Publi Ovidii Nasonis poemata quaedam excerpta =: Selections from the poems of Ovid, chiefly the ...

발행: 1875년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

nocti avem Cernunt; triactoque utrimque theatro asce matutina Cervus periturus arena praeda Canum est, Vatemque petunt, et fronde virentes

coniciunt thyrsos, non haec in munera factos. hae glebas, illae direptos arbore ramOS, pars torquent silices Neu desint tela urori, sosorte boves presso subigebant Vomere terram; nec procul hinc, multo fructum Sudore parantes, dura lacertosi fodiebant arva Coloni. agmine qui Viso fugiunt, operisque relinquunt arma sui vacuosque jacent dispersa Per agros assarculaque rastrique graves longique ligones. quae Postquam rapuere serae, cornuque minaces divellere boves, ad vatis fata recurrunt, tendentemque manus atque illo tempore primum irrita dicentem, nec quicquam Voce OVentem, o

sacrilegae perimunt perque os pro Iuppitera illud,

auditum saxis intellectumque serarum sensibus, in ventos anima exhalata recessit. Te maestae volucres, Orpheu, te turba serarum, te rigidi silices, te carmina saepe secutae sfleverunt silvae positis te frondibus arbos tonsa Comam luxit lacrimis quoque flumina dicunt increvisse suis, obstrusaque Carbasa pullo naides et dryades passosque habuere capillos. membra jacent diversa locis caput, Hebre lyramque excipis et mirum i medio dum labitur amne,

flebile nescio quid queritur lyra flebile lingua

murmurat exanimis, respondent flebile ripae. jamque mare invectae flumen populare relinquunt, et ethymnaeae potiuntur litore Lesbi. shic serus expositum peregrinis anguis arenis os petit et sparsos stillanti rore capillos. tandem Phoebus adest, morsusque insere parantem

122쪽

arcet, et in lapidem rictus serpentis apertos congelat, et patulos, ut erant, indurat hiatus. ω Umbra subit terras, et quae loca Viderat ante, Cuncta recognoSCit; quaerensque per arva piorum invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis. hic modo conjunctis spatiantur Passibus ambo, nunc prae dentem equitur, nunc praevius anteit, is

Eurydicenque suam jam tuto respicit Orpheus. Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus:

amissoque dolens sacrorum Vate Suorum,

protinus in silvis matres Edonidas omnes, quae videre nefas, torta radice ligavit m quippe pedum digitos, in quantum quaeque secuta est, traxit, et in solidam detrusit acumine terram; viqii suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit volucris, sensitque teneri, plangitur, ac trepidans astringit Vincula motu: ssic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, exsternata sugam frustra temptabat; at illam

lenta tenet radix exsultantemque Oer t.

dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,

aspicit in teretes lignum succedere Suras; oet conata semur maerenti plangere dextra, robora percussit. lectus quoque robora fiunt; robora sunt humeri; porrectaque bracchia veros eSSe putes ramos, et non fallare putando.

123쪽

Silenus, homining Μidas restores is him, an so receives stomBacchus haleveri ni Ahould destre Choosing that whatever

IF satis hoc Baccho est ipso quoque deserit agros,

cumque choro meliore sui vineta Timoli rictolonque petit quamvis non aureus illo tempore, nec Caris erat invidiosus arenis. hunc assueta cohors satyri bacchaeque frequentant, at Silenus abest Titubantem annisque meroque mruricolae cepere Phryges, Vinctumque coronis

ad regem duxere ΜidaT' cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.

qui simul agnovit socium comitemque Sacrorum oh-Whospitis adventu festum genialiter egit , .m 9s Vi s per bis quinque dies et junctas ordine noCtes. Etuam stellarum sublime coegerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros rex venit, et juveni Silenum reddit alumno. huic deus optandi gratum, sed inutile fecit 1

muneris arbitrium, gaudens altore recePlo.

124쪽

ille, male usurus donis, ait Effice, quicquid Corpore contigero, fulvum Vertatur in aurum adnuit optatis, nocituraque munera solvit

Liber, et indoluit, quod non meliora petiSSet. os Laetus abit, gaudetque malo Berecyntius heros: pollicitique fidem tangendo singula temptat. vixque sibi credens, non alta ronde virenti 1lice detraxit virgama virga aurea lacta est; tollit humo saxum saxum quoque palluit auro; Hocontigit et glebam contactu gleba potentimassa fit arentis Ceria decerpsit aristas

aurea messis erat demptum tenet arbore pomum rHesperidas donasse putes Si postibus altis admovit digitos, postes radiare Videntur iis ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,

unda fluens palmis Danaen eludere Posset. Vix spes ips suas animo capit, aurea fingens omnia. Gaudenti mensas msuere ministri exstructas dapibus, nec tostae frugis egentem leto tum vero, sive ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant; sive dapes avido convellere dente parabat, lamina fulva dapes, admoto dente, premebat;

miscuerat puris auctorem uneris undis: assusile per rictus aurum fluitare videres. Attonitus novitate mali, divesque miserque, effugere optat opes, et quae modo VOVerat, It copia nulla famem relevat sitis arida guttur urit, et inviso meritus torquetur ab auro. rao ad caelumque manus et splendida bracchia tollens, Da veniam, Lenaee pater peccavimus, inquit, sed miserere, precor, speciosoque eripe damno ite deum numen, Bacchus peccasse fatentem

restituit, lactique fide data munera Solvit ias

125쪽

ve male optato manea Circumlitus auro, vade ait M ad magnis vicinum Sardibus amnem, perque jugum montis labentibua hujus undis . . carpe iam, done venias ad flumini ortus; spumigeroque tuum sonti, quo plurimus Xit, Usubde caput Corpusquc simul, simul elue crimen. rex jussae auccedit aquae. Vis aurea tinxit flumen, et humano de Corpore cessit in amnem. nunc quoque jam Veteris percepto semine Venae arva rigent auro madidis pallentia glebis i sIlle, Perosus opes, silvas et rura colebat, Panaque montanis habitantem semper in antris. pingue sed ingenium mansit nocituraque, ut ante,

rursus erant domino stolidae praecordia mentis

nam freta prospiciens late riget arduus alto iso Tmolus in ascensu, clivoque extensus utroque, Sardibus hinc illinc parvia finitur Hypaepis. Ρan ita dum teneris jactat sua carmina nymphis,

et leve cerata modulatur arundine Carmen, ausus Apollineos prae se contemnere Cantus, issjudice sub Tmolo certamen venit ad impar. Monte suo senior jude consedit, et aures liberat arboribus quercu coma caerula tantum cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. isque deum pecoris spectans, Arin judice dixit 16o nulla mora est.' Galamis agrestibus insonat ille: barbaricoque idan - aderat nam sorte Canenti carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit Tmolus ad os Phoebi vultum sua silva secuta St. Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus, I6s verrit humum Tyrio saturata murice pallari instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis

sustinet a laeva tenuit manu altera plectrum tartificis statua ipse suit Tum Mamina docto

126쪽

pollice sollicitat, quorum dulcedine captus imΡana jubet Tmolus citharae summittere Cannas. Judicium sanctique placet sententia montis omnibus. Arguitur tamen, atque injusta vocatur unius sermone idae. Nec Delius aures humanam stolidas patitur retinare figuram 1 ssed trahit in spatium, illisque albentibus implet, instabilesque imas facit, et dat posse moveri. cetera sunt hominis partem damnatur in unam, induiturque aures lente gradientis aselli. Ille quidem celat, turpique onerata pudore i tempora purpureis temptat velare tiaris; sed solitus longos serro resecare Capillos

viderat hoc famulus. Qui cum ne prodere risum dedecus auderet, Cupiens efferre Sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque 18s effodit, et domini quales aspexerit aures, Voce refert parva terraeque inmurmurat haustae; indiciumque suae vocis tellure regesta

obruit, et scrobibus tacitus discedit opertis. creber arundinibus tremulis ibi surgere lucus 1

coepit, et, ut primum pleno maturuit anno,

prodidit agricolam. leni nam motus ab austro obruta verba refert, dominique Coarguit aures.

127쪽

A the mouminis0r Esacus, Paris is absent, hos guit in therape osmelen rouo the chleis os Greece to a against Troy. Detaine at Aulis by contrar minos, Agamemnon is commandeclis sacrifice his taughter Iphigenia; ho ho ever, is orne aWayb Diana, a hindiein pu in her place XII. I-3M. The Palaceo Fame, Who reporis the Grecia armament 37 s). In the figlitat thei landing the invulnerable Cygnus is strangled by Achilles, and changedi his faster Neptune torui Wan 63-I4s).

MESCIUS adsumptis Priamus pater Aesacon alis vivere, lugebat tumulo quoque nomen habenti

inserias dederat cum fratribus Hector inanes. defuit officio Paridis praesentia tristi, postmodo qui rapta longum cum conjuge bellum s

128쪽

attulit in patriam, Conjurataeque equuntur mille rates, gentisque Simul Commune PelaSgae. nec dilata seret vindicta, nisi aequora Saevi invia secissent venti Boeotaque tellus Aulide piscosa puppes tenuisset ituraS. io Hic patrio de more Iovi Cum Sacra parasSent, ut vetus accensis incanduit ignibus ara,

serpere Caeruleum Danai videre draconem in platanum, Coepti quae Stabat proxima sacris. nidus erat Ohicrum bis quattuor arbore summa, aue quas simul et matrem circum sua damna volantem Corripuit serpens, avidaque abscondidit alvo.

obstupuere omnes. At veri providus augur Thestorides Vincemus' ait, 'gaudete, Pelasgi: Troja cadet; sed erit nostri mora longa laboris; atque novem volucres in belli digerit annos.

ille, ut erat, Virides amplexu in arbore ramos fit lapis, et superat serpenti imagine SaXum. Permanet Aoniis Nereus violentus in undis, bellaque non transfert et sunt, qui parcere Trojae lasNeptunum credant, quia moenia secerat urbi. at non Thestorides nec enim nescitve tacetve, Sangui a Virgineo placandam virginis iram esse deae. Postquam pietatem publica Causa, rexque Patrem ViCit, Castumque datura cruorem ossentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, victa dea est, nubemque oculis objecit, et inter ossicium turbamque sacri vocesque precantum subposita sertur mutasse Μycenida Cerva. ergo ubi, qua deCuit, lenita est Caede Diana, set pariter Phoebes, pariter maris ira recessit; accipiunt vento a tergo mille Carinae, multaque perpessae Phrygia potiuntur arena. Orbe locus medio est inter terrasque retumque

129쪽

caelestesque plagas, triplicis confinia mundi: munde quod est usquam, quamvis regionibus absit,

inspicitur, penetratque Cava vox omni ad aures.sama tenet, Summaque domum sibi legit in arce; innumerosque aditus a mille foramina tectis addidit, et nullis inclusit limina portis. 4s nocte dieque patet tota est ex aere sonanti; tota remit, vocesque resert iteratque, quod audit; nulla quies intus, nullaque silentia parte.

ne tamen est Clamor, sed parvae murmura vocis:

qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis oesse solent qualemve sonum, Cum Iuppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. atria turba tenet Veniunt leve vulgus, euntque; mixtaque Cum eris passim Commenta Vagantur milia rumorum, Confusaque Verba volutant. se quibus hi vacuas implant sermonibus aures, hi narrata serunt alio mensuraque ficti crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor. illic Credulitas, illic temerarius Error, vanaque Laetitia est, consternatique Timores, o Seditioque recens, dubioque auctore Susurri. ipsa quid in caelo rerum pelagoque geratur et tellure, videt, totumque inquirit in orbem. Fecerat haec notum, Graias cum milite sorti adventare rates neque inexspectatus in armis uehostis adest Prohibent aditus, litusque tuentur Troes et Hectorea primus fataliter hasta,

Ρrotesilae, cadis, commissaque proelia magno stant Danais, sortisque animae neC Cognitus Hector.

nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera POSSet, sosanguine senserunt. Et jam Sigea rubebant litora ciam leto proles eptunia Cygnus mille viros dederat jam curru instabat Achilles,

130쪽

totaque Peliacae sternebat Cuspidis ictu agmina,perque acie aut Cygnum aut Hectora quaerens. Congreditur Cygno decimum dilatus in annum Hector erat. Tum colla jugo candentia pressos exhortatus equos, currum direxit in hostem, Concutiensque suis vibrantia tela lacertis, Quisquis es, O juvenis, dixi solamen habeto mortis, ab Haemonio quod sis jugulatus Achille hactenus Aeacides vocem gravis hasta secuta est. sed quamquam certa nullus sui error in hasta, nil tamen emissi prosecit acumine serri, utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. 8s male dea, nam te fama praenovimus, inquit ille, quid a nobis vulnus miraris abesse Θ' mirabantur enim - mon haec, quam Cernis, equinis sulva ubi cassis, neque onus Cava parma Sinistrae auxilio mihi sunt decor est quaesitus ab istisa mΜars quoque ob hoc capere arma solet. Removebitur

hujus

tegminis officium tamen indestrictus abibo. est aliquid, non esse satum ereide, sed qui Nereaque et natas et totum temperet aequor. Dixit, et haesurum clipei curvamine telum aemisit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit

terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est. excutit hoc heros, rursusque trementia sorti tela manu torsit rursus sine vulnere Corpus sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum icto et se praebentem valuit destringere Cygnum. haud secus exarsit, quam Circo taurus aperto, cum sua terribili petit irritamina cornu, poeniceas Vestes, elusaque Vulnera sensit. Num tamen exciderit serrum, Considerat, hastae: haerebat ligno. manus est mea debilis ergo,

SEARCH

MENU NAVIGATION