Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

384쪽

APPEN DIX

CONTINENS

AD LUCEM ET EO LORES PERTINENTIA

INSERTA

Sub Numeris 3o. 8 . gr. 33. 34. 35. 88. 96. 97. MO. m. 128.

386쪽

ARTICULUS I.

ISAACI NEWTONI

Mathematum Professoris in Uni sitate Cantabrigiens

Continens novam ejus theoriam DE LUCE ET COLORIBUSAE AEAore ad Editorem data Cantabrigiae A. D. sextum Februarii Anno I 6 U , ust

eum Regia Societate communicaretur.

X soluturus quae tibi promiseram , omissis omnibus verbis mere ODficiosis, simpliciter dicam , quod ineunte Anno I 666, quo tempore operam dabam conficiendis opticis vitris figurarum a sphaerica diversarum , mihi vitreum Prisma triangulare paravi , eo notissima phaenomena Colorum experturus . Cum idcirco Cubiculum meum obscurum reddidissem, parvoque soramine ligneam senestram pertulissem, quo satis Lucis a Sole venientis intrare posset, illam ingredientem Prismate excepi , quo refracta fuit in parietem o positum. Et primo quidem me non parva volupate affecerunt vividi & intensi CO.lores ita prodeuntes paulo post vero , cum eos maiori cura & attentione considerarem, in oblongam figuram diductos miratus sum ; siquidem putabam fore , ut, iuxta receptas Refractionum Leges , in circularem sese contraherent . Utrinque re diis lineis terminabantur, sed difficile fuisset, ob Lucem gradatim evanescentem, extremitatum figuram accurate definire, quae tamen visa est lemicircularis. Colorati huius Spectri longitudinem cum latitudine collatam , quinquies , praeterpropter , hac maiorem inveni quae tanta inaequalitas maximam mini cupigitatem iniecit requirendi unde-nam Oriretur. Quamquam credere vix poteram varias Uitr rum crassitudines, aut Lucis, & umbrae vel obscuritatis fines tantum in Lucem posse, ut quid tale efficerent , tamen non extra rem putavi circumstantias istas primum ad examen revocare , & sic perspicere , quid accideret cum Lux transilii ueretur per inaequaliter crassas Vitri partes , aut per senestrae foramina plus vel minus lata , aut per prisma extra fenestram positum ita, ut Lux per illud transmearet, Refractionem patiens antequam a foramine coarctaretur : sed harum rerum nullam a licuius momenti comperi ; semper enim eadem fuit Colorum figura. Tunc Iuspicatus sum Colores ita dilatari , quod Uitrum elset inaequale, aut quavis alia ratione fortuito vitiosum . Experturus an id verum ellet , sumpsi aliud Prisma primo simile, quod ita statui, ut Lux per utrumque transiens, refringi posset ad contrarias partes, & hoc pacto a secundo redigi in viam , a qua primum itulam detorserat: Sic enim futurum ex illimabain , ut, quae primum Pri ima secundum naturae leges effecerat , a secundo Prismate deliruerentur , augescerent autem ob

plures Resiactiones, quae contra has leges accidissent. Exitus vero suit, quod Lux, P a quae

387쪽

4 APPENDIX CONTINEvs

quae a primo Prismate in oblongum spatium diffusa fuerat , a secundo in orbiculare coeteita suit accuratius , quam si per neutrum transmeasset . ' Igitur , quaecuniaque demum si hujus longitudinis caussa , ea certe non est fortuita quaedam an

Coepi igitur diligentius ac subtilius rimari , quid emcere posset diversa Incidentia Radiorum a diverss Solis partibus pro manantium ἰ qua de caussa metitus sum lineas, & angulos ad Imaginem spectantes. Ea a foramine vel Prismate distabat ut

hinti duobus pedibus; maxima esus longitudo erat tredecim pollicum cum quadrante; latitudo autem pollicum duorum cum quinque octantibus; & foraminis diame ter trium linearum , seu quartae pollicis partis i at angulus , quem Radii mediam Imaginem versus tendentes conficiebant cum lineis , quas percurrissent nisi refracti fuissent , erat graduum quadraginta quatuor & minutorum quinquaginta sex ; Ve ticalis autem angulus Prismatis erat sexaginta trium graduum , & duodecim minutorum. Refractiones, quae ex utroque Prismatis latere accidebant, id est, quas Radii, tum incidentes , tum emergentes patiebantur , erant , quam potui accurati sit me, aequales , & ideo graduum quinqua3inta quδtuor cum quatuor minutis , circiter. Radii vero ad rectos angulos in parietem incidebant. Iam, subducta foramini diametro ex Imaginis longitudine & latitudine, supereti Imago longa tredecim pollici hi & lata duobus cum tribus Octantibus ; quae latitudo concludebatur Radiis per soraminis centrum transeuntibus ἱ dc idcirco angulus soraminis , quem haee t titudo subtendebat, erat minuti unius supra triginta, respondens diametro Solis ; sed angulus, quem subtendcbat Imaginis latitudo, major erat, quam huius diametri quintuplum, utpote duorum graduum cum quadraginta novem minutis.

His observationibus factiς, primum ex illis collegi vim refiactivam vitri, quam, dimensus per Sinuum rationem , inveni ut 2o ad 3I ; ac , deinde , ex hac ratione computavi Refractiones duorum Radiorum profluentium ab oppositis Disci solaris partihus , quorum obliquitates, vel Incidentias, differre posui triginta minutis cum uno ; ti comperi , quod Radii emergentes comprehendere debebant angulum unius

minuti supra triginta, ut ante quam fierent incidentes. Sed , cum haec supputatio inniteretur hac hypothesi , quod eandem proportionem seruent sinus Incidentiae & Refractionis ; dc cum ne mea quidem experimenta me inducere possent, ut eam hypothesim adeo a Vero alienam crederem, ut angulum, qui re la erat duorum graciuum , & quadraginta novem minutorum , contraheret ad minuta triginta & unum; mihi temperare non potui, quin rursus Prisma sumerem; quo, ut prius, senestrae admoto , observavi, quod, licet illud circa axem suum aliquantisper ultra citraque converterem ita , ut ejus obliquitates ad Lucem differrent plusquam Angulo quatuor vel quinque graduum , attamen Colores , situm in

pariete , quod quidem sensibus percipi posset , non mutabant ; unde conficitur,

quod Incidentiae mutatio nullam inducit in Refractionis quantitate mutationem εquae sub sensibus cadat . Igitur hoc experimento , aeque ac superiori supputatione mihi liquebat, quod diversitas angulorum, sub quibus incidunt Radii a diversis Solis partibus eiaculati , efficere non potest , ut, postquam sese decussaverunt , dive gant sub angulo, qui sensibus maior videatur illo, sub quo convergebant; cum vero hic, ut plurimum, si triginta 3c unius, aut triginta & duorum minutorum , circiter, eruenda adhuc restat aliqua alia caussa, qua crescere possit ad gradus duos cum quadraginta novem minutis. Quapropter dubitare coepi, an non Radii , postquam Prisma transmeaverunt, per curvas lineas ferrentur, & , pro majore aut minore illarum curvitate , ad diversas parietis partes tenderent . Quae suspicio ex eo confrmabatur, quod memineram melaepius animadvertisse in Sphaeris eriis , nempe quod pila obliquo reticulo impulsa curvam lineam describit . cum enim impulsu isto pila circumrotari simul & progredi cogatur, ejus partes, quae ibi sunt, ubi motus ambo conspirant, aerem contiguum comprimere , & percutere majori violentia debent , quam ceterae , & hoc

pacto ἔ

ν Huius experimenti explieationem vide insta.

388쪽

gYCERPTA EX TRANS. PHIL. s.

pacto proportionaliter maiorem aeris reluctantiam & reae ionem exeitare . Eadem ratione, u Lucis Radii sorte essent corpora orbicularia , quae, dum ex medio in aliud transeunt, motum circularem acquirerent , iis magis resistere deberet aether ambiens, ubi motus conspirant , & illa idcirco contrarias partes versus sine interia

missione deflecti. Sed, quamquam haec suspicio plausibili isto sundamento nitebatur, nullam curvitatem , rem ad trutinam revocans , deprehendi . Quininao perspexi quod propolito meo satis erat , disserentias inter Imaginis longitudinem ti s

raminis diametrum per quod Lux erant mittebatur , esse intervallis, quibus soramen& Imago distabant , proportionales. Successiva suspicionum istarum remotio me tandem adduxit ad Exterimentum Crucis, quod huiuscemodi fuit. Sumpsi duos asseres, quorum alterum collocavi statim post Prisma ad senestram , ita ut Lux trasmitti posset per parvum soramen in eo factum ob id ipsum , & cadere super alterum asserem a primo duodecim, circiter, pedes dissitum , quem quoque parvo soramine antea pertuderam , ut aliqua Lucis incidentis pars transiret . Deinde poli secundum hunc asserem posui aliud Prisma . ita ut Lux per ambos transiecta , per secundum Prisma quoque transigeretur , &hoe pacto iterum refringeretur, antequam ad parietem perveniret. Hisce sic dispositis, primum Prisma manibus sumpsi, illudque lente hinc illinc super Axem suum

convertere coepi, donec variae Speciri in secundum asserem cadentis partes una poli aliam transirent per eius foramen quo sic mihi observare liceret in qiris demum parietis plagas Prisma secundum illas refringeret . Cum autem diariae Spectri partes diversa in pariete loca occuparent, hinc peripexI , quod Lux tendens ad illam Imaginis extremitatem , versus quam fiebat primi Prismatis Refractio , multo maiorem , quam Lux oppositam extremitatem petens , a seeundo Prismate Refracti

nem acceperat.

Unde patet veram I marinis sic exporrectae caussam hane unam esse . quod, scilicet, Lux eonstat ex Radiis, quorum alii aliis m is refrangibiles sint; qui nulla I cidentiae ratione habita , pro pecutiaribus Refrangi, liratis gradibus , ad diversas opposti parietis partes transmittuntur. Postquam hoc intellexi , circa vitra laborare destiti ; noveram enim Telescopia persectiora hucusque haberi non potuisse , non solum quia deerant Vitra reipsa praedita figuris , quas optici Auctores praescripserant, quod omnes hactenus crediderant, ) sed etiam quia Lux ipsa eii mistura quaedam neterogenea composita ex Radiis diuerse refrangibilibus ς ita ut , quamvis haberetur vitrum adeo diligenter figuratum , ut unumquodque Radiorum genus in unum idemque punctum colligeret , attamen nunquam in illud idem punctum cogere pollet otiam eos, qui, cum in , idem medium sub eadem Incidentia cadant , apti lunt ad diversam Refrangibili turem patiendam . Quinimo , mirabar , cum differentia Refrangibilitatum tanta sit quantam inveni, Telescopia illa, qua gaudent, persectione donari potuisse : Nam, cimetiens Refractiones unius ex meis Prismatibus , reperi, quod , posito simu Incidentiae super aliquod ex eius planis quadraginta quatuor partium, unus Refractionis plurimorum ex Radiis rubeam Colorum extremitatem occupantibus, & ex vitro in aerem prodeuntibus, erat sexaginta octo partium; at sinus Refractionis plurimorum ex Radiis alteram extremitatem obtinentibus , sexaginta novem partium; ita ut discrimen si , circiter , viginti quatuor vel viginti quinque partium totius Reseactionis . Qua de caussa vitrum obiectivum cuiusvis Telescopii Radios omnes ah liquo obiecti puncto promanantes coarctare magis nequit ,-quam in spatium circuri lare, cuius diameter est quinquagesima pars diametri, qua vitrum ipsum patet; quae aberratio aliquoties centupla est eius , quam Lens sphaerica . quae , ut vitra objectiva longorum Telescopiorum , est exiguum suae Sphaerae legmentum , gignere posset ineptitudine figurae , si Lux esset unitoimis. Haec me duxerunt ad Reflexiones considerandas , quas cum sbi constare reperivissem, ita ut in omnibus Radiorum generibus ei set Angulus Reflexionis par angulo Incidentiae, intellexi, quod , carum ope , inltrumenta optica poterant ad quem libet

389쪽

libet persectionis gradum extolli; dummodo reperire liceret Substantiam reflectentem , quae accuratam polituram, aeque ac Vitrum, reciperet, & tantum Lucis reflecteret , quantum transmittit vitrum ἱ ac dummodo consequi liceret rationem illius paμ liea figura donandae . Sed hae dissicultates maximae videbantur ; & sere insuperabiles illas putabam ; cum praeterea in mentem venit, quod quivis error , superficiem restingentem deformans, Radios a recto itinere magis detorquet quinquieς aut sexies , quam similis error in superficie refringente et Quapropter maior cura adhibenda est in his, quam in refringentibus vitris efformandis. Interea, superveniens pestilentia me Cantabrigia exire coegit Arim 1666, & plusquam duo Anni elapsi sunt antequam ulterium progressus sum . Cum autem tunc excogitatam mollem quandam poliendi rationem Metallis aptam, qua tandem credidi me figuras correctas habiturum; aggressus sum tentare quidnam in hac re confici posset, gradatim perieci initrumentum , quoad partes constituentes simile illi, quod Londinum misi, ) quo videre poteram quatuor Ιουis Satellites, illosque sten se pluries duobus Amicis. Poteram quoque observare lunares Veneris Phases, sed non satis distincte , neque sine aliqua cura instrumento collocando Ex eo tempore interpellatus sui, donec proxime elapso Autumno, instrumentum aliud confeci . Quod quia est non parum melius primo praesertim pro obiectis diurnae Luci expositis , nullus dubito, quin instrumentum hoc multo perlectius reddi possit conatibus eorum, qui, ut ex te audivi, operam illi Londinι navant. Saepiuς cogitavi de construendo Micros copio, quod pro vitro obiectivo haberet Iaminam ex Metallo reflectentem . Etenim haec instrumenta ad majorem persectionem , quam nunc habent i adduci posse videntur iniue ac Telescopia , & forta magis; siquidem Micros copia opus habent una Metalli lamina refleetente, ut videri potest in Diagrammate, Fig. i. Tab. I. in quo AB est obiectivum ex M tallo; CD vitrum Oculare; F communis amborum Focus; o Focus alter obiectivi ex Metallo conflati, ubi Objectum est locatum. Sed , ut e diverticulo in viam , dicebam quod Lucis partes similes non sunt aut homogeneae , sed quod Lux constat ex diversi generis Radiis , quorum aliqui magis refranstibiles sunt quam alii; ita ut ex iis, qui similiter incidunt in idem medium, nonnulli magis quam ceteri refringantur , non aliqua facultate vitri , sive cuiusvi externae cauliae, sed praevia quadam aptitudine, qua Radii singuli comparati sunt ad patiendum certum Refractionis gradum. Nunc loquuturus sum de alia , & quidem notabiliore dissemilitudine , qua Radii praediti sunt , & qua Colorum Origo explicatur, & quasi evolvitur ; Ad quod peragendum, primo doctrinam ipsam tradam: deinde, ut ea ad trutinam revocari posest, unum aut alterum Experimentorum exemplum, tanquam ceterorum specimen , asseram

Doctrinam Propositiones, quae sequuntur, complectentur & illustrabunt.

Ut Radii Luciet inter se Refrangibilitate discrepant , ita differunt insita quadam aptitudine ad exhibendum hunc vel illum certum Colorem . Colores non sunt Lu- eis qualiscationes ortae ex naturalium corporum Refractionibus , aut Feflexionibus, ut vulgo creditur, sed primigeniae & congenitae proprietates in diversis Radiis diversae. Aliqui Radii tantum ad rubrum, alii solum ad flavum, alii dumtaxat ad viridem Colorem eiungendum apti sunt ; & sic de ceteris. Neque tantum praecipui & magis eminentes Colores , sed omnes medii eorum gradus habent proprios& sbi affectos Radios. II

390쪽

II. Idem Refrangibilitatis gradus ad eundem Colorem , & Color idem ad eundem

Restangibilitatis gradum temper pertinent . Radii minime omnium refrangibile, ad rubrum Colorem exhibendum natura comparati sunt omnes ,' &, e contra , Radii qui natura comparati sunt ad exhibendum Colorem rubrum , omnes sunt omnium minime refrangibiles t Non aliter , Radii maxime omnium refrangibiles apti sunt omnes ad exhibendum Colorem Violaceum saturum , & vicissim , ii, qui apti sunt ad talem Colorem exhibendum , sunt omnes maxime omnium refrangibiles. demque pacto , omnibus intermediis Coloribus continuam seriem constituentibu, impetunt intermedii Refrangibilitatis gradus . Haec autem Analosia inter Colore,& Refrangibilitates est perquam accurata & stricta ; siquidem Radii semper in ut ta-que , aut omnino conveniunt, aut proportionaliter discrepant.

Species Coloris , & Restangibilitatis gradus , pertinentes ad certum quodcunque

Radiorum genus , mutari nequeunt neque Refractione , neque Reflexione ex natu ratibus corporibus , neque alia quavis caussa , quam hactenus animadvertere potuerim . Quod libet Radiorum genus , Postquam probe ab heter eneis Radiis separatum suit , Colorem suum obstinatissime retinuit, quamvis totis viribus illum immutare conatus fuerim. Radios unius cuiusvis generis Prismate refregi; in eorpus, quod , sub Luce diurna, Colore diverso imbutum apparebat, ab eodem reflectendos conjeci; eos excepi colorata illa aeris, ut ita dicam, pellicula, quae continetur in ter duas vitreas laminas invicem iunctas; illos per media , tum colorata , tum alterius generis Radiis picta diversimode terminavi ; neque tamen novum Colorem ullum excudere ex illis potui . Ille quidem , dum contrahitur , aut dilatatur, fieri potest viridior, aut languidior, &. cum plures Radios amittit, nonnunquam multo obscurior , & tenebricosior ἔ sea nunquam mihi contigit videre , quod genere

mutaretur.

Uerumtamen Colorum transmutationes videntur accidere , ubi aliqua est. Radio. rum generum diversorum permistio : Siquidem tunc Colores componentes non apparent,sed , admistione mutua , medium quendam Colorem constituunt . Ea de caussa, si, vel Refractione , vel quacunque alia ex supra recensitis rationibus, Radii diuersorum generum, in hae admittione latentes segregantur, emergent Colores ab illis diversi, quibus compositio tingebatur: quos tamen non tunc signi, sed tantum conspicuos aisjunctione fieri vel hinc apparet , quod , si rursus intermisceantur prorius, cie confundantur, idem restituitur color, qui, antequam separarentur, apis parebat. Eadem de causia commutationes, quae ex variis Coloribus coeuntibus ex riuntur , verae non sunt, quia , Radiis heterogeneis iterum disjunctis, ipsissimos e hibent Colores, quos ante permistionem habebant , non secus ac pulveres, caeruleum & flavum, diligenter commistos Oculo nudo videri conspicis virides: attamen Colores corpusculorum componentium immutati non sunt, sed lotum consuli. Nam, si eos per melioris notae Microscopium intuearis, adhuc caeruleum, & flavum, intersertos & permissos, videbis.

sunt igitur duo Colorum genera ; alii nempe simplices sunt & primistenti ; alii vero ex Elin compositi . Colores primigenii sunt Ruber , Flavus , Hraris , Cor s

SEARCH

MENU NAVIGATION