Apparatus medicaminum tam simplicium quam praeparatorum et compositiorum in praxeos adjumentum consideratus

발행: 1793년

분량: 650페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

OLEA EUROPAEA.

Ipro condiendo fructu ; aliae, olei causa; aliae iterum. Ob fructuum abundantiorem messem, praerogatiuam sibi vindicant. In omnibus autem, ut fructuum tanto uberior prouentus fiat, vel ut tanto meliores evadant, cultura accedat necesse est. Optimos fructus fert arbor, plantata solo lapidoso, sicco, arido; quod et radices contra putredinem e X aqua stagnante, et iniurias ex hiemali frigore, vel aestitio ardore , tuetur h). Nimia autem ster-

coratione, vel solo humido, Oleum tenacius euadit. facileque corrumpitur i). MaXime vulgare propagandi eam genus est per surculos, ex radice Vetustiorum arborum emergentes; quibus, post quam in quincuncem dispositi fuerint, ramusculi cultarum arborum inseruntur: hisce fa illis, nonnisi post octo, vel decem annos, fructus ferunt. Altero quovis anno messis liberalior h). Tempore sicco copia saepe Olivarum ante maturitatem cadit, plane inutilis; nocet quoque Valde nebula, Versus ma-

C s turitatem

p. 385 sqq.

52쪽

sEPIARIAE.

62turitatem incidens. Plurimum mali insuper affert in sectum bia lare, cuius eruca arrodit oliuas, seque intra illas abdit, aperturam claudens suis eXcre mentis, sicque se contra inimicarum sibi formicarum insidias muniens Io. Fructus conditi. Pro conditura eliguntur oliuae carnosae magis et volumine maiores; quae tamen parciorem olei quantitatem, quam aliae e Xiliores, minusque sapidae, subministrant m). Decerpuntur, in prius dictum finem. Virides, nondumque maturae; quae ipsae ingratam amaritiem habent.

Hae ut e XVantur, et sapore salino aromatico impraegnentur, varia artificia excogitata sunt; quae omnia hie enumerare non attinet. ViX unquam

olivae, cruciatim ad nucem usque discissae quo aroma et sal tanto melius penetret), et aromaticis stirpibus, e. gr. Foeniculo, Anetho, semine Coriandri, etc., saleque, per strata varia dispositis, et

aquae, 0 U. Obyenuntions et Experinces fur Ies nivens de ga- , antir les olives de in Piquure des Infectes, par M.

AiEUvΕ, a Paris I 69. Mihi modo libellum hunc contractum legere licuit in Giornate d'Llalia cit. n. 23.2q. 25. 26. Uid. et Tab. ad p. aos. - De alio insecto, oleae haud minus in sesto, vid. in Mem. dei Acad. R. des Sciences de Turin, ann. I 786. I 787; item vANDELLI in Memorias de Acad. d. M. de Lis-

l a T. I. D. 2.

53쪽

aquae, prius calidae, dein frigidae, tum aromaticae et salsae, infusione praeparatae, transmittuntur. Nec, malleo ligneo antea aliquantisper contusae, ad eXteros perueniunt: sed integrae, quae amaritiem suam , vel maceratione protracta in aqua, repetitis vicibus affusa et decantata, vel maceratione

in lixivio ex calce viva et cineribus, perdidere pet dein, si1 lixivium hocce adhibitum fuerit, aqua, pluries per aliquot dies mutata, probe lotae; tandem in utroque casu sale, aromatibusque, cum ipsis oliuis per strata collocatis, et aqua infusis, conditae fuere. Hispanos embammati aliquid:aceti addere, probabile. Variae aliae artes in patria

arboris hac in re exercentur, Vbi et oliuis maturescentibus, Vel Vere maturiS, aromate varie conditis, vel cuntur n). In uniuersum autem illae acetarii genus constituunt, Ventriculo roborando proficuum, nec palato ingratum. Hinc et embaminatibus admiscentur. OLEI Vero causa praecipue oliveta instruuntur

Bonitas eius tam a solo, quam specie fructuum, eorumque iusta maturitate; tum et expressionis ratione ipsa, dependet. Optimum oleum suppe ditat Olea, supra Aglandau dicta. Maturitatis gradus colore cognoscitur, qui non in omni specie idems

54쪽

idem, niger, vel saturate ruber o); etiam compage molliori; nec non tempore definito. Amarumle mergit oleum, eX fructibus immaturis; acre autem, mucidum et unguinosum, eX nimis maturi S, eX-

pressum. In Gallo . Prouincia vitium, e X spectando iusto diutius, plerumque committitur p). Decerpuntur, tempore olivitatis, manibus; vel, quod Vero peius, concutiendo arborem delapsae olivae colliguntur. Quo citius post collectionem e X primitur oleum, tanto praestantius euadit. Mora longiori relictae et coaceruatae, fermentationem facile subeunt: quae lucri cupidini quidem fauet, largiorem olei copiam suppeditando; sed vilius

oleum reddit q). Hin C et nuper cl. BOWLEs r ex putridis fructibus in Hispania eXprimi, conquestus est. Vulgaris oleariorum methodus, eliciendi oleum, illa est: quod oliuae, una cum nucibus inclusis, ope molae in pulpam conquassatae, fiscinis, siue saccis, e X iunco paratis, in dantur; horumque plures, supra se inuicem positi, torculari subiiciantur. Machinarum fabricam depingendam curauitili. Du HAMEL s) , et magnam earundem Varietatem

55쪽

32l. R OZIER0, qui nouissime, studio deditaque

opera, in optimam earundem, pro temporis et impensarum parsimonia. et olei bonitate, constructionem inquisiuit u . Primum . quod in labrum defluit, purissimum est, Oleum virgineum Vocant, et acetariis, Vluique medico, conuenientissimum

est, diuque seruari lete patitur; quod subsequente cochleae contorsione elicitur, donec nihil amplius exundet, paullo Vilioris pretii est. uae intra fiscinas restat massa mare des olives , manu in alium situm redigitur, et aqua feruente humectatur; sacculis sic apte dii positis, noua pressione, aqua, multo oleo scatens, defluit; quod, postquam superficiem aquae in vase supposito petierit, trulla separatur. Quidam ne tum quidem acquiescunt; sed nouae pressioni massam superstitem, vel statim, vel post praegressam fermentationem, submittunt,

et O U. in Observations fur Ia pkoque etc. Tom. g. p. 4I7 sqq. Vues economiques far Ies Moulius et Pry-

Memoria intorno at se Janta due Saggi diverse diolio. In Napoli I788. , ubi multa.diuerse a S1ΚUV aliisque , proponuntur; - item cl. BERNARD in mur. pour servir ὰ PHist. nat. de In Provence, Vol. a, ubi pariter SILUvII, aliorumque, effata restringuntur.

56쪽

et Ope aquae feruidae nouam quantitatem olei eli 'ciunt; quod vero non nisi pro lampadibus, vel sa ponibus, commodum est illi . Furni, usui aptio ris, fabricam eX cogitauit cl. VENEL x ; quo aqua coquitur, ad eXpressionem olei huius secundariti necessaria, carboni fossili calefacienda. Quod libet horum oleorum amurcam, siue sedimentum , deponit statione; unde, post aliquot dierum moram, in alia vasa pars limpida transferrri debet, repetitis, adeo, si opus, vicibus g). Iam antiquitus con stitit, optimum oleum ex carne Olivarum erui.cΑTo z): nucleis, scite inquit, ad Oleum ne utatur; nam, si utetur, male sapiet. Et COLVNELLA a): ne nucleus, qui saporem olei vitiat, confringatur. Ita et discrimen obtinet inter oleum, quod testa nucis, et illud quod nucleus ipse, suppeditat. Scilicet primum, ex carne, subtile et dulce est, grate Odorum, coloris cedrini; alterum, e X testa, non limpidum, acre, ingrate Olens; tertium, eX nucleo, tena X, obscuricoloris, fortisque odoris. Plurimi igitur interest. expressionem ita dirigere, ut quodlibet olei getius seorsim colligatur. Qua arte id fiat, edocuit cl.

57쪽

si EuvE F , describendo et depingendo peculiarem

machinam, in hunc finem fabrefaciam. Eo vero fabrica eius redit, Vt fructuum carnem a nucibus separet, et eX hac primum oleum e X primat. Hocce prelum praeterea id commodi affert. quod olei quantitas se X ta parte augeatur, et purius, blandius,

minusque rancori obnoXium oleum acquiratur. Sub tanto consensu mirum est, cim x in v ENEL t non

negare solum praestantiam olei, ex carne fructuum expressi; sed praeferre adeo alterum, eX nucleis, ob liquidiorem, quam illi tribuit, naturam. Vt in sua integritate conseruetur oleum, oportet uti ampullis vitreis, arcto collo instructis, bene obturatis, et loco frigido repositis. Dolendum. cimum si guvg instar arcani abdidisse praeparationem spongiae, quam, pro longiori conseruatione, in vasis fundum collocat. Transmissio vero largioris copiae olei in doliis quernis fit. Non videtur ubivis recepta enchei resis esse d , ad separandas aquosas et mucilaginosas partes, et ad rancorem arcendum, tantillum salis communis addere, quod una cum partibus istis recensitis fundum petit. Mala arte, oleo raparum, vel Lini, dulcedinem et albedinem olei olivarum conciliare, qui

dam ab) Giornale iItalia T. Io. n. 26 et icon ad p. 2O5.

6 Sur in Hor ille p. 368.

Quam tamen describit cl. I EWIs in Mat. med. p. qIS.

58쪽

8 SEPIARIAE.

dam, huiusque nomine illa olea vendere, conatii sunt; eadem in vasis plumbeis, planis, per aliquod tempus digerendo; ex commendatione adeo DEGNERi e). Solutam hac ratione plumbi partem, eX-tra dubium est: hinc ista ab usu interno abesse omnino debent; nec pro lampadibus, in arctis con clavibus, satis tuta; licet in Oeconomia alias, varios fine, et in medicina, pro unguentis, emplastrisque: variis, quae saturnina alias recipiunt, ferre posta sint f). - Adulteratur quoque Oleum Olivarum, addito oleo Papaueris hortensis g). Oleum igitur Olivarum genuinum, vendi solitum, subflauum est, pellucidum, non nimis unguitiosum , saporis blandi, Odoris viX vllius. Aetatera iacescit, eoque citius, loco calido repositum; et, pro ratione rancoris, acre fit h). Frigore coit, opacum fit et albescit, inde a gr. 38 thermo metri Fahrenheltiani i). Quod nonnisii circa punctum congelationis aquae cogitur, rancidum est. Aere libero

terhi cister, I 78O. M Quomodo contra rancorem muniri, rancidumque iam factum corrigi possit, exposuit Si EFFERT in Act. Mo- sunt. ann. I 777. 0 ΜvscHENBROEcic Phil. nat. T. a. p. 6I6.

59쪽

oLEA EUROPAEA.

arenae quidem per quindecim dies, infra punctum ebullitionis aquae, retentum h). Operae pretium

non est, hic omnes nota S, quas cum oleis ungui- in Osi S commune S habet, recentere.

In oeconomia multiplicis est utilitatis. Pabu tum consuetum lampadibus, apud ditiores, praebet; flammaque lucida ardet, tantillum modo fuliginis spargente, nec nid Orosa, nisi dum stupa exstinguitur. Aptissimum igitur literatorum lucernis; nec oculis pulmonibusque adeo infestum ut alia olea expressa usitata. Ad istas vero lampades non conducit, quae hieme libero aere suspenduntur; quoniam frigore cogitur. EX hoc et Soda optimae notae sapo paratur. de quo infra, sub capite Sali- orniae. Oleum hocce carnes, illi intra fictilia impla, luto probe Clausa, immersas, diu contra Iutredinem tuetur l). Butyri loco uti illo, multis

eligionis opinio iniungit; Unde et monachi tam rebro herniis infestantur. Sed et inter meridior ales gentes vulgare est, illud butyro substituere. eptentrionalibus pro Lactuca, similibusque aceariis, vulgare additamentum e Xistit. Taceo usum eiusdem

0 U. Rogian in observatious j nt m physique ete. a. Ι77 I. Sept. p. 73. Appar. medie. Vol. II. D

60쪽

sEPIARIAE.

et reliquos Isu S Oeconomicos.

Ob pinguedinosam naturam, in corpore nostro iacres stimulos inuoluit; fibras, vasaque, lubricat, i emollit; stricta nimis relaxat; stagnatione sanguinis tumida maturat. Quum oleo amygdalorum gratia i proXime accedat, ideo et post hoc omnium frequentissime per os ingeritur. Depraedicanda Om

nino egregia eius facultas est, Venenum acre ener

vandi; erosa intestina obducendi; tussim, a stimulo acri, vel spasmo, oriundam, mitigandi; strangu riam, doloresque nephriticos, pacandi; spasmos, a quibus dolores uteri post partum, colicique, . saepe oriuntur, item illos, qui post operationes

grauiores chirurgicas tot mala creant, resoluendi .

intestina, in hernia, vel ileo, constricta, relaxandi; aluum nimis strictam reserandi. Largiori copia, ut alia pinguia, facile emesin creat. Raro, nisi ve ne no caustico deglutito, solum ingeritur; sed vitello ovorum, siue gummi arabico, subactum, vel salino in saponem miXtum, vel saccharo in electuarii speciem redactum. ΕXtrinsecus admotum, similes generaliter dictis virtutes praestat; quare et crebro. partibus inungitur, variaque forma applicatur, et vulgare clysmatum additamentum esse solet; pro ut, ad dolores a calculo vescae lolii mitigandos, iniectio eius multum confert. Claudendo poros,

saepe

SEARCH

MENU NAVIGATION