Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

lebrentur Synodi, in quibus Episcopi per suos P

Tochos , aliosque sacros probatae vitae ministros certiores facti malorum, quae forte in eorum greges irrepserint, promptum qique essicax iis possint Una Cum Clero remedium adhibere. Hoc itaque Magno Duci in votis est, ut singuli suae ditionis Episcopi saltem quolibet biennio Synodum habeant,

Primaque eiusdem convocatio fiat aestate an. 2786. Sperans lare , ut omnes una Cham suis Parochis ,

quin habitas ante synodos sibi unice proponant ad imitandum, sanae doctrinae, regnique legibus firmiter inhaerere glorientur. II. Iis autem , qui tum in civitate , tum in agris Ecclesias regunt, maius est ad .. Synodum a C- cedendi ius , quam Canonicis , Beneficiariis , aliisque Dioeces eos vel Presbyteris , vel Clericis. Cum tamen aliquid vel damni in populum, si pastoribus destitutae manerent rurales praesertim Ecclesiae, Vel incommodi in Parochos ipsos derivare possit ;cumque in nonnullis Dioecesibus propter ingentem eorum, qui suffragii iure gaudent, multitudinem difficiliores tardioresque deliberationes fieri necesse sit, Omnibus ad Synodum convocatis Parochis , postquam de rebus in Synodo tractandis statuendisque cuiuslibet regionis , quam Plebis , aut ricariatiis nomine appellant, Curiones diligenter cognoverint, aliquem Spectatae probitatis et sapientiae virum in sua quisque regione eligere poterunt, qui absentium Pasto-Tum mandato ac nomine Synodum adeat. III. Cum vero necesse sit, ut Unam eamdem que omnes insistant viam, mandat REGIA CELSITUDO

Episcopis , ut qua huiusmodi conventus habendi ratione

92쪽

tione sint, quis in proponendis decernendisque rebus

servandus Sit modus , quo per diversos, uti vulgo dicunt, Vicariatus , aut Plebattis distribuendae sint ordine , ipsi Videant, a C proponant. IV. Optat etiam , ut singuli Episcopi ea proferant , quorum e Xamen deliberationemque ad Syn dum Dioecesanam pertinere arbitrabuntur. Et cum opus sit, ut publicae corrigantur precationes, Siquid in iisdem occurrat Ecclesiae doctrinae Contrarium , id maxime curetur in Synodis , ut quae vulgo Missalia , ac Breυiaria dicimus , reformentur ; falsae ex iis , errorumque plenae expungantur historiae; tota singulis annis Scriptura legatur ; atque ita demum emendata Ecclesiastici Patrimonii sumptibus iterum edantur in lucem . Expendatur etiam , quomodo nimia illa , quae invaluit, crebro , temere, sine Causa, atque unice ob quamdam iuris solemnitatem, atque ex forensi consuetudine iurandi licentia coercenda sit . An in- Super praestet in Sacramentis administrandis patrio sermone uti, quo etiam latinae linguae prorsuSignari, quae pietatis sensa Ecclesiasticis precibus . ac cerimoniis insunt, assequi mente Valeant. An denique ad frequentis Simoniae periculum remoVendum , Ecclesias conferendi ius populo abrogari satius fores. x lU. Ea etiam maximi momenti res habenda est, ut in primaeva suae dignitatis, ac potestatis iura, in quae paullatim invasit Romana Curia , restituantur Episcopi. Exquiri itaque posset, eas inter facultates , quas eadem Romana Curia sibi arrogavit, quaenam habendae rint, tamquam Episcopis iniuste adem-Ptae , adeoque recuperandae, atque in his praesertim.

quae sequuntur .

93쪽

Eos ordinandi facultas , qui vel generis , vel

aliquo corporis vitio laborant. Id autem , veluti lex, statui posset, ut nulla neque detur, neque clata ab aliis recipiatur , ac probetur gratia , ad interstitia , ad genus , atque etiam ad aetatem quod pertinet, nec si quis simplici aliquo, atque etiam sui auris patronatus beneficio fruatur Facultas divinum cum aliis precibus commutandi ossicium ; isti m celebrandi Missam morbo aliquo affectis concedenda s Examinatores , qrios ο - Θnodales vocant, eligendi . Suppositam gestandi comam; quam facultatem aboleri fortasse praeStaret. ciorum, Missaruntqise onera vi cuiuslibet beneficii , vel ut vulgo dicunt, Capellae, Pii O cii ,

aut legati imposita alio transferendi, minuendi, redigendi , remittendi, aut cum aliis pietatis operibus commutandi. Liberatio a votis simplicibus, aut irsorum commutatio . Sacrarum Virginum collegia , aut Monasteria ingrediendi puellis , aut primo propinquitatis gradu coni unctis , Ibique commorandi convivendique tum.cuiuslibet aetatis puellis, tum viduis concedenda Venia. Abbatissis , aliisque Antistitis Monasteriorum praefecturas prorogandi. Μonialibus balnea, suorumque propinquorum domos valetudinis ergo adeundi , atque ex uno in aliud coenobium, aut ex coenobiis in aliquod custodiarium commigrandi. Item emciendi, ut iusiurandum suppleat locum testium, qui aliquem sui iuris esse, atque ab ' omni coniugii vinculo solutum confirment. Regulares in Saecularium Clericorum statum redigendi , Ecclesiastico aliquo ante assignato titulo; a liaque omnia facultatum genera, quae Proponi PO4existimabunt. VI.

94쪽

VI. Quod vero ad eas pertinet, quas Μatriis

moniales dispensationes dicunt, inquiri posset, an quibusdam constitutis consanguinitatis, et amnitatis gradibus, in quibus nullam umquam fas esset concedere immunitatem , aut gratiam , posset Episcopus ea, qua pollet, auctoritate , sed gratuito, a cael ris solvere. An item expediat, spiritualis cognationis impedimentum penitus abrogare. Quid demum de publicae honestatis, conditionis, erroris, aliisque impedimentis sit statuendum . VII. Refert maxime, ut omnes tum saeCUlares, tum regulares Ecclesiae ministri iisdem imbuti sine moralis disciplinae praeceptis , eamdem ineant Simdiorum rationem, eidem in administrando praese tim Poenitentiae Sacramento doctrinae inhaereant. Expedire ergo videtur, ut tam in Seminariis, Ecclesiasticis Academiis, publicis Athenaeis, sive Universit risus , quam in Regularium Coenobiis eadem praescribatur docendi ratio, eaque ab Episcopis una cum auctoribus praelegendis proponatur, ita tamen ut in sacris studiis D. Augustini doctrinam sequi universi debeant, a qua qui vel minimum recederet, neque confessionibus audiendis haberi posset idoneus, neque demum ad illa scientiae pericula atque eXperimenta , quae Concursus vocantur, admitti . VIII. In eum unice finem, ut eruditiores probatioresque, ac magis de Religione , deque animarum salute solliciti praeficiantur Ecclesiae ministri , accurate eXpendant necesse est, quid de ordinationum titulis decernere magis expediat. Solae, quae Vulgo appellantur, Paraeciae , aut capellaniae, quibus animarum cura adiuncta eSt ,

magis legitimi videntur ordinationibus tituli ; nisi forte aliquem in Parochi, Confessarii, ac Sacerdotis ministerio exercendo rudem prorsus, atque imperi,

95쪽

gs SESSIO II.

ritum, et Cuius nondum satis fuerit usu probata V catio , ad eas promovendi periculum obstaret. Simplicium Beneficiorum , ex quorum rediti post adimpleta eorumdem munia id Superest, quod Beneficiario alendo sit satis, eoque magis sui patri monii titulus otiosos plerumque Sacerdotes efficit, qui habentes, quo bene victitent, in opus ministerii incum bere negligunt, praesertim vero Cum Paroeciarum EC-clesiae ab ipsorum domibus longe absunt, aut dissicilem Per ardita, ac praerupta loca aditum habent. Titulus vero, qui ex quodam celebrandarum Missarum onere ducitur, atque is praecipue , qui Propter operam , ac sedulitatem alicui Ecclesiae praestitam privilegio quodam invectus est , minUsquidem eX lege est ; verum magis impigros, Ecclesiasticorum munerum peritiores, ac fortasse etiam eruditiores Ecclesiae ministros suppeditat. In uno enim Clericicali munere aliam victum sibi comparandi viam praeter impigrum laborem et doctrinam non vident. Haec igitur omnia , atque item canonicas SanG-tiones , et quae vel, eli perientia , ves suae Dioec seos Status eos melius edocuerit, Episcopi suscipere

Poterunt consideranda , ac deinde quid Ecclesiae bono, ac spirituali populi gubernationi accommodatius sit, omni alia ratione posthabita, eXpendere et

constituere.

Ut vera Chalcedonensis, ac Tridentini Concilii

Sess. 23. C. I 6. decreta vigeant, cum de malis ,

quos Ecclesiae dederint, ministris Deo reddenda linsis ratio sit, quaecumque decernatur ab eis meth dus, ii semper a sacro ministerio essent removendi, quos titulo quovis licet instructos, neque verae V

cationis indicia prae se ferre, neque integritate vitae , neque ingenio , neque doctrina praesta. Te cognoverint, ita ut spes nulla affulgeat, eos in

96쪽

SESSIO II. 89

sacro exercendo munere utiles aliquando fore. Etsi quandoque privatum i modo fictilium non sit

patrimonium Probetur, eX eo Saltem 6O. , ut aiunt, scutata, deductis oneribus , quotannis redeant. Ea enim de causa ab iis, qui ordinantur, patrimonium exigitur , ut sive morbo , sive alia calamitate amictis suppetere possit victus , quin Suam omnem inmissarum stipendio spem ponant , atque indigna sacris personis obire cogantur ministeria .

1 Ex his consequitur, ut exceptis Seminarii

alumnis nulli unquam Tonsura , aut habitus Clericalis Conferatur , antequam decimum octavum attigerit aetatis annum , ac nisi prius certissima probitatis, integritatis , ac proni ad Ecclesiasticorbm munerum rationem ingrediendam ingenii, et vocationis argumenta dederit . . Quod vero ad eos spectat, qui aliquod beneficium obtinent , eorum ad Ecclesiasticum amplectendum statum parem saltem aetati proclivitatem certo Constare necesse foret , ita ut filii non parentum Studiis , aut commodo impulsi, sed Tonsuram ultro ipsi peterent. Ne quis igitur adolescens minor natu decem , et octo annis in Clericorum numerum a mscribi queat, ut Ecclesiasticis muneribus vacet.

Videant proinde Episcopi , quomodo minutulus ille puerorum Clerus ab Ecclesiis , quas Cathedrales,

aut Collegiatas vocant , semoveri, et quae alia EC-clesiarum ministerio consulendi ratio iniri queat, ipsi proponant. Certum etiam de optimis eo m moribus , a que in studiis pro aetate progressu testimonium ii heri oportet. ,

Si qui vero omni desitiati beneficio Ecclesiae

initiari Tonsura postulant , - praeter voCationem,

Probosque mores exigi ab iis posset, ut Rhetoricae

97쪽

saltem studia consecerint. Quod si Cathedrasibus.

aut Ρarochialibus Ecclesiis usui foret ea aetate ad illescentes ad ossicium iisdem ministrandi admittere . qua nondum Rhetoricae cursum absolverint ; quin Ecclesiastico muneri Tonsura initientur , posserit

Episcopi Clericalem habitum gestandi ipsis tantum

concedere facultatem . Quoties vero ex hoc ad alium altiorem ordinem ascendunt, eadem in eorum Vocationem , mores , ac studia severissima inquisitio repetenda foret .

Postulari etiam posset, ut qui ad Subdiaconatus

ordinem sunt promovendi, sedulam neque inanem sacris doctrinis operam tribus saltem annis dederint; qui vero ad Diaconatum, quatuor ; qui demum Sa- Cerdotes Cosecrandi sunt, universum Theologiae cursum confecerint . Nullus praeterea ordinari possit Clericus, nisi prius in Episcoporum Seminariis per aliquod tempus fuerit, aut Cathedrali, vel P

rochiali Ecclesiae inservierit. Quantum vero quiS-que in studiis profecerit , severo accuratoque eri mine , Suorumque Doctorum testimonio palam fiet ;maiorque Professoribus, ac Μagistris , iis praese tim , qui in Universitatibus, aut Ecclesiasticis Ac demiis docent, fides habenda erit XI. Quoties vero contigerit , ut ante Subdia- Conatus ordinem ad aliquem ex minoribus ordinibus quisquam sit promovendus , optandum maXime finret , ut si eum vel tardi ingenii, vel in studiis lite- Tarum segnem, atque indulgentem deprehenderint . ordinationis differendae loco , eum aperte , atque humaniter ad capessendam aliam vitae rationem ho tarentur potius, quam in concepta ulterius ProgrC-diendi spe, permoti nescio qua miseratione, relinquerent ; atque ita illi ad alia studia, aut artes, quibus

98쪽

vivere commode possent, omni praeclusa via, assiduis tandem victi precibus eum licet minime idoneum ordinare cogerentur .

XII. Tot, ac tam gravia sunt Sacerdotii munera , ut nemo ad illud, nisi re diu ac mature pensata , deberet accedere. Omnis itaque tum ab aetate, tum ab iis, quae interstitia dicuntur, reiicienda foret dispensatio, et quod ad interstitia pertinet, ea ex Tridentinae Synodi mente prudenti Episcoporum

arbitrio relinquenda. Inter Caetera vero Constituta per Canones impedimenta, Episcoporum erit eXpendere, quae veluti nullius , aut parvi momenti perpetuo, aut quibusdam temporibus abroganda sorent, vel a quibus neminem unqUam solvere, ac liberare fas esset. XIII. Postulari etiam posse videtur, ut Parmchialium Ecclesiarum , Capellarum, quae adiunctam habent animarum curam, Canonicatuum, aliorumque Beneficiorum candidati tres annos a suscepto Sacerdotii ordine in aliquo Lyceo, aut Ecclesiastica Academia, vel apud aliquem spectatae auctoritatis Doctorem , cuius testimonia eXhibere debent , morum et scientiae specimen dederint ; tum in sua quisque Paroecia Co ncionatoris, Institutoris, aut Cathechistae , vel Consessarii munus exercuerint; aegris adfuerint, ac morti proximis; Ecclesiasticas functiones peregerint, collationes , quae de Sacris rebus , moribusque habentur , frequentaverint.

Quae qui dein omnia exigi etiam ab iis posse' , qui ad Parochiales Ecclesias , aut alia Beneficia animarum curam habentia per privatos patronos Praesentantur , quibus id iuris non est, ut minus idoneum Ecclesiae ministrum dare possint; ac potiori iure populus fidelis postulat, ut optime instituatur , oibique sedulo in serviatur.

99쪽

sa SESSIO II.

XLV. Animadvertendum Episcopis, quid tum

de augendo missarum stipendio, quamdiu ' necesse erit, ut eius accipiendi consuetudo vigeat, tum deminuendις cuilibet Beneficiis, aut Capellae impositis Missarum , Osticiorumque oneribus decernere eXpedi. at , in eum praecipue finem , ut is alatur ministro.

rum numerus , quem suae dioeceseos necessitas, atque utilitas populi postulabit.

In minuendis autem , atque alio transferendis Missarum oneribus curandum foret, ut iis Ecclesiis praesertim urbanis, in quibus Missae populi usui et commoditati supersunt , is detraheretur , et ruralibus Ecclesiis addiceretur ipsarum numerus , qui Parocho, eiusque Coadiutoribus 23 it satis, ne ullus praetendi possit a sua Ecclesia eius rei causa discedendi titulus. XU. Ea esse videtur Ecclesiae mens , ut nullus plura simul Beneficia, licet simplicia obtinere possit. certe de iis omnino sentiendum eSt . quae beneficiarii praesentiam atque assiduitatem postulant; de quibus decerni oporteret, ut nulla iam quam iis quomodolibet obtenta derogatio, aut di

pensatio suffragetur .

Ea simplicia excipi beneficia possent, quae Pri-Vati iuris patronatus sunt, cum nulla de iis fieri mutatio queat, quin eadem vel conferendi, vel obtinendi ius ad privatas familias pertinens , ac Solemnes illae laedantur leges quasi contractus iure in creandis beneficiis constitutae. Beneficia vero simplicia , quorum collatio vel ad Ecclesiam , vel ad Regem , ad Communitates ,

aut Pia Loca pertinet, cum tenues eorum redituS sunt , Una cum fundis , atque oneribus unienda fi rent, atque ad eum numerum redigenda, ut ex Uno.

quoque OO. scutata, ut aiunt, Post adimpleta ipscis

100쪽

rum ossicia quotannis redirent . Quod ut facilius fiat, addi eisdem possent capellae, ac Legata Missarum ; eaque ita ad minorem redacta numerum ,

atque aucta pro Ventibus , iis Paroeciis , quae maioris Ope , ac ministerio indigent , adsignari possent, imi posita iis , veluti Beneficiis animarum curam habeni libus , praesentiae atque assiduitatis onere , ita ut beneficiarius in sacris functionibus Parochiali Ecclesiaes inservire , audire confessiones, infirmis adesse tenimi atur. Hic Veror admonentur Episcopi, ut ea ac CU- rate servent , quae in datis nuper de Laicorum patronatus iure literis continentur. XVI. Quod spectat ad Beneficia, quae residentialia vulgo appellantur, ne Cathedralium quidem , et Collegiatarum Ecclesiarum exceptis Canonicatibus; et Capellaniis, quaevis vetanda Surrogatio, aut SurrΟ-gandi facultas, quoties sive morbi , sive ingravescentis aetatis causa ipsi per se interesse non poterunt beneficiarii, relicta iis iuxta atque adessent , Beneficii fructus ac reditus percipiendi potestate, quin per huiusmodi substitutiones detur alteri in Beneficii possessionem succedendi ius , quod veteribus Ecclesiae sanctionibus ad Uersari omnino videtur . XVII. Ex simplicibus Beneficiis lautem tum ea, quae Ecclesiastici, aut Regii , aut Communitatis , Piorumve Locorum iuris patronatus sunt, in residemtialia Beneficia, ut supra dictum est, ConVertenda, tum quae alicuius rei causa ita immutari nequeunt , siquid huiusce generis superesset) nec non Uniis versa simplicia Beneficia , quorum collatio ad priva. tos pertinet, ut Dioecesanis tantum in Dioecesi. re- Vera manentibus ; quae Vero privati iuris patronatusi non .sunt , alicui Dioeceseos Ecclesiae inservientibus, in ice conferantur , decerni posset.

Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION