Paratitla in libros 9. Codicis Justiniani repetitæ prælectionis. Opus Jacobi Cujacii Caroli Annibalis Fabroti ad ea enarrationes

발행: 1686년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Codicis Iustimani. 28 I

pturam necessariam esse satis probant Graeci, qui verba haec legis primar, Scriptura interveniente , in Basilicas omiserunt : ει,--ἐγέ

haec omiserunt: in emp0theuticis inset entis. dc in l. 3. verba illa : si quidem emphitheuticum instrumentum, &c. simpliciter vertunt: si ψρ

Et hac ratione. Imo non hac ratione, sed Ipse etiam origine non minus quam emptio &vcnditio. quamquam emptio prior esse videtur ex cap. XLvi i. Genes Petrus Faber. Iuri gentium potest. Quatenus emphyleuis sis nudo consensu perficitur , juris gentium est: nam ea, quae sunt juris sentium nudo contrahentium consensu perficiuntur, ut emptio &locatio , l. I. . i. D. de contr. emp. & l. I. D.

Ioc. Sed & quod proximum est juri gentium ,& ipsum jus gentium est, ut ait alicubi Cuja

In titio surculi. J ἐμ Τευειν, vel ἐμεμ inserere. Glosis latino - graecae: insititii ,

δενδρον, infero Cicero de senectute : Nec consitiones: modo deleotant, sed etiam insitiones, quibus nihili enit agricultura solertius. Horat. epode N. Inutilesque falce ramos amputans, Feliciores laserit. & : ut gaudet illsitisa iacerpensnra. Adde Virgilium Georg. II. ver. xxx. &seqq Insitio. Insere nunc Meliboee nros, pone, ordine vites P. Faber. ex Virgilii ecol. I.

cap. ult.

292쪽

18a paratilla in lib. IV.

Squalidi usum. 2 Ammianus Ιib. D. Residuae omnes palantes persolitudines vasas, nec stivam aliquando, nec sementem expertas, seu squaia lentes, O pruinosas. ut, squallentes campi , Silio Italico lib. 11. Auctor de limitibus : Squallidus ager, quasi excolidus, quod jam a cultura exierit , sicut exconsul qu3d a consulatu discesserit. Quae Isidorus exscripsit Origin. xv.

Usum & fructum. ) Nam qui agrum Utendum fruendum dat, dominium retinet, l. I. g. I. D. si ager vectigal. & S. adeo autem , Instit. de loc. l. 3. h. t.

Plenissimum. J Qui proprietatis imaginem

tefert. Itaque meliorationes suas emphytheuia,N jus suum in alium pretio transferre potest, si principali domino id testato denuntiaverit. Do minus autem jus habet ποἶμηιπως, seu praelationis , resuso eodem pretio. Quod si dominus emere nolit, id per se invito quoque domino, tametsi domini intersit, novum emphyleutam suscipere, jure distrahet: his tamen personis , quae non solent in emphyleuticis contractibus vetari ad hujusmodi venire emp-xionem , ut est in l. 3. h. t. quae quidem aucto

his distrahere hon possit, quibus in instrumento emphyleuseos nominatim receptum est,

ne liceret distrahere: pactum hoc justum est. Utique tamen emphyleuta sundum sine conasensu domini salvo canone emphyleutico don

xe potests l. I. infra defun. patrimon. di ibi

293쪽

Codicis iustiniani. 283

Cujac. Nec est cur donatio denuntietur domino , cum plusquam ridiculum sit, si dicat dominus sibi donatum malle, quam alteri. Sed nec erit audiendus,si rei donatae pretium velit repedere: hoc enim non est velut in emptoris locum succedere, quod in venditioni contingit, sed donatario novo quodam cmptionis genererem suam eripere. Denique liberalitas cujusque impeditur: si res ipsa ad donatarium non peroveniet, cujus solius causa res donatur. Poterit& permutare ieconsulto domino, si modo fraus absit, quia non potest dominus eandem rem o ferre , pro qua emphyleuta jus suum transfert. Potest autem dominus cum res distrahitur, idem pretium offerre si velit : & ideo jussuum emphytcuta inconsulto domino vendere non potest, ne jure suo dominus defrauis

detura

In summa, jus αποῖμη πως ad venditiones pertinet, non ad ceteras alienationis species. Potest etiam emphyleuticarius rem Obligare, i. tutor I 6. f. ult. D. de pignerat. act. & servitutem , ac usumfructum imponere , l. i. S. I. D. quib. mod. usus se. amitt.

Exquasi dominium. Qui landum utendum conduxit, quasi dominus est: qui dat, principalis dominus est, qui a Graecis dicitur. Constantin. Harmenop. lib. III. tit. Is I. . I 7. Michael Attalicitia tit. I3. Itaque emphy- te uti cario, qui proprietarium imitatur, accommodat in rem actionem , quae actio vectigalis

dicitur , t. si finita 1 s. g. si de vecti salibus, D. dedam.in L quia de praedio vectigali, id est, emophileuticario proposita est, Ι.si cum venditor 66. D. de cviction. quae actio utilis est, i. ei qui iis

294쪽

2 paratilla in lib. IV.

D. de servit. d. l. tutor I. ult unde conticta est dominii divisio in directum, S utile , juris auctoribus incognita. Poliendo. Ulp. in l. cum duob. 12. g. 2.D. pro soc. Agrum politori damus. M. Cato de re rustica cap. v. Potirorem diutius eundem ne habeat. Non. Marccli. Politiones, agrorum cultus diligentes ; ut polita omnia dicimus exculta, O ad nitorem doducta. Meliorem Emphytheusim enim additur lex meliorationum. εμπον, μα, Graeci vocant, quae vox restituenda est d. legi a. in h. ibi: εd alios suum jus , vel ιμπονυμ . sic enim in Basilicis r

ter in M. S.cod. Jul Brodaei, & castigatioribus editionibus. Pretium. Quatenus emphiteusis proxima est emptioni pretium dicitur. Merces Iuliano

Vectigal. J Vectigal in I. cum servus 39. g. heres, D. deleg. I. est, emphyleuma in Basilicis, S l. 32. C.de Epistop. aud. ο τῆς ἐμφυ-υοπως κανών, in metaphrasi ejusdem legis in Basilico. canon emphytheuticus, i. 3. πνων ἐμφυΤευ-2κος, isησιον, Harmenopol. d. tit, A. q. 3. Merces , Julianus Antecessor d. cap. q. pactio Emphyleutica: d. Nov. cap. 9. το -κ ον , d. Nov. Iustin. Iro. cap. II. pactum enim vel pactio id quoque significat , quod ex pacto debetur. Eademque ratione tributa, quae ex pacto penduntur a devictis hostibus pacta quoquc di

ου Theophanes: τῆ

295쪽

Codicis Iustimani. 28s

παρέκειν πακοι Menologium Augusti diei .

Pretium seu vectigal annuum Imo & pen.

sonem, ut puta fructuum certam partem, puta quintam, ut Geneseos xLvII. cap. vide &Aristotelem de Bizantiis lib. II. Oeconomic. ut scripsi ad rubricam Cod. hoc nostro tit. Petrus Faber. Quod si emphyleuticarius paganicus triennio, Ecclesiasticus autem biennio cessaverit in solvendo vectigali, cadit jure emphyleuseos , eumque dominus a praediis emphileuticariis repeΙlere εκύ-οt poterit. An autem dominus sua auctoritate possit eum expellere, non con venit inter omnes. Cujacius ad i. a. notat, j dicis auctoritarem expectandam esse . quod utique consultius est. Cur enim dominum reluctante cinphyleuticario jus sibi dicere patiemur spreto judice, qui intercessione sua poterit eos componere. videntur quidem verba legis id concedere : sed usus forensis qui plerumque legum optimus interpres est, praevaluit, & vim omnem tanquam juri contrariam prohibuit.

296쪽

CODICIS

IUSTINIANI

LIBER QUINTUS

De Sponsalibus & arris sponsalitiis &proxeneticis. TIT. I.

V. tit. I. lib. 23. O tit. I 4. lib. so. D.

SCopus hic est hoc libro conditori Codiis

cis , ut quos omisit contractus libro superiore , persequatur, & actiones prodita ex eis, ac praecipue matrimonii contractum, qui etiam nudo consensu perficitur, ut superiores aliquot, a quo tamen ipsus negotii natura facit ne exordiatur: nec enim ad matrimonium pervenitur statim ut placuit primus sermo de - matrimonio. Sunt multi contractus qui vel eum praecedunt, vel ubi completus est, eum sequuntur, vel modo praecedunt, , modo sequuntur, vel qui penitus dirimunt eam conventionem ,

297쪽

Veluti divortium. Sed qui ad eum constituendum S confirmandum spectant, ii sunt, D otis datio, vel promissio, quae praecedere S sequi matrimonium potest, & si sola praecedar, nondum nuptiae , aut spon salia , imo nec dos proprie. Dona tio ante nuptias. quae olim praecedebat, hodie etiam sequi potest, & ob id mutato nomine dici tur donatio propter nuptias: Sponsalia quae praecedunt , Arrarum quoque datio quae praecedit. Sponsalia, de quibus est prima pars hujus tituli

hodie contrahuntur nudo consensu,sicut nuptiae,

per se, vel per epistolam, vel per interpositam

personam, internuntium, procuratorem, para

rium, quae non fierent per alium, si per stipulationum, ut ollio,fierent. & secundum jus novum accipio quod est in I. I. D. eod. Sponsalia esse mentionem & repromissionem futurarum nuptiarum. Non satis erat mentionem dixisse, quia mentio primus sermo est & tractatu de nuptiis contrahendis , non contractus ullus. ideo additur , & repromissionem , 'uo nomine significatur plerumque nuda cautio sive promissio stipulanti facta non datis fidejussoribus, sed illo

loco meo judicio , nudus consensus. patet enim latissime promittendi aut repromittendi verbum , minusque est promittere, quam spondero. Promittunt qui quamlibet conventionem ineunt. etiam si ex ea non nascatur obligatio. Spondent qui promittunt stipulanti , ruod est firmissimum juris vinculum, & reme-ium quod promissionibus infirmis adhibetur.

Secunda pars est de arris sponsalitiis. S arrari rum datio contractus , l. contractus, supra desid. inst. qui adhibetur emptioni, vel locationi , vel sponsalibus , praeit emptionem, vel lo-

298쪽

288 Paratilla in lib. IV.

cationem, impletam , & matrimonium. dantur autem ab emptore venditori , & a conductore locatori , vel a locatore conductori, vel ab

sponso sponsae,unde & quasi arritatores conciones dicti sunt. & in omnibus idem jus est, ut

impleta emptione, vel locatione reddantur, maxime si corpus certum datum sit arrae nomine: vel imputentur in pretium , si in nummis consistant: & eodem exemplo secutis nuptiis ut arm sponsalitiae reddantur, vel imputentur in donationem propter nuptias. Et ut si culpa emptoris , vel locatoris , aut conductoris, vel sponsi non impleatur emptio, vel locatio, vel matrimonium, arras amittat , quod & pactis in seri solebat, I. ult. D. de lege com . Si culpa venditoris , vel locatoris aut conductoris , qui arras aecepit, veΙ sponsae culpa, in duplum teneatur. excipiuntur casus certi in I. pen. hujustit. & alius tit. seq. Tertia pars tituli est de proxeneticis , quo nomine significantur praemia , quae debentur intercessoribus sive conciliatoribus sponsalium aut nuptiarum. His modum imposuit I. ult. quam exposui Obs. xI. pro quantitate dotis & donationis propter nuptias, S hoc amplius cavit, ne citra stipulationem ex

hac causa proxeneticum peti pollet, quod &philan tropum dicitur l. 2. D. de proxen. in qua philantropi non dixit per synaeresim , cum&

Enarratio

299쪽

Enarratio. Τ I T. I. QVae praecedere & sequi 2 Paulus Sentent.

libro II. tit. xxi. de dotibus, I si paterqq. . I. in s. D. de ju. dot. l. ult. in f tit. 3. Nudo consensu L. 4. R II. D. eod. Internuntium 2 L. ult. D. eod. Plautus in Nilite glor. act. IV. I. Vis ego ne ut ad te ab Libertina esse auderem inter nutius γApuleius Metam. ix. Anus quaedam stupri βα uora, ct adulterorum internuntia. Pararium 4 Seneca de benefic. libro II. cap. xxIii. Auidam nolunt nomina siecum fieri, nec interponi pararios. & libro III. cap. xv. Ille per tabulas plurium ηomina interpositis parariis facit Si per stipulationem ut olim L. 3. D. eod. Hinc speratae, pactae, & sponsae in loco Arnobii ex rv. adversus G. quem citat in Par. D. Iuvencus in historia Evangelica :Accipe conIugium nullo cum crimine paιiae,

Spiritus implevit sanctus cuiviscerassetu. N uda cautio sive proin ) Ut g. 2. Instit. de satisdat. Spondent qui pro m. stip. L, sponsio , D.devem . sign. Quod est firmissicum Paulus Sentent.lib.

V. tit. VII.

Vel sponsalibus J Apuleius Meram. v. Arra atque nuptiis conjugabo. Petrus Ravennas str . ex L. Ad virginem Deus aligerum portitorιm Cod. Tom. II. N

300쪽

288 Paratilla in lib. IV.

cationem, impletam , & matrimonium. dantur autem ab emptore venditori , & a conductore locatori , vel a locatore conductori, vel ab

sponsio sponsae,unde & quasi arritatores conciones dicti sunt. & in omnibus idem jus est, ut

impleta emptione, vel locatione roddantur, maxime si corpus certum datum si arra' nomine: vel imputentur in pretium , si in nummis consistant: & eodem exemplo secutis nuptiis ut arrae sponsalitiae reddantur, vel imputentur in donationem propter nuptias. Et ut si culpa emptoris, vel locatoris , aut conductoris, vel sponsi non impleatur emptio, vel locatio, vel matrimonium, arras amittat , quod & pactis inseri solebat , l. ult. D. de lege com . Si culpa venditoris , vel locatoris aut conductoris , qui arras'aecepit, vel sponsae culpa, in duplum teneatur. excipiuntur casus certi in l. pen. hujustit. & alius tit. seq. Tertia pars tituli est de proxeneticis , quo nomine significantur praemia , quae debentur intercessoribus sive conciliatoribus sponsalium aut nuptiarum. His modum imposuit I. ult. quam exposui Obs. x I. pro quantitate dotis & donationis propter nuptias,& hoc amplius cavit, ne citra stipulationem ex hac causa proxeneticum peti pollet, quod &philantropum dicitur l. 2. D. de proxen. in qua

philantropi non dixit per synaeresim , cum &Diodori 4. legamus επαθλον φιλάνθρωam, & L. Maccab. c. 4. φιλάνθρωποι Enarratio

SEARCH

MENU NAVIGATION