Liber de curandis hominum morbis

발행: 1798년

분량: 653페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

rum pertinaees, ulcera abdominis interna, vesiculae praesertim felleae, intestinorum denique vel Coarctatio vel resolutio. Curaturum experiri oportet, intestina occupetasir, an abdominis cavum. Quodsi enim cum levamento salus interdum propelluntur, dolenti hus simul intestinis, quod si inaequales tumores inflationem comitantur, C Oniectare licet intestinis aerem residere. Quo quidem Casu primae protinus viae purgandae, remediorumque ope antispasticorum tum internorum tum externorum agr propellendus: alvi simul quotidie cura habenda.

Quo facto in caussam inquirendum est, ut tolli denique possit. Ad viscerum obstructiones potest vel sulfur antimonii auratum, vel tartarus emeticus, auctis Pavi latim portionibuS. Laxitati opponenda extracta amara et Tobo

rantia.

Adversus calIosas vero coarctationes ars nihil omnino valet. Dum spasmus solus adest, usui esse optum solet, mollientia tamen fomenta simul abdomini imponenda. Ubi resoluta esse intestina videntur, glaciem abdomini admovere Confert. Diligenter interea circumspiciendum, sangui iis

302쪽

prosusonibus faveat aeger, quae , dum eae consuetudine non respondent, aptissime revocantur. Irrita vero Omnia solent esse conata, Cum aer abdominis cavum occupans, obstructiones pertinacissimas sive ulcera excepit in lanabilia. Paracente sis saltem nulli unquam usui fuit. Fit nonnunquam, ut obstructio pertinacissima nullis cedat remediis vomitusque simul creberrimi aegrum exerceant. Optime ibi expedivisse alvi lotiones, quae aerem fixum excipiebant, expertus sum , dum frustra quibusvis aliis remediis usus fuissem. Alvum iis non solum duxi, sed interceptum per haemorrhoides sanguinis citrium ita restitui, ut abdomen protinus 'consideret ceteraque sympto mata fere omnia desinerent. Aeris fixi intra thor cem colluvies certis quibusdam signis caret.

Cuius corpus, non rite nutritum, macrum fit Viresque franguntur, is macie laborare dicitur. oritur is morbuS: I. vel ciborum coctione et chyli paratione infirmatis ;2. vel febre remittente et Continua, quae Corporis vires exhaurit. Ρriori quidem casui plerumque motus adiunguntur febriles: tantum tamen abest,

303쪽

279Μacies. Atrophia.

ut maciem ii gignant, ut potius symptomata eiusdem habendi sint.

Posteriori vero casu morbum quidem generat febris, efficitur tamen iisdem caussis, quae primam producunt maciei speciem, internis nimirum ulceribus. Iuxta id discrimen macies abeunt in tres potissimum species: 1. tabes seu atrophiae vocantur aptissime, ubi macies haudquaquam febrem sequitur; I. febres hecticae dicuntur, si febris quidem maciem producit, ipsa vero exulcerationes neutiquam excipit; o. hthises denique appellantur, dum et macies et febris exulcerationibus gignuntur.

Ad eos quidem morbos saepissime lenta accedit

febris, eo autem tempore, ubi macies quodam modo iam inveteravit. Cumque ea febrem non sequatur, hac etiam sublata, morbus ipse curari nequit. Aero hia infantum. Qui hoc laborant morbo infantes, vel nunquam cibos appetunt, vel iis aegre satiuntur, maxime χ-lidioribus et sarinosiS. Intumescit simul abdomen et obdurescit. AI-vus solet esse vel rara et adstrictior, vel cita simul

304쪽

et sino modo fusa. Noctu sitiunt multumque sudant. Ad haec paullatim conficitur corpus, imprimis artus, animi vires languent, tandemque se-hris aegrum praecipitat. Humor quandoque unguinosus in glandulis cu- laneis stagnans in vermiculi speciem exprimitur, Unde, non parvo errore Comedones exire creditum est.

Neque tamen vermiculi veri, neque maciei caussae sunt, sed hanc comitari solent. Ρroxime vero antecedere morbum solet impedita chyli confectio ac nutrimentorum adsimilatio. Remotis caussis accensentur: I. lac nutricum non salubre, sed vel animi adfectibus, vel aliis demum caussis depravatum. Satius est, aliam eligere nutricem vel infantem a Iacidi nutricis desuefacere;

z. nutrimenta absona nimisque crebro ingesta.

Panis butrro illitus solanorumque tubera, Dimia copia ingesta, ubi motibus idoneis simul caret infans, saepiuscule maciem excitarunt. Qui quidem

victus errores vitandi motibusque corpus eXercendum est; S. glandularum abdominis obstructiones, quae vel ab acrimonia scrofulosa vel ab ingestis nimia copia cibis oriuntur. IiS autem opponantur et Iiquor terrae tartari foliatae cum tinctura rei aquosa

305쪽

Atrophia. 281

et aqua Rulandi benedicta, deinde vero amaris solida firmentur

4. aer depravatus, quo et secretiones et eXcretiones offenduntur glandulaeque Obstruuntur. Saepius cule vincitur morbus aere puro siccoque, tum

balneis initio calidis, post egelidis, paullatimque frigidioribus: ratio tamen caussarum dictarum simul habenda. Phthisis nervosa. Dissert a proximis debilitate systematis nervorum singulari, qua omnes singulaeque functiones

labefiunt. Oritur ra. excretionibus nimis frequentibus, e. g. sanguinis profusionibus, sudoribuS, alvoque supra motum cita; et . iis affectibus, qui animum exasperant continuo et infirmant, moerore maxime et sollicitudine; S. morborum nervis diuturnis, quibus praesertim membra convellebantur 4. potuum spirituosorum ab usu.Ρlurimum refert, corpus nutrire, variiSque et motibus iucundisque remissionibus animum exhilarare, nervosque tandem et cortice peruviano et balneis martialibus firmare.

306쪽

28 et Atrophia. Quod si potibus spirituosis nimis assueti sunt

aegri, paullatim iis aliquid subtrahatur, medicamento spirituosis vehiculis excepto.

Phthisis nervosae species haec tum caussa tum Curatione ab ea differt. Prominent constanter spinas dorsi processus spinosa, sensusque oboritur, quasi formicae per dorsum proserpant. Dolores simul artuum accedunt animique vires paullatim Ianguescunt. Nimiam seminis profusionem plerumqus eXeipere solet. In curatione nutrimentis cautissime agendum, quippe quae seminis secretioni ξaveant. Unicu in afferunt adminiculum lacticinia, fructus horaei, olera, aquae mηrtiales, balnea frigida atque abstinentia earum rerum , quae pudenda irritare valent.

Marasmus fenilis.

Aetate consecti viribus fere magis magiSqUe eam Tent, parteSque et rigent et obdurescunt. Unde functiones fere omnes labefiunt, CorpuS BUtem ne que Tite nutritur, neque sordibus bene privari potest. Diutissime tamen pernities arcetur aeriS usu sereni, motibus congruis, cibis, qui leviter nutriunt,

307쪽

Febres hecticae. 283

generosi vini modico usu, animi denique iucunda

occupatione.

DE FEBRIBUS HECTICIS.

Lenta sic appellatur febris, quae conficit corpus, Viresque exhaurit, neque tamen exulcerationem sequitur. Quae quamquam continua sit plerumque, intenditur tamen vesperi, noctu calorem .cum siti sudoribusque eXagitans, somnumque ita turbare solet, ut nequicquam reficiat vires. Pastum quoque leviuscula quaedam excipit intentio, quae brevi transire solet. Lingua potius rubra quam immunda est. In plures saepius annos febris porrigitur, dum cum victus salubritate bene corpus valet caussaeque effectibus alternant. Ρroxime efficere eam acrimonia videtur quotidie sanguini admista, quae, ubi acutissimo sensu solida gaudent, excitare eam potest. Ρer caussas, quae eam gignunt acrimoniam quarumque ratio est in curatione habenda, eae sebres dispensantur. Etenim vel raro vel nunquam adversus ipsam febrem agere possumus, quamviS virium conservationi insudare conveniat in quavis caussarum differentia. Sequentes autem species maxime vulgares sunt:

308쪽

1. supernascitur febris sordibus primarum viarum, quas suspicari licet, ubi aliae caussae Iatent, ciliorumque cupiditas vel nulla est, vel nimiae. Purgantibus tamen eae sordes, ne eliminentur cavendum, cum vires iis admodum infringi soleant. Protinus itaque mobiles fiant, deinde vero vomitoriis propellantur. Universa saepe curatio perficitur auxilio terrae soliatae tartari, s nitio exiguis portiunculis exhibitae, quam aqua sequatur putandi benedicta, ut vomitus citetur. Egestis sordibus, cor licis usus imperatur ad recursus morbi arcendos, eodem autem, quem in febribus intermittentibus

praecepi, modo agendum. Q. Vermes saepiuscule, maxime in infantibus, hecticas generant febres. Fugienda et hic sunt purgantia, praesertim mercurialia. Amara protinus anthelminthica, ante meridiem; vespertino vero tempore potus salini frigidiusculi devorentur, vomitusque nonnunquam eleantur. Amaris tandem vitriolum martis adiungendum, quo mucuS non solum verminosus destruitur, sed ipsa quoque intestina firmantur. 5. organorum, quae digestioni inserviunt, debilitas chyli confectionem impedire potest, quod et

sordium defectu, et satietate aegrorum supra consuetudinem cita et mala cum ciborum cupiditate coctione cognoscitur.

309쪽

Febres hecticae.

Egregie conferunt victus salubritas, Potuum calidorum et spiritu osorum abstinentia, corporiS exerincitatio, corticis peruviani assiduus usus.

per excretioneS nimias, sudores, alvi profluvia, salivae nimium cursum, ulcera externa et lactationem nimis protractam. Accumulantur ibi immundi facile humoreS. Oritur tamen etiam febris ex assimilationis defectu nimiaque irritabilitate, cum vel levissima et alioquin insons adest acrimonia. Nutriatur ibi corpus et firmetur, ut irritabilitas minuatur, acrimonia autem vel sponte sua secedat, vel sine noxa deinde egeri possit. Simul tamen

magnam curam habeamus, ne nimiae excretiones aegrum trahant.

5. Superest quandoque morbis acutis imperfecte solutis acrimonia, quae lentam excitare febrem valet. Ibi solutionis primum impedimenta e medio tollantur, deinde subveniatur excretionibus, quibuS materiem ante propellere natura satagehat. Optime potest ad eos casus sulfur antimonii auratum, auctis paullatim portionibus. 6. Sustinetur quandoque acrimonia biliosa affectibus animi continuis, velut cura, moerore et laIlicitudine, quibus demum hectica generatur febris.

310쪽

Summa curationis tunc versatur in removendis iis rebus, quae animum exaspera unt, atque in eo exhilarando.

7. Repressa nonnunquam exanthemata febres hecticas gignunt. Ouae ubi acuta sunt usui esse solent et diaphoretica et diuretica et vesicatoria. Quod si vero diuturna fuerint, velut scabieS , herpetes , restituantur, sive eradicetur potius dispositio remediis congruis internis. 8. Excretiones habituales interceptae hecticarum quoque febrium caussis accensendae, e . g. sanguinis profluvia, eae consuetudine non respondentia, sudoresque pedum repulsI. Cum virium maxime ratio habenda sit in febribus hecticis curandis, sanguiS nequaquam protinus e vena mittatur, dum a profluviis eius desectus est homo, admovendae potius locis ipsis hirudines, revocandaque profluvia et motibuS Congruis et fomentis. Suppetit plerumque ea ratio ad sudores re

9. Viscerum obstructiones efficiunt eas febres, dum et secretiones et excretioneS offendunt.

Iungenda ibi sunt roborantibus solventia, cum virium prostrationem hydrops facile excipiat.1 o. Pertinent huc acrimoniae peculiares specifi-

SEARCH

MENU NAVIGATION