Publi Ovidii Nasonis poemata quaedam excerpta =: Selections from the poems of Ovid, chiefly the ...

발행: 1875년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

interimo non ante tamen, quam Cuncta coegi a sprodere, et edidici, quid perfide Troja pararet. Omnia Cognoram, ne quod specularer habebam; et jam promissa poteram Cum laude reverti: haud contentus eo petii tentoria Rhesi, inque suis ipsum castris comitesque peremi aso atque ita captivo victor votisque potitus ingredior curru laetos imitante triumphos. Cuju equos pretium pro nocte poposcerat hostis,

arma negate mihi fueritque benignior maxi si Lycii reseram Sarpedonis agmina ferro assclevastata meo cum multo sanguine fudi Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque Alcandrumque Haliumque NoemonaqueῬrytaninque, exitioque dedi cum Chersidamante Thoona,

et Charopem, satisque immitibus Ennomon actum, a quique minus celebres nostra sub moenibus urbis procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, Cives, ipso pulchra loco ne vani Credite verbis. aspicit en P vestemque manu diduxit; et maec sunt pectora semper ait M vestris exercita rebus. 6sat nil impendit per tot Telamonius annos sanguinis in socios, et habet sine vulnere Corpus. Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga Rr' tulisse refert contra Troasque Jovemque pConfiteorque tulit neque enim benefacta maligno et odetractare meum est; sed ne Communia solus occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem

reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis

Troas ah arsuris cum defensore Carinis. ausum etiam Hectoreo solum concurrere marti sse putat, oblitus regisque ducumque meique, nonus in ossicio, et praelatus munere Sortis. aed tamen eventus Vestrae, sortissime, pugnae

142쪽

quis suit est Hector violatus vulnere nullo. Me miserum i quanto cogor meminisse dolore is temporis illius, quo Graium murus Achilles procubuit ne me lacrimae luctusve timorve tardarunt, quin corpus humo sublime reserrem. his humeris, his, inquam, humeris ego corpus Achillis, et simul arma tuli, quae nunc quoque erre laboro. 85 Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, Vire ;est animus Certe vestro Sensurus honores.

scilicet idcirco pro gnato caerula mater ambitiosa suo suit, ut Caelestia dona, artis opus tantae, rudis et sine pectore miles a indueret neque enim clipei caelamina norit,

Oceanum et terras, cumque alto Sidera Caelo,

Pleiadasque, Myadasque, immunemque aequoris

Arcton,

diversasque urbes, nitidumque Orionis ensem. postulat ut capiat quae non intellegit arma. 9s

id quod me duri sugientem munera belli,

arguit incoepto serum Ccessisse labori, nec Se magnanimo maledicere sentit Achilli Zsi simulasse vocas crimen, simulaVimus ambo; si mora pro Culpa Si ego sum maturior illo a

me pia detinuit conjunx, pia mater Achillem primaque sunt illis data tempora, cetera Vobis. haud timeo, si jam nequeo defendere crimen Cum tanto commune viro. Deprensus Ulixis ingenio tamen ille, at non Ajacis Ulixes. os Neve in me stolidae convicia fundere linguae admiremur eum, vobis quoque digna pudore obicit An falso Palameden crimine turpe ac fasse mihi, vobis damnasse decorum est Θsed neque aupliades facinus defendere tantum aio tamque Paten valuit, nec vos audistis in illo

143쪽

XIII. 343 R i cietes. 127 crimina vidistis, pretioque objecta patebant. Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,eSSe reus merui factum defendite vestrum; consensistis enim. Nec me suasisSe negabo, is ut se subtraheret bellique viaeque labori, temptaretque seros requie lenire dolores: paruit, et vivit. Non haec sententia tantum fida, sed et felix cum sit satis esse fidelem. quem quoniam vates delenda ad rirgama poscunt, amne mandate mihi melius Telamonius ibit, eloquioque virum morbis iraque furentem molliet, aut aliqua producet Callidus arte. ante retro Simois fluet, et sine frondibus Ide stabit, et auxilium promittet Achaia Trojae, etsquam cemante meo pro vesti is pectore rebus, i

acis stolidi Danais soliartia prosit. sis licet insinus sociis, regique mihique, dure Philoctete licet exsecrere, meumque devoveas sine fine caput, cupiasque dolenti some tibi sorte dari, nostrumque haurire Cruorem; utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri tis tamen aggrediar, mecumque reducere nitar; tamque tuis potiar, saveat Fortuna, sagittis, quam sum Dardanio, quem cepi, Vate Potitus 33squam responsa deum Trojanaque sata retexi; quam rapui Phrygiae signum penetrale inervae

hostibus e mediis. Et se mihi comparat Aiax Znempe capi Trojam prohibebant fata sine illis. Fortis ubi est Max ubi sunt ingentia magni foverba viri cur hic metuis cur audet Ulixes

ire per ex bias, et se Committere nocti Z perque seros ensae non tantum moenia Troum, verum etiam summa arce intrare, suaque

eripere aede deam, raptamque adserre Per hostes a s

144쪽

quae nisi fecissem, frustra elamone creatus gestasset laeva taurorum tergora Septem. illa nocte mihi Trojae victoria parta est: Pergama tunc vici, Cum vinci posse Coegi. Desine Tydiden vultuque et murmure nobis oso Stentare meum et par est sua laudis in illo. ne tu, cum SoCia Clipeum pro Classe tenebas,

solus eras tibi turba comes, mihi Contigit unus; qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem esse, nec indomitae deberi praemia dextrae, assipse quoque haec peteret a peteret moderatior Aiax, Eurypylusque serox, claroque Andraemone natus;

nec minus Idomeneus, patriaque Creatus eadem

Μeriones peteret majoris frater Atridae: quippe manu sortes, nec sunt mihi marte secundi, a Consiliis cessere meis. Tibi dextera bello utilis ingenium est, quod eget moderaminem tro. tu Vires sine mente geris mihi cura futuri. tu pugnare potes pugnandi tempora mecum eligit Atrides tantum corpore Prodes 363 nos animo. Quantoque ratem qui temperat, anteit remigis officium, quanto dux milite major,

tantum ego te supero. Nec non in corpore nostro Pectora sunt potiora manu vigor omnis in illis. At vos, o proceres, vigili date praemia Vestro amproque tot annorum cura, quibus anxius em, hunc titulum meritis pensandum reddite nostris. jam labor in fine est obstantia suta removi, altaque posse capi faciendo Pergama cepi. Per Spes nunc a ius, CaSuraque moenia Troum, a s Perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit Sapienter agendum, si quid adhuc audax ex praecipitique petendum est, si Trojae satis aliquid restare putatis,

145쪽

est mei memore. aut si mihi non datis arma, a huic date l' - et ostendit signum fatale inervae.mta manus procerum est, et quid facundia posset, re patuit sortisque viri tulit arma disertus. Hectora qui solus, qui serrum, ignesque JOVemque sustinuit totiens, unam non sustinet iram 38s invictumque virum vincit dolor Arripit ensem, et Meus hic certe est An et hunc sibi poscit Ulixes Zhoc ' ait M utendum est in me mihi. quique cruore saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit, ne quisquam Ajacem possit superare, nisi Max. dixit, et in pectus tum demum vulnera PaSSum qua patuit ferrum, letalem condidit ensem. nec valuere manus infixum educere telum :expulit ipse critor rubefactaque sanguine tellus purpureum viridi genuit de cespite florem, 39squi prius Oebalio suerat de vulnere natus. littera Communis mediis pueroque Viroque inscripta ea soliis haec nominis, illa querellae.

146쪽

Acis, sonis Faunus and the nymph Symaethiis, the mos hea lita out o Sicily, love and was love by Galatea But thegiant Polyphemus ad like is conceived a Wil passion orier. hichae ulter in soni 7so an Aeein them a me areseate together in 'ood hecis fille thesealousy, and casis a

A CIS erat Fauno nymphaque Symaethide cretuS, magna quidem patrisque sui matrisque Voluptas,

nostra tamen major, nam me sibi unxerat uni.

147쪽

pulcher et octonis iterum natalibus actis, signarat dubia teneras lanugine malas. hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat; uesnec, si quaesieris, odium Cyclopis, amorne Midis in nobis fuerit praesentior, edam: par utrumque fuit. aer, quanta potentia regni est, Venus alma, tui l nempe ille immitis et ipsis horrendus silvis, et visus ab hospite nudo νω impune, et magni cum dis contemptor Olympi, quid sit amor sentit, nostrique Cupidine captus

uritur, oblitus pecorum antrorumque Suorum.

Jamque tibi sormae, jamque est tibi cura placendi, jam rigidos pectis rastris, Polypheme, Capillos; 63jam libet hirsutam tibi falce recidere harham,

et spectare seros in aqua, et Componere Vultus. eaedis amor seritasque sitisque immensa cruoris cessant, et tutae veniuntque abeuntque Carinae.

Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, 77o Telemus Eurymides, quem nulla sesellerat ales,

terribilem Polyphemon rudit; ' Lumen que, quod

unum

stonte geris media, rapiet tibi dixit Ulixes.' risit, et o vatum stolidissime, falleris ' inquit:

altera jam rapuit. Si frustra vera monentem sspernit, et aut gradiens ingenti litora passu degravat, aut sessus sub opaCa revertitur antra. Prominet in pontum cuneatus acumine longo collis utrumque latus circumfluit aequoris unda :huc ferus ascendit Cyclops, mediusque resedit; 8olanigerae pecudes, nullo ducente, Secutae. cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, ante pedes posita est, antemnas apta serendis, Sumptaque arundinibus compacta est fistula centum, senserunt toti pastoria sibila montes, 8,

148쪽

senserunt undae. Latitans ego rupe meique Acidis in gremio residens, procul auribus hausi talia dicta meis, auditaque mente notavi:

Candidior solio nivei, Galatea, ligustri,

floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conSpectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, 79s mollior et cygni plumis et lacte Coacto, et, si non fugias, riguo formosior horto: saevior indomitis eadem Galatea juvencis, durior annosa quercu, fallacior undis, lentior et salicis virgis et vitibus albis, Moliis immobilior scopulis, violentior amne, laudato pavone superbior, acrior igni, asperior tribulis, foeta truculentior ursa, surdior aequoribus, calcato immitior hydro,

et quod praecipue vellem tibi demere possem ue

non tantum Cervo Claris latratibus acto, verum etiam Ventis Volucrique sugacior aurat

At bene si noris, pigeat fugisse morasque

ipsa tuas damnes, et me retinere labores.sunt mihi, pars montis, Vivo pendentia Saxo io antra, quibus ne sol medio sentitur in aestu, nec sentitur hiemps sunt poma gravantia ramos;

sunt auro similes longis in vitibus uvae; sunt et purpureae tibi et has servamus, et illas. ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra is mollia fiaga leges, ipsa autumnalia Orna, Prunaque, non solum nigro liventia suco,

Verum etiam generosa OVRSque imitantia Ceras.

nec tibi castaneae me conjuge, nec tibi deerunt

149쪽

arbutei fetus omnis tibi serviet ar a. 8ao

mo pecus omne meum est multae quoque valli-hus errant,

multas silva tegit, multae stabulantur in antris; nec, si sorte roges, possim tibi dicere quot sint: pauperi est numerare pecus. De laudibus harum nil mihi credideris praesens potes ipsa Videre, Iasut vix circumeant distentum ruribus uber. sunt, setura minor, tepidis in ovilibus agni; Sunt quoque, Par aetas, aliis in ovilibus haedi. lac mihi semper adest niveuma pars inde bibenda servatur, partem liquefacta coagula durant. 83o Nec tibi deliciae faciles, vulgataque tantum

munera Contingent, dammae, leporesque, caperque, parve Columbarum, demptuSV cacumine nidus. inveni geminos, qui tecum ludere possint, inter se similes, Vix ut dignOScere POSS1S, 83s villosae catulos in summis montibus ursae; inveni, et dixi Dominae servab us istos. jam modo caeruleo nitidum caput exsere Ponto, jam Galatea, Veni, nec munera despice nostra.

Certe ego me novi, liquidaeque in imagine vidi mnuper aquae placuitque mihi mea sorma videnti. aspice, sim quantum non est hoc Corpore major Iuppiter in caelo - nam vos narrare soletis nescio quem regnare Jovem. Coma plurima torvos prominet in vultus, humerosque, ut lucuS, Obumbrat. nec mihi quod rigidis horrent densissima saetis Corpora, turpe puta. Turpis sine rondibus arbor; turpis equus, nisi colla jubae flaventia velent; harba viros hirtaeque decent in Corpore saetae Iso unum est in media lumen mihi fronte, sed instar ingentis clipei id non haec omnia magno sol videt e caelo soli tamen unicus orbis.

150쪽

adde, quod in Vestro genitor meus aequore regnate hunc tibi do socerum Tantum miserere, Precesque supplicis exaudi, tibi enim succumbimus uni. quique Jovem et caelum Spem et penetrabile tamen, Nerei, te vereor tua fulmine saevior ira est. Atque ego Contemptus essem patientior hujus,

si fugeres omnes. Sed cur Cyclope repulso 86o Acin amas praesersque meis amplexibus Acin pille tamen placeatque sibi placeatque licebit, quod nollem, Galatea, tibi. odo copia detur lsentiet esse mihi tanto pro Corpore vires: viscera viva traham, divulsaque membra per agros, perque tuas spargam - si se tibi misceat P- undas. uror enim laesusque exaestuat acrius ignis; Cumque suis videor translatam viribus Aetnam pectore erre meo nec tu, Galatea, moveris. Talia nequiquam questus - Ram cuncta Videbam surgit, et ut taurus vacca furibundus adempta, stare nequit, silvaque et notis saltibus errat: cum serus ignaros, ne quicquam tale timentes,

me videt atque Acin Video que exclamat et ista ultima sit, faciam, veneris concordia vestrae. β uetantaque vox, quantam Cyclops iratus habere

debuit, illa fuit Clamore perhorruit Aetne,

ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor. Terga fugae dederat conversa Symaethius heros, et Fer opem, Galatea, precor, mihi l serie parentes,' dixerat, et Vestris periturum admittite regnis i 'insequitur Cyclops, partemque e monte revulSammittit; et extremus quamvis pervenit ad illum

angulus is montis, totum tamen obruit Acin.

At nos, quod solum fieri per sata licebat, Muesecimus, ut vires assumeret Acis avitas. puniceus de mole cruor manabat, et intra

SEARCH

MENU NAVIGATION