus. Donec eXcussa omnino febre in sanorum modum ordinemque restituerit se. AEGRO aevs XC. Anno II 8 die ar Augusti juvenis a S aianorum febrim tertianam habebat; ob quam arrepto vomitorio medicamento supra infra que adeo purgatus est i ut nihil vitiati intus rem ansisse credibi se fuerit. Nihilominus imposterum cum febris accessionibus reversum idem alvi profluvium es, mediis die bus requiem xelinquens, sicque per certos circuitus; usque dum submota ex integro febri alvus sanorum similis evenit. Hic multum corticem liberaliter inter accessio. Des tempore dare convenit; qui simul ut febrim pellit, alvi profluvium tollat. At quod magna aurcilii dos cuncta fere utrasque inter accessi0nes

Opus est. Si mulierum menstruus sanguis aut puerperarumlochia ob febrim intermittentem sive vagam sive ordinatam vehementer erumpunt, et aegrarum Vires convellunt, multo protinus cortice peruviano oc curri debet. Tales enim aegras neque adflainarentia

neque narcouca remedia juvatat.

SEARCH

MENU NAVIGATION