Apparatus medicaminum tam simplicium quam praeparatorum et compositiorum in praxeos adjumentum consideratus

발행: 1793년

분량: 650페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

GENTIANA LUTEA.

tica, creberrime praecipitur, ad scrupulum Vnum, vel sesquialterum. ΕssENT 1 A h). Spiritu vini fit. A guttis quinquaginta, ad octoginta, capitur. Anglorum ossicinae in varias suas formulas ra

mula q eo unice differt, quod Serpentariae virginianae Canella alba surrogata fuit.

massam pultiformem, add. ΕXtr. Gent. rubr. 3β. M. Digere cum vini Portugall. flj. Colaturae exhi-

32쪽

hetur cochleare unum, in vino, Vel aqua Cina

momi. Vere eXimium, in Ventriculo roborando. absentibus sordibus. ΤINCTURA STOMACHICA WHYΤΤII s . Subinde cuilibet tincturae librae, uncia una, vel altera, Spiritus Lauendulae compositi admiscetur; tam palati causa, quam, ut melius feratur. Dictae tincturae cochleare Unum, cum aquae cochlearibus quatuor, Vel seX, mane et vesperi, pereXimium leuamen praebet, quibus, sub debilitate neruosa, ventriculus languet et flatibus distenditur. Sed usu, per duo S, Vel tres, menses protracto, opus est, et post interualla iterum ad illum redeundum. Non nimium esse praedonium ill . auctoris, ipse eXpertus sum. - Virtutem eius in arthritide supra iam attigi; cuius insultu praesente, augeatur pondus Gentianae et corticum Aurantiorum; et, si ventriculus torpet et statibus infestatur, Nux moschata, Vel Zingiber, admisceatur. Conuenit et tum, duo cochlearia tincturae, bis de die, ingerere t).

33쪽

GENTIA A CENTAURIUM.

phu, Q. CENTAURII MINORIS Herba, vel

Summittit I. Gentiana Centaurium; corollis quinquefidis, infundibuliformibus; caule dichotomo; pistillo

simplici LiNN. Si s. v g. p. 222. Centaurium minus C. B. Icon: FI. Dan. Tab. 6I7. REGNAULTRotnnique, la petite Centaureρ. CURTIS Flor. Lond. Pl. annua, in locis montosis, apricis, Europae crescens. Frustra in horto holanico serere illam, aliquoties tentavi. Recipitur in ossicinas Vaarietas procerior, rubro flore instructa. Praestat, me iudice. vii HERBA; quam summitatibus, sicuti vulgo fit: quoniam corollae, hisce insidentes, omnino fere insipidae u) sunt. Ista Vero Valde amara, cum ingrato sapore; Odoris autem e X pers. Spiritus vini unice partes amaras eruit; aqua autem simul mucilaginosas: unde prioris generis eXtractum magis amarum; sed quantitate Parcius. 3Proxime natura accedit ad gentianam priorem; praeferenda tamen illi eatenus, quod indigena ple- rarumque regionum stirps est. Non cedit illi virtute antis eptica x). - Ρurgare aluum, antiqui-

34쪽

2 tus 33 notatum, . . adstipulante seriori quorundam e X perientia. Strenue id agere, ad drachmas duas, in aquae unciis octo ad medietatem cocta, traditur et). Quod tamen non in omnibus e X decocto contigit; licet in quibusdam aluum mouerit leniter, in aliis emesin eXcitauerit a). Aperit et aluum essentia, cum spiritu vini rectificatissimo, vel, quod praestat, spiritu cochleariae, parata, ad guttas se Xaginta, vel Vltra, propinata; etiam extractum, etsi paullo languidius b). In recenti herba, Vel eX- tracto ex tali, manifesta fuit haec efficacia c). Alius ad maiorem herbae quantitatem unice eam restringit ob; sub qua lege quaelibet fortiora amara illam Praestare, deprehensum L . Ast DODONAEus f iterum . crebram suam eXperientiam citans , eandem

de stirpa nostra negat. De robore autem, quod stomacho impertit, quotidianis periculis constat; dum Gentianae rubrae in

35쪽

GENTIANA CENTAURIVM. as

in modum propinatur. Nec minus olim in febri-hus intermittentibus inclyta; unde Herba febri- fuga apud Germanos dicta, et a quibusdam, qui virium in dispescendis medicamentis rationem ii hent, cum aliis amaris, febrifugorum capite comprehensa g). Ipsit quartanae, casu singulari, illam Opposuit sLEVO GTius h), summo cum levamine, nec sine spe integrae curationis, nisi, aliam medicationem addere, aegri impatientia iussisset. Verum nec hic empirice procedendum. Animaduerissum enim, summum saepe inde excitari aestum, ipsique febri igniculos addi, graui auctore i); ut adeo nonnis1 conditiones supra dictae eam admittant. Etiam hic copula cum cortice Peruviano I)confert.

Multos pariter tenuit omni tempore eius in amthritide essicacia; de qua velim conferantur, alibi ni a me prolata. - Tantum Vero, aperiendo et Obstructiones viscerum reserando, Valet: ut et hydropem natum dispulerit n).

B s Contra

36쪽

Contra sursu res et crustosam scabiem capitis impense extollitur brodium ex pisis, Cum hac herba coctum, pro lotione; qua simul pediculi necantur o . Chirurgi vero in ulceribus sordidis non spernunt. Ulcus sinuosum et fistulosum, pro in- curabili relictum, herba, instar cataplasmatis extern e applicata, emolliuit, abstersit et conso

PRAEPARATA ET COMPOSITAE

AQUA DESTILLATA CENTAURII MINORIS L). Iners

vulgo existimatur; ideoque in Pharm. Uri. editione nouissima non reperitur. Sed, et sapidam et olidam, quin linguam stimulantem, inuenit cel. spiELMANΝ r); hinc non indignam usu habet. EXTRACTuri s). Ingratius isto ex Gentiana rubra. Vulgare est aquolum. Pharm. Dan. t utitur me nitruo semispirituoso. Hoc praeparationis genus prae reliquis arridet. ESSENTIA u . Spiritu vini fit. s L. In cineratione herbae producitur. Adhaerere huic quaedam Vestigia acidi, GMELIN vs x innuit. Sal Ablinthii aemulatur.

37쪽

Pharm. Q, PRIMULAE VERIS.

3, PARALYS EOS, Flores; Radix;

Herba. Primula ceris; foliis dentatis, rugosis LINN. Sp.

I. p. 2 O . Var. α, scinalis. Verba sculum pratense, Odoratum C. B. Icon: FI. Dan. Tab. 43 7. REGNΑvLΤ Lotanique, la Primeverre. Pl. perenni S, in pratis ubiuis obvia; verno tempore florens, sed non inter primas. Ρrobe distingui debet avarietate β, elatiori LINN. depicta in f I. Dan. Tab. 43 ; quam pro singulari specie HALLE Rus, sco POLI, aliique, agnoscunt. In Var. α, quae unice in ossicinis recipi debet, partes Omnes paullo minores; sed calyX amplior et tubum corollae magis tegens; limbus corollae concauus, croceus, laciniis saturatiori linea notatis; radix Anisum spirans. Ita Var. β autem stat ira Omnium partium maior; calyX angustior et freuior; limbus corallae planus, pallide luteus; radix inodora. Mixtim saepe utraque crescit. Non in Ph. IV. p. I 86.

38쪽

in omnibus tamen ossicinis Ρaralysis et Primulaveris synonyma reputantur; sed in Ph. Lond. distinguitur inter utramque: ita ut varietatem β, elatiorem, Primulam vocet; siue ossicinalem autem, Paralysin. Vtraque raro hodie a medicis praecipitur; certe in Anglia et Germania: unde et omittunt eam Moifi ssima Ph. Edinburgensis et indices multi suppellectilis medicae. Ph. Suesica novi f. z autem adhuc eandem censet; et scio, conseruam forum in Suecia, adhuc a quibusdam in pretio haberi. Non inficior tamen, nulla certa essicaciae exempla mihi obuenisse.

FLORVM nomine corollae unice, cum affixis staminibus . intelliguntur. Odor illis inest fragrans. gratusque, et sapor amaricans. Aquam et spiri- tuosa menstrua tingunt colore grate flavo, et odore saporeque suo imbuunt. Hinc et fermentatione, cum facesia ro et malis citreis, sapidum vinum inde paratura). Reficere, dolores lenire, somnum gignere, existimantur b); ob fragrantiam sine dubio, quae in fortiter Olentibus in uniuersum sensorium commune mox reficillat, mox maiori halituum

39쪽

PRIMVLA VERIS.

litudm copia obnubilat. Aqua, ex tota planta destillata, fronti illita, dolores capitis tollere, se tur e). Idem affirmatur de succo, ex foliis et fio ribus eXpresso, cum lacte hausto, in cephalalgia inueterata d). Sic et, stirpem spasmos hystericos.

hemicraniam et vertiginem, in feminis, tarditate menstruorum laborantibus, tollere e . - Dubito, an verior sit adscripta, quae nomen dedit, contra

paralysin facultas; idque non solum partialem linguae, vel balbutiem f); sed etiam latioris ambitus, hemiplegiam, quae in homine herba Primulae veris, spiritu vini cocta, dissipata dicitur g).

In infuso aquoso commode flores dantur. Nec HERBA Omni fragrantia destituitur. Hinc mixtim, aliquot casibus, cum floribus propinata offenditur. Ob Oleraceam tamen naturam, apud Anglos ad acetaria, placentasque, sumta h), et apud Belgas pariter ad hasce i).n1Dix odore Anisi et sapore adstringente prodit aliquid virium. Ρuluis eiusdem, naribus attractus, sternutationem excitat fi . Acetum Vero, radice

40쪽

dice impraegnatum, naribusque eXceptum, Od On-talgiam sedare mirifice, lego D. PRAEPARATA ET COMPOSITAE

AQUA DESTILLATA ni). CONSERVA Iro.

sYRupus o). E floribus paratur, coloremque grate luteum prae se fert.

CYCLAMEN.

clamen eur0paeum; corolla retro e Xa LINN. Sp. pl. p. a O T. Cyclamen C. B. , comprehendens multas varietates, pro diuersitate figurae, foliorum et radicis, tum et eius magnitudinis, inter se discrepanteS. Κυκλαμιινος DIOSC. Arthanita Arab. Icon: 'ILLER's Figures T. II s. REGNAULT Lotanique, le clamen. JACQU. Flar. Austr. Tab. Oi. Hort. ROM. T. a. Tab. 6 ῖ. Folia cordata, denticulata, radicalia, bina. Pl. perennis, in locis umbrosis et siccis Austriae, Carniolae, Helvetiae, alibi que in Europa australi, crescens.

SEARCH

MENU NAVIGATION