장음표시 사용
61쪽
Ecclesia semper refulgeat, quibus divinus ipsius institutor , et caput admirabili quadam ratione eam exornavit , veluti novi perpetuique foederis argumentis ;non raro tamen infirmitatis, ac senectutis vicissitudines ita patitur, ut a nativo eique primitus insito splendore magna ex parte interdum . exeidisse videatur . At non annorum diuturnitas amabilis huiusce Sponsae Vultum rugis commaculat: cum eo consilio sit condita, ut usque ad saeculorum Consummationem caelestis benedictionis, atque amoris pignora sit receptura. Quare non a rerum humanarum sortuna , non ab hominum artibus, affectionibus, variisque temperamentis aut luctuosus, aut floridus Ecclesiae status pendere intelligitur . Nec enim ipsa condita est ad instar regnorum huius mundi, qua ' ubi ad summum dignitatis , ac potentiae fastigium pervenerint , ipsa magnitudine laborare incipiunt sua, a que in deterius ruant necesse est. Siquidem ipsa est regnum spirituale extructum tectumque Dei patrocinio , ac ita mirifice comparatum , ut electorum Sanctificationi , ac mystici Iesu Christi corporis aedificationi sive in adversis, sive in secundis rebus semper inserviant. Huc enim Dei consilium respexit, cum Ecclesiam fundavit. Sin si quidem Deus aliquando exoriri tempora plena periculi atque ce
taminis , iisque novi Israelis laetitiam turbari patitur.
62쪽
Sed semper habet alte repositos in thesauris divitia. rum gratiae suae , quos identidem eXcitet , magnanimos ac piissimos Principes , impavidosque Sacerdotes , qui ad Tabernaculi sui praesidium, ad moerentis Ecclesiae suae solamen accurrant. O dulce solamen tot bonorum votis gemitibusque expetitum ac praeparatum lII. Iam a duobus paene saeculis undique fatigamur studio contentionis ac novitatis, malis hominum artibus parto , cogimurque fere quotidie conserere manus Cum miserrimis reliquiis sectatorum Caelestii ,
ac Pelagii li licet hi toties contriti ac profligati
iam fuerint. Vel ipsa Ecclesia Africana, quae iure gloriatur fulgentissimo Ecclesiae lumine Augustino, tot olim Pelagianorum impetita telis , his nostris , quae iamdiu patimur , nec acriora, nec perniciosiora, nec pertinaciora fortasse dissidia tulerat. Quid plura Clemens ipse IX. Pontifex pacatae indolis ac vere dignae
summo Sacerdote , ornamentum ec decus Patriae VeStrae , aequissimus aestimator purioris doctrinae, aC
vindicum intrepidorum gratiae Christianae a) , il-
i) Haec temporis epocha ducitur a Congregationibus de auxiliis , habitis sub Clemente VIII. usque ad aetatem
x Quatuor ex Galliarum Episcopis, qui sanctitate ac doctrina caeteris eminebant, in Formulario , ut aiunt, Cimmentis ΙX. itis a facto distinxerant, ac interiorem quidem mentis assensum , ad ius quoad pertinet, silentium vero , quod pertinet ad lactum, obsequii ergo polliciti fuerant. Sed hoc displicuit hostibus gratiae Dei, qui totis viribus curarunt, ut illi Episcopi e gradu deiicerentur . At novemdecim ex Sapientioribus Galliarum Episcopis vindicias eorum egerunt, datis de hac re ad pontificem ac Regem litteris , quibus uterque acquievit. Nam pontifex re melles perpensa ac detectis fraudibus, dolisque Molini starum iuramentum prout fuerat ab Episcopis praestitum ratum habuit, illudque Rex ipse probavit edita declaratione an. 1668. .
63쪽
lius pacis, quam is Ecclesiae reddere studuit, fructus
Percipere aut non potuit, ut in votis habuerat, aut fructus habuit nec satis utaturos, neque diuturnos .
Iam undique labefactatis sanctissimis fidei dogmatbbus, a quibus tota pendet vis redemptionis , a C. Spes, iam oportuit cuiusdam quasi contagii errorisque
germen erumpere , quod per Universas quasi venas Serperet, eX quibus Christianae doctrinae compages ac veluti corpus coalescit, et alitur. Hinc recentiorum Pharisaeorum cathedras erectas conspeximus, et illustriorum fatrum libris pessimorum Casu istarum agmen suffectum, quorum Conatus eum demum exitum habuerunt, ut futilitatum, nugarum, ineptia rum , quae nebulosis iis temporibus habebantur in pretio, nobis accuratam historiam reliquerint. Hinc abiectos vidimus divinos codices, Testamentum scilicet Patris filiis concreditum, eosdemque filios con Versos vidimus ad opuscula perlustranda deliriis humanae mentis , fabulisque plenissima, quae mali homines otio abutentes , suaeque utilitati servientes confin Xerant. Hinc hominem vidimus, ut ut viribus
attenuatum ac vulneratum , superbe tamen fidere vuribus suis , et oblitum duorum hominum, primi nimirum , et secundi Adami, a seipso expectare auxilium ac robur. Hinc derelicta - veteris disciplinae substantia ac veluti succo, innumerabiles pietatis se mas puriori cultui surrogatas vidimus, inanes , hi Volas , superstitiosas , iisque denuo excitatum vete rem Iudaeorum spiritum, quo solebat, inquiri, an in monte Garizim , an Ierosolymis colendus esset De .us , quin cogitaretur Deum esse adorandum in spiari tu , et veritate, neC alia ratione veros Dei culto. res existere . Haec vulnera sunt, quibus angitur Vmhementer, ac dolet Sponsa illa castissima, quam nos
64쪽
IlI. Fatendum quidem est post Synodum Oecumenicam Tridentinam nobis parata fuisse remedia sanandis morbis, vel saltem praecavendis idonea , noVaque decreta condita ad gravioris momenti veritates tuendas , optimasque sanctiones ad rectam disciplinam secundum Evangelica instituta componendam . Verum cum piissimo ac praeclarissimo Episcopo Carolo Borro maeo I), vix absoluta oecum enica Synodo, aptare licuerit temporibus mis Ieremiae verba et) : transiit messis; finita est aestas , et ms salvati non simius; longe potiori iure nos qui ab illa aetate distamus duorum speculorum intervallo , recrudescentibus , immo et multiplicatis antiquis vulneribus , eXClamare possumus : eυanu rami fructus ; tempus acceptabis aufugit; nosque tam gymoi in discrimine versiamur , ut saltu nostra maxiDie peri litetur. IV. Verumtamen non abest a nobis divinitus immissum anxilium. Insonat auribus nostris ipsiuq Ieremiae vox, laetitiae gratique animi sensu ac plausu exci
pienda ista Θιid 3 clamat ille 4 Numquid resina non
se in Go ad P Numquid medictis non ibi P Quare ar0u est obducta cicatrix filiae populi mei P Ergo nullum erit remedium morbis sanandis aptum Θ Adeo medicus omnis aberit , qui tam late patentis infirmitatis sanandae consilium ineat, aptamque rationem proponat 3 Cur igitur hactenus non obducta cicatrix populi mei 3 Cur hactenus seria suscepta non est de hac re cogitatio 7 Hanc vocem immittit ab alto x Vid. eius orat. praemiss. concit. prov. H. an. I 82. α) Cap. VIII. vers.. as. 3) Notae sunt in historia Conciliorum acclamationes
fieri solitae principi, eiusque semiliae, et Episcopo . O Uit. cap. VIII. V. aa.
65쪽
to Deus , effunditque desuper, vocem sane consol tionis , ac spei plenissimam, cuius sonitus blandupulsat aures , mulcetque corda Episcoporum Etruriae , alpes deinde transgreditur , traiicit maria , ac dissitarum gentium, Sacerdotum , Doctorum, magnatum plausum excitat, et admirationem. Iam nostis, Patres ac Fratres praestantissimi, me nunc loqui de Principis nostri Encyclica missa ad Episcopos provinciarum Suarum die 26. Ianuarii huius anni. De hac voce quid dicam , quae inter assiduas regiminis publici curas, sine fastu ac Pompa , suavis , mitis , ac blanda a Principe prodiit, atque ad aures Episcoporum illapsa ad eos LVII. articulis ea omnia consideranda detulit, quae in Ecclesiis Etruriae aureorum Christiani nominis temporum nitorem , integritatem, splendorem, ac
spiritum possunt restituere 3 Quid memorem Cyros, Nehemias, Esdras, Constantinos, Theodosios 7 Cur hic comparationes instituam 3 Illud ad summam elogii dixisse sussiciat Principem vere pium Deoque acceptum, ac populi sui exteriorem Episcopum eum ipsum esse , qui ad praeclara facinora praestanda magnum vobis praebet incitamentum . V. Sed optandum erat plurimum Principis vociet aliam sociam adiungi , quae vos eXCitaret Ieremiae verbis, admonens iam esse prope dies sanitatis, tempus medelae. Haec etiam vos iam Vestras perct
lit aures pridie Kalend. proxime elapsi mensis Augusti, cum ad vos pervenit epistola primi huius Ecclesiae Pastoris, quae nos invitavit, ut simul cum ipso collecti, simul cum ipso ageremus de ratione consulendi Ecclesiae nostrae necessitatibus. Aurea Sane epistola, plena sententiis, plena vi , et emcacia suadendi i Huius sensus ipsi legistis eo , qui filios de-Cet, affectu. Ast ego tam vehementer iis commotus sum, ut ab aliqua . eorum parte repetenda me colat,
66쪽
nere non possim . v Id nunc opportune magis esse ,, Videtur, ut Vos omnes in Iesu Christi nomine ac ,, Visceribus peramanter amplexatus etiam atque ,, etiam Orem atque obsecrem , ut 'id memineritis . ,, quod cuique vestrum una cum sacris ordinibus,, collatum est; quae Vestra sunt, sedulo consideretis ;D Sacra denique iura Pastorum secundi ordinis di- a gnitati inhaerentia excitetis is . Iam et antea Saepe Angelus huius Ecclesiae in spiritu mansuetudinis , doctrinis et sapientiae, nunc viva Voce, nunc editis pastoralibus litteris, pro re nata Vos allocutus fuerat . ut uni , vel alteri necessitati consuleretur. Sed nunc quod in vobis est , t tum exposcit a vobis , totum seipsum exhibens. totumque onus huius Ecclesiae vobiscum una dividens. Vult enim integram, quae suscipitur, huius
Ecclesiae restaurationem etiam ad vos pertinere. Hinc consilia et operam vestram exposcit Circa
abusiones tollendas , vel Religionis ossicia ad pristinam . integritatem revocanda , vel proscribendos errores , vel puriorem doctrinam in Dioecesi nostra sacro iure sanciendam atque habendam pro norma
lectionum , atque concionum nostrarum . Haec Omnia vobiscum dividit, totumque sibi pollicetur a Vobis, ut olim sancti Antistites , Gregorius , 'Ambrosius, Paulinus in suo quisque Clero spem omnem ac fidissimum praesidium laborum suorum collocare solebant. Sic Dei consilio factum est, ut VOX , sententiae , Consilia , ac vota Principis simul et primi huius Ecclesiae Pastoris uniantur ad solamen et opem. huic Dioecesi serendam, vestraque propterea studia ad id perficiendum excitanda. VI. Iam ab eo temporis momento, quo per sacram 'ordinationem ad vos illapsus fuit Spiritus Sanctus , Pater Caelestis vos miserat in vineam suam , eius . que
67쪽
que culturam vobis commiserat . Sed nunc fortunia. ta dies illuxit, cuius memoria nunquam eXcidet e cmonumentis huius Sanctae Ecelesiae Pistoriensis a dies, inquam, illuxit , qua Pater idem Caelestispebuliari titulo vos iterum ad Mineam suam iam Vobis concreditam invitat, excitatque ad peculiarem ipsius culturam , ac messem colligendam . At ego de hac vinea quid loquar qui cum omnium minimus sim in ministerio huius Ecclesiae , dicere Cogor in hoc tam augusto virorum cousessu, omni h nore , et veneratione dignissimo 2 Quid dicam ingenue ac libere , nisi quod Religionis studium quo ipsi flagratis expostulat suadetque dicendum, poriculorum instantia, rerum tractandarum graVitas, et Synodalium coetuum cogendorum utilitas atque ne cessitas 3 oculos ergo,Patres ac Fratres,in hanc vineam Convertite, ac dicite, utrum illam ipsam agnoscatis Quin ad remotiora tempora progrediamur, ad eXiamii vestri Antistitis S. Attonis aetatem ascendite eX cuius laboribus concionibusque tam uberes frUC-tus ipsa perceperat , ac comparatione instituta Pe Spicite , an recens huius vineae status vel levem
imaginem referat illorum temporum . Nonne obs- ratum est aurum , mutatus est color optimus 'Per saecula elapsa decurrite; memoriam praeteritarum aetatum perlustrate, atque ad nos accedentes
intuemini huius Ecclesiae faciem , vicissitudines , variamque fortunam , ac vel ipsam fortasse Clamaritem audietis . . . Sed heu l quo me ducit oratio 2Tem arduam plenamque periculi aggredior. Undique sane Coarctor angustiis. Vel enim veritatem alto Sulentio tegendam mihi esse video, vel si loqui fas est, inclitae multorum Episcoporum memoriae, qUi huic Ecclesiae praefuerunt, videri possum iniurioSUS is Agenda tamen res est, morbusque qualis, et qua tus
68쪽
tus est, aeeurate detegendus. Nolo turbare cineres. oec illorum conditioni obtrectare, qui calamitate temporum , aut alia quaVis de causa, qnae nΟS lateat, Coacti sunt Cum animi moerore conspicere praepedita ipsorum ad morbos Sanandos consilia, malaque Cum gemitu cordis tolerare, vi morborum Virtutem parati remedii superante. Haec sane Ecclesia, de qua dicere ingredior, a malis libera numquam iuit, cum suxu temporum per orbem Christianum late grassantibus. Haec mala doluit ipsa amarissime; pxaevarication 's Vbdit et ingemuit. Haerent adhuc diuturnae corruptionis vestigia , quam ipsa contraXerat , Postquam Surrexissent e molinistica Schola novi Magistri , prurientes auribus, ausi Vel inter Clerum prophana docere , seque iactare ut Angelos pacis, ac pacem ubique portendere , ubi non erat pax . Quis enarra- Te Valeat rerum perturbationem, quae inde manavit pPlurima sane eruperunt errorum monstra prorSUS
religioni contraria. Uel ipsum verbi Dei ministerium Corruptum , ac depra 'atam conspeXimus ; Sacrarum disciplinarum studia ineptissimis scholarum quaestionibus nugisque implicata s excogitata Vero et Iate diffusa nova opiuionum figmenta, inaudita Patribus ac penitus aliena a priscis Pontificum decretis . Ex his autem quid aliud fluere poterat ad
nostram usque aetatem, quam Caecus animi furor, quo plerique capiuntur , et exardescunt adversus quamlibet reformationem quamvis utilissimam, atque ad prudentiae legem exactam s et quamvis cum ea proponitur , non ηlio spectetur quam.ut reflorescat. et
redeat ad nss iam paene collapsus Evangelicae docitrinae Succus ac spiritus , implent omnia querelis quasi timentes eκtremam Sanctae Civitatis desolati nem , fugiuntque demum cane peius et angue spiLmae frugis libros, peregrinis iam pridem inductu doctrinis adversos. VII
69쪽
. si quis vero mihi obiiceret, ut ad morbos sanandos remedia indicaret, synodos in hac ipsa E
clesia antehac habitas, iis argumento, quod prae manibus habeo, novam vim ac robur adiiceret. Huc vos testes appello , ac vehementius imploro fidem vestram, sapientiam, aequitatem. Versate diu, Patres, Vers
te titulos , capita, paginas decretorum quae in Synodis nostris edita sunt. Ipsi inspicietis, quamvis multa in iis contineantur adprobatione et laude digna ,
Ilurima tamen deesse, quae a maiorum nostrorum
consiliis quilibet iure expectasset, qui vel leYissime
in ecclesiasticis rebus versatus esset. Ubinam quaeso reperietis primaevam veterum Patrum doctrinam
ubique lucentem puramque ab Omni temporum I be 7 Quid vero cum vel ipsa noVissima Synodus , quae coacta hic fuit anno Ira I. , desiderari passa sit opportuna remedia, quae adhibenda fuissent ad vindicanda iura sanctissimorum dogmatum redem tionis , et gratiae . quae luculentissime nobis tradiderunt Evangelia, Epistolae Pauli, Patres atque Concilia unanimi totius Ecclesiae consensione , quihus tamen dogmatibus vulnus inflictum fuerat emroneis hypothesibus privatorum hominum ingenio confictis Anne, Patres Venerabiles, tam altum, ac ferme insanabile vulnus patiemini ' Id ego non pilo . Iam in frontibus VeStris emicat ardens, quo fi gratis, studium restituendi ingenitum atque nativum splendorem pretiossimis veritatibus , quae largiori Dei munificentia ad hominum genus fluxerunt. In vobis est pretiosam hanc haereditatem tuendi faciabos ac debitum . Quidpiam quod magnum sit ac singulare, a vobis Orbis Christianus expectat . Iam a diversis quoque Dioecesibus huo convenerunt, RCvobis dexteras iunxere viri complures pietate, inge-
tuo, muneribus, diSnitate, doctrina , et eruditione
70쪽
speetatissimi. Res omnes ita compositae esse videntur, ut faustissima initia exitum quoque faustissimum polliceantur. Hic modo sedetis U. P. ut decreta condatis, quae sint ornamento ac decori Religioni , et fidei, quam ducem atque magistram habetis . Agite ergo , lucemque sequimini propitiam et
faustam, quae vos in unum colligit. VIII. Nec alia sane de causa huius Ecclesiae necessitates dignas studiis, ac laboribus vestris quasi transiens descripsi, nisi ut vobis simul sub oculos
Ponerem eXoptatam, quae demum sese obtulit, Ο - casionem efficaciora pro morbis conquirendi remedia . Vobis id modo agendum est, quod ab aetate Apostolorum fieri coepit , et melioribus saeculis semper fieri ab Ecclesia consuevit. Haec Synodalium iudiciorum ratio, quam S. Carolus Borromaeus
afflatui Spiritus Sancti tribuit lil , semper opportunior credita est in Ecclesia pro litibus finiendis, pro
extirpandis erroribus, pro fide morumque doctrina tuenda. Innumerabilibus patet eXemplis consuevisse singulas Dioeceses in Synodis cum Episcopo, et Sace dotibus suis fidei caussas agere ac definire , ne vel ipsas definitiones, aut decreta fidei, quae a maiori-hus sedibus promanabant, unquam excipere , nisi
examine instituto, ac prolato iudicio in Synodis Dioecesanis. Ergo quod olimVagebatur, id demum
nunc agitis. Maiorum Vestrorum vestigiis insistite. Eadem iura ab illis ad vos haereditate fluxerunt. Ls firmis manentibus quae ad fidei morumque doctrinam Spectant, quaeque unanimi Ecclesiae sive dispersae , sive in Synodis collectae Consensione sanciata sunt , totum quod reliquum est , iudicio vestro