Apparatus medicaminum tam simplicium quam praeparatorum et compositiorum in praxeos adjumentum consideratus

발행: 1793년

분량: 650페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

olim, tanquam oculorum essicax praesidium, in variis eorundem morbis, caligine, lippitudine, inflammatione, eX ulceratione, Cataracta, aliisque, in medium producta. Vnde et nomen eius in Europae linguis tantum non omnibuS ad hanc Virtutem re spicit. Facem praetulisse Videtur GORDONus i), cui externe in aqua destillata composita, et intrinsecus in syrupo, arrisit; applaudente paullo post ARNOLDO DE VILLA NUOVA, qui aquam Euphragiae h), item vinum euphragia tum l), commendauit; et, aliquanto serius, s II vATICO posteaque insigni medicorum caterua , quorum nomina et scriptorum loca significat ZORNIus m . Haecce scire gestientibus etiam satisfacit FRANcvs 1 0. Sunt et inter hosce, qui puluerem, aromate mistum, ingerendum, Vel herbam. pani incoctam; item succum oculis instillandum, curarunt. Mireris merito varietatem dissiciliorum oculi affectionum, quibus stirpem Opposuerunt, et ludicram saepe, eandem adhibendi, rationem. Ρlurimi tamen substiterunt in visu debili acuendo, ut

et HILDANVS nn , eius Usu septuagenarios, ob vigilias et studia visu Orbos, eundem recuperasse, enuncia uerit;

232쪽

PERSONATAE.

ciauerit; et L AN ZONus o) viri quadragenarii, post alia iincassum tentata, vini Euphrasiati Ope conualescen-.tis, meminerit. Hocce Vinum nominatim frequenter per longum tempus Vsurpatum est; quod quidam simplici herbae infusione cum vino; alii, de consilio ARNOLDI, fermentatione cum musto, para runt. Male vero, in amico quodam L OBELII p), cessit experimentum; Vt qui, leui cataphora et lacryma tiunculis tentatus, e X illo, per tres menses poto, amborum fere oculorum iacturam fecisset, fluxionibus prope suppressus. Nonne idem, quod aliis, visu caligantibus, solatium Vnice attulit, roborando neruos, huic detrimento fuit: vinum scilicet 7 uiadam, calidam et siccantem herbam sibi repraesentantes, restringunt Vim ad eam caliginem, quae frigidam causam habet q). Ambiguis istis experimentis non fido; nec eXistimationi, in qua apud Is-landos succus expressus, in dolore, vel aliis affectio nibus oculorum, est 6 quae tamen, utpote profecta a plebe indocta, nec auctoritatis praeiudicio occoecata, maioris est facienda, quam ista prius

enarrata): donec certiora edocear. Aqua eius de-ltillata pro collyriis adhiberi poterit, loco aquae Ro-

233쪽

EUPHRASIA OFFICINALIS.

2a 3sarum. vel simplicis destillatae; si quid lucri ex affectatione in formulis sperari possit. Ictericis, vino decoctam, mederi, fertur s); deficientibus vero recentioribus e X perimentis. PRAEPARA T V M.

caule obtus angulo LIΝΝ. SU. veg. l. c. Scrophularia nodosa, foetida C. B. Icon: Scropularia RIVIN. irreg. mon. Tab IO T. Planta perennis, in umbrosis, ad pago S et sepe S, crescen S.

Luridi aspectus est stirps: foetens, instar foliorum Ebuli, vel florum Paeoniae; Vt totum genus, curculionibus misere depascitur; ingrate amara obsolevit sensim usus eius medicus. Ea- dicis potior olim laus fuit.

234쪽

PERSONATAE.

RADix tuberosa; constans ex nodis aggregatis, inaequalibus, parce fibrosis; albida; foetens pariter; sub acris et amara. Sicca radi X et odoris et

saporis mitioris est. Nodosa eius figura videtur medicos primum inuitasse, ad eandem, contra scro fui as, it ruinas. ficus et marisco S ani, praecipue autem haemorrhoides tumidas, in auxilium vocandam. Tettium copiam, huius aliarumque Virtutum allegat ZORNivst):

ΜuLLERUM, aliosque; quibus plures addi possitntu).- Anilem superstitionem, quod in amuleto in hisce conferret, praetereo: quum iam nimium videatur, pulueri. electuario, e X tracto, infuso, decocto, pro interno Vsu; Vel fotui, siue unguento vario, pro eXterno, fidem tribuere. in haemoria

rhoidibus dolentibus et frigidis dissipandis nomi

natim, sLEVO STIVS X adeo eam praedicat, ut neque certiorem, neque celeriorem, in aliis remediis effectum desideret. Si quid heic resoluendo praestet: anodyna quoque natura in censum vocanda est.

235쪽

22sTranslata etiam eius laus ad ' ulcera , ad scabiem, aliaque mala; quae iteratis e X perimentis opus habet. FOLIA supparia radici viribus habita. COMPOSITU MEMPLASTRUM DE ScROΡΗvLARIA us . Ex foliis huius et Digitalis, cum pinguibus et resinosis et aerugine mixtis. Vlceribus antiquis et scrofulis dicatum. et 8 s.

ScrῬbularia aquatica; foliis cordatis, obtusi 8,

petiolatis, decurrentibus; caule membranis angulato; racemis terminalibus LIΝΝ. Spec. pl. p. 86 . Scrophularia aquatica maior C. B. Icon FI. Dan. Tab. sO7.; HOrt. Rom. T. a. Tab. 89. REGNAULT Boianique, Ia Scropisiuire. Pl. biennis, in aquosis frequens. Priori minus foetens; sapore quoque in serior. FOLIA eius iisdem malis opposita; et si rarius. Sed accessit alia commendatio, ad odorem ingratum saporemque nauseo sum Sennae, absque iactura eiusdem Virium, corrigendum. Tquetuyae, vel Liqui- tayae, nomine, Brasiliensibus hoc fine celebrata.

236쪽

PERSONATAE.

Didicerat hanc.vim MARCHANTIVS a Chirurgo, e Brasilia reduce ; qui quidem rem arcanam fecerat, sed imprudenter inter folia comminuta semina reliquerat, eX quibus, terrae mandatis, emersit dicta Scrophularia; cum qua et indigena stirps hacce efficacia congruisse, dicitur et ). Drachma eius di midia, drachmis duabus Sennae admiaeta, hanc acrimonia, neruis et cerebro inimica, e Xui, monuit BOERΗΛΑ VIus a), Olim et in Pharmacopo ea Εdinburgensium pro infuso Sennae dimidia, vel niator, pars Scrophulariae addita; sed eX ea a. 17s6. iterum reiecta. Nec videtur stirps, per se nauseo saet foetida, aliam similem corrigere posse. Vulnerariam praeterea depraedicarunt; adeo ut in obsidione Rupellensi, ad finem, vulnera ea unice sanarentur b); et L OCHNERus c) atrocissimum, suris inflictum, vulnus, decocto eius liausto, et succo plagae instillato, sanatum memoret; qui et in Xenodochio vires vulnerarias e X ploratas laudat.

237쪽

AVICENNIA TOMENTOSA.

A VICENNI A.

quicennia tumentosia; foliis cordato- Ouatis, subtus tomento si S LIΝΝ. Gen. pl. l. c. Sys. Urg. l. c. Bolatia germinans Eius D. Spec. AI. p. 89 l. Bolatia, foliis subtus tomento sis I AC i sel. sim. amer. P. I 78. Ana cardium C. B. Oepata Hori. mal. T. q. P. Tab. s. Arbor, Crescens in utraque India. LINNEo iudice, ex hac arbore desumitur fructus; qua in re coae MELINI coniecturam in Lorto Iob. praeeuntem habet. Verum negat I AQUI-Nus d , e X ea prouenire; latere adhuc stirpem veram, putanS. ANA CARDII ORIENTALIS, Cuius figuram eX presusit GARCIAS AE HORTO e), nomine, Venit Nux nigra,

splendens, cordatae figurae, compressa, Obtusa, magnitudine pollicis; pedunculo breui, rugoso, insidetis. Constat haec ex putamine cellul Olo, in cuius cauernulis latet liquidum oleo sum, melleum, causticum, nigrum, quod sensim omnino eX siccatur; et nucleo albo, saporis amygdalarum dulcium, vel Castaneae. Conferri merentur, quae de arbore, et fructus diuersitate, pro aetate varia, memoriae

P a ' prodidit

238쪽

PERSONATAE.

prodidit c AMEL Lus f). Colligitur in variis Indiae regionibus, ut Malabaria, Goa, Malaca, insula

Lugonis, etc. Credittir vulgo, recentioribus Graecis innotuisse primum sed in P AvLLO AEGI-N ET A ho iam occurrit, et Arabibus, ut A VICIENNAE, DIES VI, SERAPIONI, probe nota scit haec nuX, et ab illis Lalador nuncupata; eX quibus et praeparata Varia profecta. Discrepat maxime iudicium auctorum de eius natura: aliis edulem adeo, vel salutiferam; aliis

contra ea deleteriam, illam pronunciantibus. Qui ipsi tamen facile conciliari possunt; modo, ut in seminibus Ricini, intra nucleum et putamen rite distinguatur. Nucibus viridibus et sale conditis Indos uti, olivarum in modum, in cibis, referunt Ga Rcisis i) et D A COSTA E); quod vero de nucleo unice intellectum Vult cara EL Li I licet, ut et alterum credam, nihil repugnet. Nux viridis etiam coctae Orycae, appetitus ciendi causa, admiscetur; prout et sicci fructus nucleus es tatur m .

Nucleus etiam, certe eX CAMELLI interpretatione, inf) In Syllubo hri b. infulae Luzonis p. 59, adiecto RAYIHis. sit P. T. 3.

239쪽

229 in India, sero lactis maceratus, contra asthma et

contra lumbricos, ingeritur n). Omnia igitur in id colliniant: nihil maligni nucleo inesse; sed hunc

blandum oleum continere. - Succus contra, in putamine reconditus, acris est . inflammat, exulcerat: ut et . caustici inflar, Indi eum, ad verrucas. lichenes, fungosas carnes, alia Sque eXCrescentias, delendas, istinant; item dentibus cariosis, ad eosdem perdendos, instillent; nec non Vlceribus brutorum, ad eadem mundanda o). Non absonum igitur eli, in gelia Ana cardia fauces, guttur, Ventriculum, inurere; febres accendere; quibus adiicitur, paralysin et mentis alienationem insequi p). Succo dicto, cum calce in isto, characteres pannisgost pinis aliisque, loco atramenti', inscribuntur, nulla lotione delendi q); alii ductibus adhuc madidis eodem fine calcem inspergunt 16. Aliud atramenti scriptorii genus paratur e X fructibus immaturis, contusis , addito lixivio et aceto s . Cultria pici infiXa haec nux, si candelae admouetur , mOX flammam capit. strepitus excitat, scintillas vari O-r Um colorum spargit, quibus impostores in India credulis imponunt t).

240쪽

a; o PERSONATA S.

PRAEPARATA ET COMPOSITAE

ELECTUARIum, s. CONFECTIO ANA CARDINA

NESVE su). Ex Myrobalanis, aromatibus quibusdam, Nigellae, vel Erucae, semine, Castoreo, Ana Cardio, varia miscela in electuarium redaelis. Et corporis et animi vires restaurare, creditum. ΕXU-lauit merito ex ossicinis hodiernis. Quosdam , eo ingesto, maniacos euasisse, legitur x).NEL ANA CARDINvM AZARAvII y . Obscure descriptum: sed nihil refert; quum iure eXpulsum fuerit.

cis verticillatis L INN. Spec. pl. p. 89 O. ViteX; foliis digitato- septenatis; spicis verticillatis; floribus subbilabiato. quinque fidis. resupinati S IAC U. Collectan. Vol. 3. p. 6 sqq. ViteX; foliis angustioribus, cannabis modo dispossitis C. B. AT 'ος, i. λυγο c, Graecorum. Icon: REGNAULT Lotamque, Prinvs casus. Varietas, folio latiori, de

picta

SEARCH

MENU NAVIGATION