Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

APPENDIX CONTINENS

Excerptum ex Israci Neuvioni Disola nuper ad Editorem scripta, qua ipse genuinam suggerit Methodum, Asbinam suam de Luce & Coloribus antehae propositam , evincendι, subjecta certorum sius sitorum , deo itis experimentis Iolυendorum , ferie. Trans. Phil. is. Mens Iulii An. I 672. Num. 83. pag. 3 6.LIceat mihi hac occasione tibi significare nequaquam censere me emcacem eam esse determinandς veritatis rationem , qua diversi examinantur modi , quibus Phaenomena explicari pollunt ; nisi ubi persecta fuerit omnium illorum modorum enumeratio. Nolii genuinam proprietates rerum investigandi Methodum esse, qua illar ab e erimentis deducuntur . Ac iam ante tibi dixeram Theoriam a me propositam evictam mihi fuisse , non quidem inserendo rem ita se habere , quia haud se habeat aliter i videlicet , mon eam deducendo dumtaxat a contrariarum suppositionum consutatione; Ied ipsam ab experimentis positive & directe concludentibus derivando. Uera itaque ratio eam examinandi haec erit, si consideremus icilicet num experimenta a me proposita illas Theoriae partes , quibus accommodantur , revera probent ; vel si alia ripsequamur exsterimenta, quae ab ipsa Theoria, ad examinandam eam , suggerantur i atque hoc ipsum methodo genuina fieri velim , pervelli. gatis primum ac determinatis legibus Refractionis , priusquam Colorum natura di δε quiratur . Praeter rem itaque haud sore crediderim disquisitionem hanc ex sequentium Quaesitorum serie instituere ς quae quidem ut a solertibus sagacibusque Naturae Myttis, pronunciatis experimentorum eventibus , dirimantur, in votis quam maxime habeo. Ea sunt

Num Radii , qui aequali Incidentia in idem medium incidunt, Refractione; ha beant inaequales; quantaeque sint Refraehionum, quas illi subeunt , inaequalitates inquavis Incidentia. II. Quaenam ea sit lex , iuxta quam Radius quilibet magis minusve restingitur Sitne , quod idem Radius semper refringatur secundum eandem rationem snuum Incidentiae & Refractionis ; diversi autem Radii secundum rationes diversas ὶ An vero, 'uod cuiuslibet Radii Restactio major minorve sit absque ulla regula certa RHoc est, utrum unusquisque Radius certum habeat fradum Refrangibilitatis, iuxta quem fiat ipsius Refractio , an vero refringatur sine illa regularitate. III. Num Radii , certis gradibus Refrangibilitatis praediti, quando, quo demum cunque modo , secernuntur, certos obtineant Colores ipsis proprios ; puta , Radii minime omnium refrangibiles, coccineum; maxime refrangibiles, saturum violaceum; intermedii, subviridem ; alii, alios. Et e contra IU Num Color cuiusvis generis Radiorum seorsim existentium mutari possit Rese chione

412쪽

EXCERPTA EX TRANS. P HI L.

Utrum Colores coalescendo revera se invicem muten ad producendum Colorem novum i ata vero eum producant nonnisi se invicem commi Icendo VI. Num debita Radiorum misce Ia , omnigena Colorum varietate praedita , Lucem producat solari Luci simillimam ; ouaeque easdem omnino proprietates Obtineat; ea-cem denique phaenomena extube.u ὶ

Utrum componentes cuiusvis misce lae Colores revera mutentur, an vero secernantur dumtaxat, quando ex mixtura illa varii Colores rurium producuntur per Re-

Dentur-ne ulli alii Colores Refractione producti, praeter eos , quos oriri oportet a Coloribus ad Radios diversimode refrangibiles pertinentibus , dum illi Refractione sua secernuntur vel miscentur Per experimenta determinare haec, smiliave Quaesita , quae propositam Theoriam involvunt, maxime genuina directaque videtur ad conclusionem via. Proindeque omnes velim obiectiones suspendi , quae ab Hypothesibus desumuntur ullisve Fonti bus aliis quam his duobus I quibus nempe, vel ostendatur experimentorum ad determinanda haec ζηυματα, probandalve ullas alias Theoriae meae partes, inlusscientia, hallucinationes , desce usque in conclusionibus meis inde deductis indigitando rvel alia producantur experimenta e diametro mihi opposita , siquae talia occurrere videantur. Si enim experimenta, quae a me urgentur, laborant desectibus, difficile haud suerit eos ostendere ; si vero valida fuerint j eo ipso , dum Theoriam meam

asserunt probantque , Omnes oblectiones convellunt is

Secunda P. Pardies Ilictae ad Editorem Lutetiae Parisiorum datae A. D. vscesimamrprιmum Mensis mιi, M. I 672. , quibus remuitur Neuvioni. rehonsoni ad primas ineras ipsus P. Pardie eduas sub Num. M. Ibidem pag. So IZ REdditae mihi sunt tuae litterae eum observationibus Clarissimi & Ingemosissimi

Nemroni , quibus ad meas dissicu intes respondit . Eas ego Iegi non fine maxima voluptate . Et primum , quod attinet ad ipsum experimentum maioris latit dinis Colorum, quam exigeret vulgaris Theoria Restactionum ; fateor me inaequales Restactiones ita oppositis oerismatis faciebus supposuisse , nec ullatenus advertit se in literis relati; in Trantactionibus observatam fuisse a Nevisono majorem illam latitudinem in eo casu , in quo Refractiones ponerentur reciproce aequales, eo modo, quo hic in isti observationibus dicitur . Sed nec ab eo tempore ita itidem Transactionibus videre licuit, cum eas non potuerim recuperare . Cum igitur nunc Videam etiam in eo casu observatam majorem illam Colorum latitudinem ; certe ex hoc S x capit

413쪽

capite nihil mihi ulterius restat difficultatis. Ex hoc , inquam, capite, nam aliunde videtur posse reddi ratio illius phaenomeni ahsque illa varia Radiorum Refrangibilitate. Etenim in ea hypothesi, quam isse explicat noster Gramaldus. in qua surginitur Lumen esse substantia quaedam rapidissime mota , posset fieri aliqua dimilio uminis post transtum foraminis, & decussationem Radiorum . Item, in ea hyp thesi, qua Lumen ponitur progredi per certas quasdam Materiae subtilis Undulationes, ut explicat subtilissimus Mohitis, possunt explicari Colores per certam qua

dam diffusionem atque expansonem inultilationum , quae far ad latre.. Radio m ultra foramen, ipso contagio ipsaque materiae continuatione. Certe ego talem adhibeo Hri ι thesin in dissertatione de motu Undulationis ; quae est texta Iars meorum Mechanιω-rum ut ponam , Colores istos apparentes neri ex ksa illa communicatione Moti

nis, quae ab Undulationibus dire te procedentibus ad latera effundatur: Ut Fig. 8. θ. II. si Radii intrantes per foramen a , progrediantur versus b , Undulationes quidem directe terminari deberent , habendo rationem ad motum rectum & naturalem, ad lineam rectam ab ; nihilominus tamen propter continuitatem materiae , fit aliqua communicatio commotionis versus latera e e , ubi tremula quaedam,& crispans succussio excitatur : Atque si in illa laterali crispatione consistere Colores supponatur , existimo omnia phmomena Colorum explicari poste , ut fusius in ea, quam dixi , dissertatione expono . Quibus item positis. apparet etiam, cur ultra quam serat Radiorum ipsorum divaricatio, expandi Colorum latitudinem necesse sit . Uerum ista obiter hic tantum adnotasse sufficiat. Quod adnotat, errorem , qui oriri posset in calculo, ex eo , quod dixeram, veluti foramine facto in posteriori iacie Prismatis; errorem, inquam, illum non posse inducere sensibilem varietatem , id optime adnotatum est : neque ego existimavi inde multum augeri Colorum latitudinem i sed tantummodo accuratam calculi rationem indicare volui . Quapropter & ego. in praxi negligendam hanc cautionem

Circa experimentum Crucis , nequaquam dubito , quo minus in suo experimento talem situm adhibuerit, in quo , a qualis Inclinatio fuerit Radiorum incidentium , quandoquidem id ita a se praestitum expresse affirmat . Uerum, id non ego poteram conjicere ex iis , quae superius legeram ; ubi ponuntur duo exigua , & maxime distantia soramina , ti unum Prisma prope primum foramen, quod est in senestra , per quod Ptisma Radii colorati erumpentes , incidunt in alteium distans forament Addebatur autem, quod ad hoc, ut omnes illi Radii successive inciderent in secundum illud foramen , convertebatur primum Prisma supra Αxem : Atqui hoc modo necesse est mutari inclinationem Radiorum , qui incidunt in secundum foramen rAtque indicavi ego, quod perinde sese res habet, sive manente primo Prismate immobili, secundum foramen attolleretur , aut deprimeretur , ut possit successive Radios omnes depictae Imaginis solaris excipere , sive manente isto secundo soramine immobili , primum Prisma converteretur , ut ita eadem Imago stum mutaret, a rue in soramen impingere secundum omnes successive partes posset . Sed alias , fine ubio , adhibuit cautiones solertissimus Newtonus. Quae circa Colores obieceram , optime soluta existimo . Quod autem Theoriam istam appellarim inpothesin, id certe ego nullo adhibito consilio seci; atque nomen usurpavi quod primum occurrit o Iuapropter velim ut ne per contemptum adhibitam vocem ejusmodi existimet ; Clarissimum vero Neistintim imprimis suspicio ac

veneror.

414쪽

ARTIC XVI.

Isaaei Neotoni responso ad si periorem epistolam . Ibidem pag. 3OI IN observationibus Reverend. Patris Iguatit Pardier, quas ad te denuo conscripsit,

an majus sit humanitatis argumentum , quod meis responsionibus vim omnem attribuit ; an ingenii , quod obiectiones proponit , quae , si non probe tollantur , doctrinam nostram frustrari possint , vix dixerim : Utrunque sane ad determinandam veritatem optime conducit , essicitque ut acceptis quam-lubentissime respon

deam .

Ait R. P. quod absque varia diversorum Radiorum Resrangibilitate , lGssibile sit explicare longitudinem Colorum; puta, ex Hypothesi P. Grinialdi, per diffusionem Luminis , quod supponitur esse substantia quaedam rapidissime mota , vel ex Hyp thesi mo ιι nostri, per diffusionem vel expansionem undulationum, quas statuit in aethere a lucidis Corporibus excitatas quaquaversum propagari . Addo quod ex Hypothesi Cartesiana poteth etiam Mngi conlimilis diffusio conatus vel pressionis Globulorum , perinde ut in explicatione Caudae Cometae supponitur . Et eadem diffusio vel expansio iuxta aliam quamvis Hypothesin, in qua Lumen statuitur esse vis, Actio, Qualitas, vel subllantia quaelibet a luminosis corporibus undique emissa, eo fingi potest. Ut nis remondeam, animadvertendum est, quod Doctrina illa , quam de Resea Dione , & Coloribus explicui in quibusdam Lucis proprietatibus solummodo constitit, neglectis Hypothesibus, per quas , proprietates illa: explicari debent . optimus enim & tutillimus philosophandi modus videtur , ut imprimis rerum propriet tes diligenter inquiramus & per experimenta stabiliamus , ac dein tardius contendamus ad hypotheses pro earum explicatione . Nam , hypotheses ad explicandas rerum proprietates tantum accommodari debent , & non ad determinandas usurpari,nis quatenus experimenta s ubministrare possint . Et squis ex sola hypothesium possibilitate de veritate rerum conjecturam faciat, non viaeo quo pacto quicquam ce ti in ulla scientia determinare possit ; siquidem alias atque alias hypotheses semper licet excogitare, quae novas dissicultates suppeditare videbuntur. Quamobrem ab Hypothesium contemplatione , tanquam improprio argumentandi loco , hie abstinendum esse censui, & vim objectionis abstrahendam , ut pleniorem, & magis generalem renponsionem accipiat.

Itaque per Lumen intelligo quodlibet Ens , vel Entis potestatem , sive si is stantia, sive quaevis ejus Uis, Actio, vel Qualitas quod a corpore lucido recta pergens aptum sit ad excitandam uisionem; & per Radios Luminis intelligo minimas, vel quaslibet indefinite parvas eius partes , quae ab invicem non dependent , quales sunt illi omnes Radii, quos lucentia corpora vel simul, vel successive secundum rectas lineas emittunt . Nam illae tum collaterales tum successivae partes Luminis sunt independentes, siquidem unae absque aliis intercipi possint, & in quaslibet se nas seorsim reflecti . vel refrinsi. Et hoc praecognito, objectionis Uis omnis in eo sita erit ; quod Colores per aliquam Luminis ultra foramen diffusionem , quae non oritur ab inaequali diversorum Radiorum seu Luminis independentium partium Refrangibilitate , in longum diduci possint. Quod autem non aliunde oblongentur, monstravi in Literis relatis in Phil. Transactionibus Num. 8o. Et ut rationes facilius percipiantur , non gravabor iam fusius

explicare.

Sciliret ex observatione , quod Radii post Reseactionem non incurvabantur , sed recta ad parietem progressi suerint , patuit, eandem suisse eorum ad se mutuo in-

415쪽

ao APPENDIX CONTINEN s

elinationem cum modo exierunt Prismate , atque cum impegerunt in parietem ; &proinde longitudo Colorum ex inclinatione Radiorum emeriit , quam inter refri gendum obtinuere, hoc est , ex quantitate resi actionis quam linguli radii in Prismate patiebantur . Adeoque cum colorum longitudo latitudinem aliquot vicibus ex obiervatione superavit sequitur majorem fuisse inaequalitatem res actionum quam potuit oriri ex inaequalitate Incidentiarum . Quinimo ex figura imastinis colaratae, quod nempe non fuit ovalis, sed ad latera duabus parallelis rectis lineis terminata, patuit ecuri ex indefinite multis imaginibus Solis. , per inaequalem refractionem in longum distractis & serie continua dispositis , constitui ; adeoque radios a singulis parti x solaris Disci provenientes per totam sere longitudinem colorum dispersti, & proinde similiter incidentium inaequales ella refractiones. II quod aliis etiam indiciis ostendi pollet Constat itaque divosas esse refractioneς , ubi pareς sunt incidentiae . Sed amplius

inquirendum est, unde Oriatur illa diversitas λ An sit a causa aliqua incerta & irregulari , vel certa lege , secundum quam radius quilibet aptus est determinatam aliquam refractionem pati . Per incertas & irregulares causas intellige asperitates insuperficies veI veruis diversis densitatis iii interiori parte Uitri ex quo prisma conflatur; item irregularem situm pororum , quos nonnulli ob luminis transmissionem directo tramite per vitrum omnifariam tra ici statuunt , nec non tremores & ina quales commotiones partium inheris, aeris, vel vitri s radiorum in refringente i perficie se mutuo fortasse comprimentium resulturam ab imicem ejusdem cuiusque

radii divisionem ac dissipationem ita partes divergentes, quas vel numero finitas vehindefinite multas in superficie aliqua continuatim iacentes imaginari liceat ; vel quamvis aliam diffusionem & dilatationem Luminis quam possumus excogitare, no Ortam ex diversa praedispositione cujusque radii ad refractionem , in certo aeliquo &constanti gradu patiendam iaQuod autem diversa refractio non orta sit ex ullis eius di causis incertis & im tegularibus , pro vi per Experimentum duorum consimilium Prismatum in contrario situ iuxta-positor ri , ita ut potierius contraria sua refractione retroflecteret radios , & sic regulares effectus prioris destrueret , sed per iteratas refractiones , augeret irregulares. Utpote si prius Prismae diffunderet ac divergere faceret parallelogradios, ex- gr. per asperam polituram, inaequabilem desitatem, aut irregularem 1itum pororum Prismatri, vel per tremulos motus partium aetheris, aeris, aut vitri , vel per dilatationem luminis proptet partium cius i. e. radiolum se mutuo coma primentium relaxationem versus adiacentia spatia , quae vel nullo vel minus constipato Lumine irradiantur, vel denique per euiuique radii dilatationem aut diffracti nem in complures divergentes radios : tum sane postilius Prisina magis diffunderet ac dissiparet radios per dictas irregularitate ς, aetheris, aeris, aut vitrr , vel per iteratam dilatationem Luminiς χ refringentiς superficiei resistentia denuo constj pati ac diffusi, vel etiam per cuiusque radii a petoli diffractione Mit iteratam diffractionem ac divisionem in longe plures divergentes radios . Et sic Lumen magis disper eretur per refractionem secundi Prismatiς , & in parietem projectam imaginem duplotan iorem, minimum, exhiberet , quam per solam refractionem prioris Prismatis exbiberi potuissct . Quamobrem cum , Experientia teste , refractam secunt, Ptismatis adeo non dispergat Lumen , ut contrahat & in pristinum statum reducat e estici. t que ut ita forma coni postea progrediatur , perinde ac si nullam omnino refracti nem passum fuisset; concedendum est, Dissutionem Lumini; a refractione anterioris Prismatis effectam, non oriri ab aliqua praefatarum caularum, aut alia quaevis irre gularitate, sed diversae refrangibilitati radiorum solummodo tribuendam esse utpote qua radius uriniquitque, ex insita dispositione tantam refractionem ita posteriori Pri 1-mate , ac in priori pallia ς , reducitur in parallelumum cum se iplo ; & sic omnes radii ad se mutuo easdem inclinationes resumunt quas ante rebactiones habuere . Demum, ut haec Omnia summe confirmarem , adieci Experimentum illud , quodi1m nomine Crucis passim insinuus , de cujus conditionibus cum R. P. dubit verit ,

416쪽

EXCERPTA EX TRANS. P H I L. 3

verit, placuit iam designare Schemate Fig. 9. Tab. II. Sit B C anterior Tahu la, cui Prisma A immediate pnaefistitur , sitque D E altera Tabula , quasi 11 pedi-hug abinde ditiam , cui suffigitur alteram Prisma F . Tabulae autem ad x & ν ita

perHrentur , ut aliquantulum Lucis ab anteriori Prismate refractae trajici possit per utrumque seramen ad secundum Prisma, inque eo denuo refringi . Iam Prisma an

te ius circa Axem reciproco motu commatur , & colores in tabulam posteriorem DE procidentes, per vices attollentur, & deprimemur, eoque pacto alius atque aialius color succelliue pro arbitrio trajici potest per foramen eius I ad mlteriug Ρris rea, dum ceteri colores in Tabulam impingunt 2 Et videbis radios diversis colori bus praeditos diversam pati Refractionem , in illo posteriori Prismate , ex eo quod ad diversa loca parte is , vel cujusvis obstaculi G H , pedi hus aliquot ulterius rem

ti, allabentur e puta , Violacei Radii ad H , Rubri ad G , & intermedii ad loea

intermedia e & tamen propter determinatam positionem Foraminum necesse est ut similis sit incidentia Radiorum cujusque coloris per utrumque traiecti . Atque ita ex mensura constat Radios, diversis coloribus affectos, habere divertas Leges Refra

ctionum.

Sed iuspicor unde adductus sit R. P. in dubitationem ς nempe videtur collocasse primum prisma A, post tabulam BC , atque ita convertendo circa Axem , verisia mile est inclinationem radiorum, qui interiacent seramina propter intermediam Refractionem fuisse mutatam . At , ex descriptione prius exposita, debuit tabula illaeollocari poli Prisma , ut Radii inter Foramina in directum iacerent , quemadmodum ex verbis constare potest . Et usus Experimenti idem innuit . Ex abundanti placet observare, quod in hoc Experimento colorata Lux ob Refractionem secundi Prismatis longe minus diffunditur ac divaricat , quam cum alba existit ς adeo ut imago ad G , vel H, sit pene circularis; praesertim si Prismata statuantur parallela, & in contrario situ Angulorum , prout in Schemate des gnantur . Quinetiam , si praeterea diameter Graminis 3 adaequet latitudinem Colorum , nulla erit eiusdem coloratae Luci; in longum diffuso p sed Imago . quae a quopiam colore ad G vel H eisingitur postis circularibus foraminibus , & Refractione Posterioris prismatis non maiori quam prioris, radiisque ad obitaculum quam- proxime perpendicularibus erit plane circularis . Id quod arguit diffusionem , de qua supra egimus, non ex

contagione, vel continuitate materiae undulantis, aut celerrime motae, vel simili laus caulis ortam elle, sed ex certa Res actionum cuiusque generis Radiorum lege. Cur

autem Imaeto illa in uno casu si circularis , & in aliis nonnihil oblongata , &uuomodo diffusio Lucis in longitudinem , in quolibet casu pro arbitrio minui posest, a Geometris determinandum ,& cum Exeerientia conserendum relinquo. Postquam proprietates Lucis , his , & si libus Experimentis satis exploratae suerint , spectando radios tanquam eius sive collateraleg i sive successivas partes , de quibus experti sumus per independentiam quod sint ab invicem distinctae; Hypotheses exinde dijudicandae sunt , oc quae non possunt eonciliari, reiiciendae . Sed levis limi negotii eli accommodare Hypotheses ad hane Doctrinam . Nam si quis Hypothesin C.retesianam defendere velit , dicendum est. Globulos esse inaequales , vel pressiones Globulorum esse alias aliis sortiores, & inde diversimode Retangibiles, & aptas ad excitandam sensationem diversorum colorum . Et sic iuxta Hypothesm Cl. Hoo ii

dicendum est , Undulationes aetheriς esse alias maiores sive crassiores aliis . Atque ita in ceteris . Haec enim videtur esse summe necessiria lex & conditio Hypotnesum , in quibus naturalia corpora ponuntur constare ex quam plurimis eorpusculis acervatim contextis , ut a diversis lucentium corpusculis, vel eiusdem corpulculi diversis partibus prout motu , figura , mole , aut aliis qualitatibus ditarunt inaequales pressiones , motiones , aut mota cornuscula per aethera . quaquaverium traiiciantur . ex quibus contuis misiis, Lux coustitui supponetur. Et ruhil durius esse potest , in illis Hypothesibus, quam contraria suppositio. Ex apertura sive dilatatione Lucis, in posteriori facie Ptismatis, quam R. P. dixit esse veluti Gramen , suffici , quod error non emerget sensibilis , si modo aliquis

417쪽

31 APPENDIX CONTINE N s

emergeret. Quod si Calculus iuxta observationes praecise ineatur, error erit nullus. Nam diametro foraminis a longitudine imaginis subducta, restabit longitudo, quam imago haberet. si modo foramen ante prisma esset indivisibile , idque non obitante praefata Lucis dilatatione in posteriori facie Prismatis ; ut facile offenditur. Deinde ex data illa longitudine imaginis , ac di stantia a foramine indivisibili , ut & politione, & sorma Prismatis, & ad id inclinatione incidentium radiorum , ac angulo , quem refracti Radii ad medium imaginis tendentes , cum a centro Solis incident,

hiis constituunt, cetera omnia determinantur. Et quae determinant Refractiones ,&positiones Radiorum , sufficiunt ad calculum istarum Retractionum rite ineundum. Sed res non tanti esse videtur , ut moram inserat.

Quod R. P. Doctrinam nostram Hypothesin vocaverit , non aliunde factum esse credo, quam quod vocabulum usurpavit. quod primum occurrit ; siquidem mos o tinuit ut quicquid exponitur in Philolophia dicatur Hypothesis. Et ego sane non alio consilio vocabulum illud reprehendi, quam ut ne invalesceret appellatio, quae recte Philolbphantibus praejudicio else potest. Reverend. vero Patris candor in Omnibus cori spicitur ; indeque modus efferendi benevolentiam, qui mihi minime convenit. Quod tamen noltra non displicent, v hementer gaudeo. Vale. Dabam Cintabrigiae II. Iunii I 672. Haeae responsio ad Revere M. Patrem Ignatium Pariues mox transinissa, id effecit, ut ille die ς Iulii 16 a. rescriberet gallice in hunc sensum. Omnino mihi satisfecit novissima responsio a Domino Neistono ad meas instantias data. Novissimus scrupulus, qui mihi haerebat circa experimentum Crucis penitus fuit exemptus . Atque nunc plane ex Figura ipsius intelligo , quod non intellexeram ante. Experimentum peractum cum fuerit isto modo, nihil habeo quod in eo desiderem amplius . Rem mihi pergratam seceris , si ipsi singularem meum ingenii &doctrinae eius cultum contesteris, &pro illo studio maximas gratias agas, quo voluit adnotationes meas examinare, iisque respondere. Praeter existimationem illam, quam jam ante de acumine ejus conceperam, affectus hic ossiciosus magnopere me ipsi devinxit.

Responso ad nonnullas considerationes in Doctrinam suam de Luce & Coloribus editam sub harum Transactionum Num. D. Trans. Phil. I 8. Mens. Nov. An. I 672. Num. 88. pag. SOM.

DOMINE

TIbi jam dixi , quod , cum considerationes in meam de Refractionibus & Coloribus epistolam a te mihi missas evolverem , nihil offendi , cui non facile responderi posse putarem . Et, quanquam harum considerationum Auetor maiori , quam ex chabam , studio quandam hypothesin complexus sit , non tamen dubito , quin idem illi consilium sit, quod mini est. Ego quidem scientiam totis viribus &bona fide Prosequor ; neque incertas speculationes magiaaciem, quia subtiliores sunt i

418쪽

sunt ; neque veritates indubias parvipendens, quia simplices sunt 8e obviae . Quibus confisus responsione hac suam Dissertationem ' excipio. De usis Optices parte .

Quod primum sese obviam iacit , mihi minus iucundum est , R ideo quia tale

est siste initium duco. Auctori considerationum placuit me reprehendere, quod cogitationem perficiendae Optices per Refractiones deposuerim . Si per epistolam privatam me de hac re interrogare dignatus esset, ei narravissem quomodo successerint tentamina, quae de hoc aggressus sum , & quae successa nunc assirmare possum minora suisse , quam quae ipsemet Olim expectaveram , & quae sortasse ille etiamnunc sperat. Sed , quia ipsi libuit pro coalesso Mumere me hoc negotium sine de bita consideratione omisiste, eum remittam prioribus meis epistolis , quibus constat coniecturam istam esse prorsus sundamento destitutam . Etenim , quae ibi leguntur. ad Telescopia , more vulgato constructa , sunt reserenda , & id ubi volunt , quod horum Telescopiorum perlectio expetenda non est ex aptiore vitrorum figura , ut arbitrabantur Optici. Non autem desperavi ea perfici resse, si aliter construerentur; qua de caula cavi ne quid insererem, quod contrarium innuere posset. Nam, quam vis Refractiones quae se, aliae alias, excipiunt , & quae easdem partes verius fiunt, necessario majores reddere debeant errores primae Refractionis ; attamen fieri posse videbatur, ut, contrariis Refractionibus, inaequalitates adeo sese mutuo corrigerent, ut earum differentia certae Regulae submitteretur ἔ quod si concinne perageretur , nulla dissicultas superesset. Eo consilio ad trutinam revocavi quid perfici possiet, non solis vitris, sed precipue coagmentatione diversorum mediorum Ilia succedentium, puta , duobus aut pluribus vitris .et crystallis , quibus interjecta esset aqua, vel alius liquori quae omnia simul fungerentur vice unius vitri, presertim obiee ivi ;nam ex obieEtivorum constructione instrumenti persectio maxime pendet. Quod autem compererim meditando , aut periculis a me factis , id evulgandi meliorem is

lasse occasonem offendam. Asseritur , quod Radii minus accurate unum idemque punctum versus a concava superficie reflectuntur , quam a convexa refringuntur cui assertioni assentire nequeo ; neque concedere valeo in breviorem lineam se extendere posterioris quam prioris Focum . Contrarium Potius verum esse intelliges ex adnexa Tabella , quae accommodata est tum superficiei concavi reflectenti , tum convexae res ingenti . Suppono autem eas habere hiatus aequales , & Radios parallelos colligere ad aequalia ab earum Verticibus intervalla οῦ quae intervalla si gividantur in quindecim millia partium, earum sexaginta millia continebit Sphaers concavae diameter, at conis vexae decem millia. Suppono etiam Sinus Incidentiae & Refractionis esse , numeris rotundis, ut 1 ad 3. Ista vero Tabella, quam fissido, ostendit quantum Radii exteriores , pro variis hiatibus , a primario eorum Foco aberreat.

Supervacaneum duximus Dissertationem h Be de verbo ad verbum hie referre . quia i respons is contextu sunt praecipua capita ad Respondentem spectantia.

419쪽

APPENDIX CONTINENS

Hiatuum Diametri. Axis Partes interceptae inter Vertices & Radios. Errores Per

Reflexi

t Refracti

Reflexionem l Refractionem

Unde percipere potes , quod tantum abest ut e res geniti a convexa superficie refringente minores sint, ut potius sexdecim vicibus maiores sint quam similes errores a concava reflectente producti , praesertim quando hiatus ingentes sunt; & inis super in hac computatione nullatenus spectavi ad heterogeneam Lucis constitutionem. Itaque , quantumvis harum Animadversionum Auctor contraria supponens , Reflexiones tanquam Opticae promovendae minus utiles reiiciat ego tamen hac aliisque de caussis illas in speculatione Refractionibuς anteferre de o.

Utrum Parabolae descriptio dissicilior sit descriptione Hyperbolae, & Ellipseos adhue sub Iudice lis est,

sed non video quod omnino necessarium sit aut harum aut illius destrintiones moliri. Nam, si Metallo accurate induci potest figura sphaerica, tanta habebuntur Specula, quanta unquam pmbe perpoliri possint. De dioptricis autem Telescopiis, iam dixi quod tota dissicultas vertatur, non in vitri figura , sed in Refractionum inaequalitate ; quae si abesset , docere possem remedium melius & facilius , quam usus

Sectionum conicarum a II. De parte theoretica. Hactenus de activa, seu prae ica optices parte. Nunc examen aggredior consioderationum ad meas theorias pertinentium . Sed in illis nihil aliud facit Auctor , quam hypothesin non meam mihi tribuere ; pugnare pro hypothesi, cujus praecipua pars contra me non facit ; concedere maximam partem assertionum , quae in mea Dissertatione continentur, dummodo per eius hypothesin explicentur i& negare nonnulla , quae vera ab experimentis declarantur.

De b thes mihi per errorem tributa. De hisce omnibus ordine disputabo . Et primo quidem de hypothesi, quam mihi adscribit his verbis : AR , recepta prima eitis suppositione , quod Lux es corpuν, ω quod qua in ea jum Colores aut gratas, tu esse possunt ear mi qua Omma μυι com posita ν

420쪽

EXCERPTA EX TRANS. P H I L. as

posita gignunt Albedinem, me. En, ut videtur, id quod accipit pro mea hypothesi. Verum quidem et , quod ex mea Theoria arguo Lucem esse corpus; at id non incunctanter assero, ut innuit verbum foNasse , id propono , ad: suminum , tanquam probabile doctrinae meae consectarium , non tanquam lupothesin qua , velut fund mento , doctrina stabiliatur , quinimo nec tanquam doctrinae partem ; quae omnino superioribus Propositionibus continebatur . Et sane miror obiectiomim Auctorem ,

me tam parvae memoriae credere Eotuisse, ut, cum perquam asseveranter Theoriam

meam asseruissem , deinde suppositsonem ipsam , qua Theoria tota nitebatur , vix

exili fortasse sulciverim . Si talem aliquam hypothesin adoptassem , id alicubi patefecissem ; At sciebam illas , quas Dalam faciebam , Lucis proprietates aliquatenus explicari posse non solum hac, sed pluribus aliis mechanicis hypothesibus ς & ideo

eas omnes vitare decrevi, & de Luce loquens verbis uti generalibus, eana abltracte eonsiderans , ut nonnihil , quod ex lucidis corporibus quoquoversum per rectas lineas propagatur, non determinans quid id esset; an consula dissimilium Potellatum mistura, an ens quodcunque. Eadem ratione de Coloribus verba facere decrevi juxta sensuum testimonia , tanquam si, etiam nulla ad nos habita ratione, essent L cis proprietates . Attamen Iuxta hypothesin mihi tributam , eos potius considerare debuissem tanquam Sensationum modificationes , quas in Mentem excitant varii motus, figurae, & ma3nitudines corpusculorum Lucis variis modis mechanice Sensuum organa percellentium & sic locutus in eo loco sum , in quo disputo utrum Lux sit corpus.

At demus me hanc hypothesin proposuisse I sane non video , cur obiectionum

Auctor tantopere illam dei fruere laboret e Certe enim maiorem habet amnitatem cum eius hypothesi , quam ipse auimadvertere videatur ἰ siquidem aetheris vibrationes aeque utiles ac necessariae in utraque sunt. Nam, supponamus Radio; Lucis esse corpuscula quoquoversum a fulgentibus subitantiis eiaculata, haec , cum in superficiem, sive refringentem, sive reflectentem impingunt, necessario debent in aetnere vi ationes excitare, prorsus ut Lapides in aqua, cum in ea proiiciuntur. Quae . si supponantur nunc magis nunc minus prosundae vel crasse , prout excitantur a R

diis illis corpuscularibus majori minori ve magnitudine vel celeritate praeditis, quam utiles sint ad explicandam Reflexionis Refractionisve rationem ; Caloris productionem e Solis Radiis; emissonem Lucis e subitantiis ardenti hus, putrescentibus, alitiaque , quarum partes vehementer agitatae sunt ; phaenomena pellucidarum lamellarum, bullarumque, & omnium naturalium corporum; vilionis rationem; Colorum differentiam , eorumque harmoniam & discordiam, quam, inquam , ad saec omnia explicanda conducant vibrationes, cogitandum iis relinquo, qui operae pretium se s cturos putabunt, si ex hac hypothesi phamomenorum rationem reddiderint.

IV. De Autioris D thes , deque aptitudine, quam haec ρο omues ali e mechanicae hypotheses

habent ad se mea Doctrina accommodandas. Secundo affirmavi , quod praecipua pars hypothesis ab Auctore propugnatae , comtra me non facit . Haec praecipua hypothesis est ; quod corporum partes , istimentero celeriter agitatae , in aethere τι atronos cient , quae ex his corporibus quoquoversum per reflas linear propagantiae , O Lucis sensationem concitant imum octilum ferienteso impellantes , fere tit vitrationes in aere commotae exeirant soni sensetisnem feriendo auditus organum . Nunc maxime naturalis & genuina huius hypothesis traductio ad explicanda phaenomena esse videtur in hunc modum; quod, nimirum, agitatae cor- Porum partes, pro variis, quibus praeditae sunt, magnitudinibus, figuris , & celeritatibus , aether commovent vi hi attonibus diversarum profunditatum aut magnitudinum , quae promiscue per medium ad oculos nostros usque propagatae . nos albae

Lucis sensatione afficiunt ; si autem aliquo pacto vibrationes inaequales dis gregentur,

SEARCH

MENU NAVIGATION