Nova theoria pleuritidis verae et recta eidem medendi ratio experimentis demonstrata

발행: 1788년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

At vesperi reversa febris est intraque eandem genae intense rubebant; maXime vero deXtra gena , quae et Profundius rubebat, et

magis quam sinistra eXardebat; scilicet ob id quod vitium in deaetra hepatis parte residebat. Intra istam febrim per proximum diem deliri

Ob quam causam aegrae inditum enema ex sero laCtis , nitro, atque melle est; quod plurima putrida et mucosa subtraXit. Ortum nono die putridum alvi profluvi- iam eSt multa mucosa trahens : quod et febrim et favum cutis colorem delevit. Cumque imposterum aegra per enemata perque leves alvi purgationes omnia putrida deposuisset , omnino ConValuit. Huius iudicationes omnes imparibus diebus contigerunt. Virgo 63. annorum ob inveteratam Arthritidem contracta crura , brachia , manusque habebat, cum nodosis articulis 3 sicque omni motu orba , quinque hucusque annis lecto am-Na erat. Immobile corpus factum malesani habitus est; ipsumque foco , clausisque fenestris portaque a custodibus fovebatur. Nihilominus inclusam istam aegram Pleuritis vera anno I78 I. die I 8. Novembris perinde ac sanum quenquem corripuit. Acutus dolor fixus in

dextro latere sextam inter et septimam COStam erat ,r horror ante, calor post: respiratio angu- 'ta , tussis acerba, quae Sputa Cruda, russa emolita est; pulsus frequenS ContractUSque . Protinus sanguinem e vena brachii ipsius

lateris, in quo dolor pressit, misi ad discum D unum,

72쪽

unum, tantundem Vesperi. Postero die item non plus disco , qui densam crustam habebat :Dil ultra missum est, VireS Sustinendi Causa. Imperatus victus tenuiS est, datuS refrigerans potus , et oblata miXtura Cum eXtracto cortici3 peruviani est.

Ad exitum quinti diei multus acidi odoris sudor erupit: urina sedimentum lateri trito simile praecipitavit. Die septimo similiter: hisque Pleuritis finem habuit. Peior morbus est, quoties Pleuritis , Veluti non raro contingit, cum putrida in imo

ventre Saburra convenit : accensa enim Perpleuritidis febrim tali putrilagine febris putrida fit , quae ipsa pleuritidem malignam efficit.

Pessimum est, si ista morborum complicatio in vitiatum corporis habitum incidit. Hic duo huius generis eXempla sufficiant. Anno 1768. die a 3. Junii Vetula 74. an-nOS nata , gibberosa, anhela, quae a longis hucusque annis vitiati corporis habitus erat , cum oedematosis pedibus , et superiore anno , veluti paulo ante memoravi, ' in dextro latere pleuritidem cum hepatis inflammatione pas- Sa erat, nunc eodem morbo in Sinistro latere quintam inter et seXtam costam affecta eSt. Erat ei spiritus difficilis, tussis acerba et pra cepta , calor, sitis, febris non nimium, arteri rum pulsus parUus et frequenS . Ex huius Vena non multum Sanguinem trahi iussi; vesperi item , cum ita per Virect licuisset; isque crustam habuit: altero die item

Aegrotus XLVIII.

73쪽

sanguinem qui Similiter crustam habuit. Isti

aegrae eadem auZilia, quae caeteris aegris , adhibita sUnt. Tertio die intentae arteriae Sunt earUndemque pulsus ConVulsiVUS erat, eae quo novi , quarto die sputum coctum non fore . QU, re emplastra vesicatoria tria applicavi, et Superiori tulapio extracti corticis peruviani semunciam adieci . Intentus calor est ; ortae sunt inquietudines , genae factae rubrae Sunt, cutiS ardens , vigiliae erant, atque Subdeliria. Accessit quinto die putridum alvi profluvium , iactationes

et corporis denudationeS . Septimo die multus sudor viscidus et Olens erupit, atque Urina turbida evenit, et aegra perfecte ConValuit . Superato morbo mulier multum muci e naribus emunXit, talemque Screando eiecit, qui salsum saporem habebat. Post, cum Vires satiS ConStitiSSent, Seciniae sunt alvi sedes meracae putridae, quae multum muci eXCUSSerunt .

Anno II 69. die eta. Januarii Virgo supra

42. annOS nata , a Parentibus malesanis genita, ipsa a primis fere cunabulis cachectica , post ex fluxionibus surda facta et dentibus per c riem orba , per longos annos CUm aegro Pectore tussiculosa, et quae Saepe multUm SangUinem Sputo eiecerat: ista incidit in veram pleuritidem. ProtinuS e vena missus sanguis floridus erat, alter crustam habuit, tertius crustae Plus, quartus plurimum .

74쪽

Arteriarum pulsus frequens et celer erat . cutis calor ardens , spiritus difficilis, tussis ario

Applicata sunt quatuor emplastra vesicatoria lata , latissimum vero Stapra affectum locum . Datus est Potus refrigerans, lulapium item Cum eXtracti corticiS peruViani semuncia

et plus, quotidie ab ipso morbi initio ad eius

Erat Calor summus , genae rubrae , deliri- UmqUe , maXime CUm invesperasceret. Nono die calor remisit, pulsus mollis eVenit , alvus semel laXa putrida, tussis humida quandoque Sputum non Coctum trahens , spiritus liberalior absque sputo cocto , inscidationes

nonnumquam, SomnUS tritam horarum, mens recta. Per noctem a nono in decimum usque

diem sudor largus. Alvi putrida deiectio bis. Idem sudor per decimum diem continuavit ; intraque eundem alvus ter liquida putridaque: nox tranquilla erat. Mane ad diem undecimum alvus similiter semel laXa; aegraque nunc optime habuit . Imposterum per Convalescentiam caetera putrida infra secesserunt. In tali morborum conventu CorteX Peru-Vianus , ut alia quaeVis amara, putrida quae in intestinis resident, movet atque leniter CX-

pellit, maXimeque si adiectum eidem Oxymel squilliticum est. A pleuritide ad peripneumoniam transeo νde qua item , ut superiore capite quarto diXi , inter medicos disceptatum est ; inter quos alii pleuritidem ob inflammatam pleuram eSSe VΟ-JUnt, Peripneumoniam vero ob inflammatum

75쪽

pulmonem: alii ob pulmonis infammationem

pleuritidem esse contendunt : qui inter hos medium tenuere, Pleuropneumoniam appellare morbum malunt. Hippocrates ipse modo plem Titidem ut privatum morbum habuit a J; modo eandem perinde ac perit neumoniam habuit bi. Caelius Aurelianus utrique morbo Unam eandemque causam tribuit c . Petrus Servius Romae in trecentis pleuriticis , post mortem dissectis , semper lobum pulmonis infectum , materiaque repletum Conspexit , pleura aut nihil omnino ad sensum vitiata , aut leviter tantum quodammodo inquinata di . Ego nonnisi unius ob pleuritidem mortuae mulieris incisum cadaver vidi, cuius pulmo sphaceli stygma habebat , pleura vero nec quicquam affecta erat. Sed omne dubium Controversiamque tollunt experimenta Valsalvae, Morgagni, et multorum aliCTum ; quae demonstrant , pleuritidem non a pleurae sed a pulmonis inflammatione esse et .

a is Ex pleuritide peripneumonia malum is . Sect. VII. aph. M II. Ex peripneumonia pleuritis malum m. Aphor. 12.β is Liberationem a morbo significat lingua , similiter ve- is lut in pleuritide is . Lib. de diebus iudicatoriis g. 8. de peripneumonia. e is Perficiunt hanc passionem causae quae etiam Pleuriticam is faciunt . Nam frequentius antecedente pleuritica , γγ Peripneumonia Sequetur -- . Hanc igitur definiens pas- is sionem Demetrius Herophiliis libro duodecimo de passioni-υ bus , peripneumonia , inquit , est tumor in toto Pulmonis γ' corpore, ex Parte enim si fuerit, pleuritis dicitur is . Αeui. mor. Lib. II cap. 23. de peripneumonia is . At enimis omnem inquit Pulmonem pati Herophilus . Si vero fe-M hrim , inquit , fuerint passi , pleuriticam facit is . Ibidem cap. 28. γγ Item Praxagoras eandem pleuriticorum atque Pe-is Npneumonicorum tradidit curationem is . Ibidem .dJ F. HO ann Med. ration. Tom. IV. P. I. sect. II. CapVI. I. 2.sJ Ioan Bapt. Morgagni de sedib. et caus. Morb. Lib. II.

Epist. 1 . et a I.

76쪽

LII.

Anno I 67. die s. Februarii vir annorum 39. febre assici coepit cum spirandi dissicultate,

tusSi, atque angustiis. Huius vena, iubente suo medico , bis secta est , indita quoque ene' mata refrigerantia Sunt . Istum aegrum cum altero die accepissem , maxime talem habui: erat eius febris summa Ispiritus laboriosus , tussis VeXans , et arida , Cutis ardens, pulsus frequens et Celer , Urina rubra, angustiae, vigiliae , iactationes : et, siquid aeger sputo emolitus est, idem tenaX , Tussum, cruentum erat . Inflammatus pulmo

erat .

Huius venam protinus hoc die secari , et iterum Vesperi iussi : sanguis crustam habuit cIulapium refrigerans cum nitro et oXymelle praestiti ; potum item refrigerantem atque SODbitiones. Metuendus autem ideo malus istius morbi exitus erat ; cum quoniam aeger olim Plurimum Sanguinem sputo eiecerat tum quoniam idem olim costas a percussione fractaS habebat. Erat eius febris continens, quae Vesperi vehementer exacerbata est. Ob quam causam die tertio secta item , quinta vice, Vena est ,eXtractusque ex ea Sanguis tenax , glutinosus ,

Intra istum tertium diem arteriarum putosus neque mollis neque Undulans erat ; ob quam notam praescivi , quod ante finem quam ii diei sputum coctum non eYtiturum sit; ideoque vel septimo vel decimo die metuen-Mm gangraenam esse . Ob quam causam EX-

tractum corticis peruviani superiori tulapio adieci. AG

77쪽

6IAccessit quarto die i pari nempe et recidivis obnoxio ὶ acutus in latus sinistrum dolor

pleuriticus , a quarta Costa vera ad infimam usque at . Quare quatuor emplastra vesicatoria lata brachiis atque cruribus , quintum vero latissimum affecto lateri imponi iussi. Secutum plus quidem sputi est; at idem tenaX, ruffum, sanguinolentiam mansit. Die quinto omnia, Ut supra, mala. AC- cessit noctu leve quoddam delirium . SeXto ali. qua Exanthemata iuXta oris labia eruperunt Mansit continuus calor , angustiae , Vigiliae , urina flammea. Erant enim istae mutationes paribus diebus , quarto nempe et SeXto . Septimo die cutis sudore aliqUantum immaduit . At noctu largus sudor plurimaque Simul urina, quae rubrum Colorem amisit, erit,pit. Plurimumque nunc ex febre et ex sputiveXa minutum est prima pars perfectae cris e

os die impari

Octavo die et idem sudor et eadem Urina continuaverunt, minutum SpUtUm eSt, respiratio liberior evenit, accessit somnus . Denique die nono utina turbida evenit, et sedimentum lateri trito simile praecipitavit; aegerque COΠ- valuit sine sputi sive coctione sive eXcreationes die nono, item impari , completa est G

Anno I 783. die 17. Februarii vir 6o. an- Allonorusnorum Peripneumonia vera correptus est. Mis- LM' Sus e vena Sangilis Crustam CraSSam , densam ,

viridemque habuit.

aphor. 12.

78쪽

Positum inter scapulas largum vesicatorium est; datus potus refrigerans est, ivlapiumque, cui adiectae Extracti corticis peruviani

drachmae tres SUnt.

Tussis absque sputo erat. Medio die quinto largus sudor erupit , proXimeque post urina turbida. eVenit, et sedimentum lateri trito simile praecipitavit. Nunc aeger tussis expers die sexto , etsi non multum , tamen sudavit, et similem urinam emisit. At septimo die iterum plurimum sudavit , Urinamque crassam minXit , quae sedimentum lateri trito simile deposuit. Proxime cum bona valetudine.

Ut Pleuritidis in Peripneumoniam ita Peripneumoniae in Pleuritidem transitus fieri

poteSt. Anno IZ84. medio mense Februario vir robustus 36. annos natus Catarrho affectus est;

quem nihili habuit. Ex catarrho facta Peri- pneumonia est. Sanguinem e vena misit. Altero Peripneumonia in Pleuritidem veram transiit . Extractum Corticis peruviani SumSit. Tertio die insudavit, et urinam emisit, quae turbida facta sedimentum lateri trito simile praecipitavit, simul et eYulcerata oris labia

Sunt , nasus Ue : sic aeger quamPTOXime Convaluit . Retonoetvs His consideratis ad credendum persuadeor; esse pleuritidem peripneumoniamque Unum

eundemque morbum et unam utroSque CAUSAm

habere. Nempe Peripneumoniam esSe , ubi profunda pulmonum inflammatio citra acutum dolorem est ; pleuritidem vero, si eXterior pulmonis portio cum succingente Sua membra

79쪽

ma, a qua ipsa acutus dolor venit , inflammata sit. Ob quam rationem atque similitudinem utrique morbo, ut PraXagoras voluit, eodem modo occurro . Simile exemplum prorimo caespite obveniet .

CAPUT VI

tiam sit.

Excussa pleuritide secretiones atque eXCretiones , quas febris ante retinuerat, nunc iterum liberaliter perficiuntur. Ita phlegmaticuS Vir de quo superiore capite quarto diXi, sputa quae intra sanitatem eiicere conmeVerat , et quae pleuritis superveniens cohibuerat, deinde superata febre iterum ut ante eiecit . Ita monialis virgo sputa cocta Catarrhi, quae pleuritis , cum incidisset, cohibuerat, eadem post istum morbum denuo reiecit. Ita phthysi. Corum purulenta eXpectoratio , quam pleuritica febris retinuerat, iterum post submotam pleuritidem liberalis evenit. Similiter nutricis lac, quod pleuritis, quae incidit suppresserat,

denuo intra convalescentiam re Uenit, quo Suam prolem imposterum nutrivit. Ob eandem causam iuvenis mulieris lochia intra pleuriti . dem' Aegrotus XXVI. Aegrotus XXVII. v Aegrotus XXVIII. R XXI1. 's oegrotus XXX,

80쪽

dem tamdiu retenta suerunt, Usque dum pleuritis ipsa finem habuerat: excussa vero pleuriti- de Lochia ,'quemadmodum a recenti partu , 'ruperunt . Ita aquae quae per morbum intus retentae fuere , deinde , Cum sanitas consistere incipit , iterum eXitum per Urinam SVmunt . Similiter sanguinis serum , quod per pleuriticae febris aestum in tenacem CruStam Compactum erat , imposterum intra convalescentiam atteritur , Coquitur , atque Spuendo elicitur; aut tardius per abscessus , furunculos nempe, Vel per bubones eXCernitur ; aut postremo per al-Viam eXCutitur . Verumque est , quod olim Hippocrates diXit , crisin , Ut sit perfecta , debere

esse universalem : non Ut ea eX universo Corpore , veluti sudor , Protinus omnis erumpat ;sed ut imposterum omnes humores qui per morbum intus retenti fuere , intra Convalescentiam trans eas vias tanquam per Conferentes exitus eliminentur , transiquas iidem intra bonam Valetudinem secundum naturam CXire Conis SueVerant .

Incipiam a crustae eXitu per Sputum COC- tum , propterea quod in ista evacuatione Medicorum et disputationis et i theoriae et Curationis cardo hucusque male vertebatur : scilicet a qua notitia aegrorum et Salus et pernicies dependet. Itaque , quod ante omnia nosse interest et Satis Superque a me Supra demonstratum est , Pleuritis non ob sanguinis Crustam est ;Sed Contra , crusta ipsa per febris ardorem ut in caeteris inflammationibus, ita intra pleuritidem sit. Ista crusta post morbum Per COAVa-

SEARCH

MENU NAVIGATION