장음표시 사용
341쪽
diutius laturus Agosndam sororem Siloni viro principi cum spe successionis connubio iunxit ipse prole destitutus ac ne vetorem quidem habuisse sataris est exploratum. In valle Iaguela quam saniores Canicam vallem inter pretantur) aege S. Martini nomine sepultus est: alij s. Michaelis assirmant in oppido Iangua quibus maior nominum similitudo fauet) ubi antrum
subterraneum errat Andreae nomine dicatum, & coniuncta duorum Reiagum sepulcra sic apud populum fama obtinuit) Aureli j nempe es Fauila
tempore scilicet consequenti, virtusque sepulturae veteri loco mutato. In Aureli 3 locum Silo sororis vir pravita cum Adosnda uxore regno est inauguratus. regnauit annis nouem mense uno die uno: Calurcos sub initia tuta io multuantes ad Ciperium montem ,nostris Cebrerum, compescuir. eius belli causi, non sunt prodita . silo tamen grauior annis siue ingeniJ socordia, non militaribus sollim sed ciuilibus etiam muneribus abscedere certus,nam se imposito oneri imparem sentiebat, praeterea uxoris hortatu, Alfonsum Froilae filium consortem regni fecit,summa bello paceque auctoritate concessa. Fuit haec horum temporum calamitas,ut cum maximὸ turbata republica seuae tempestatis fluctibus, viro & gubernatore opus esset,lunc ad gu bernacula sederent plurimum Reges inutiles & ignavi Ex eo consortio Alia sonso Regis nomen accessisse, indicio est diploma vetus,atq: quo nullum in tabularijs Hispaniae antiquius exta Valpuestae aedi D. Mariae nomine, ubi acilio sie eollegium Canonicorum estibiim monachorum coenobium, concessum: ubi Reguaibetalitate multa praestia illi templo Aonantur Era octinge te sima duodecima nempe salutis anno septingentesimo septuagesimo qua io regni Siloias afitio primo Dis fortasse numeri vitiati sunt. eqj enim eo rum opinioni accedimus qui ad Alsonium Catholieum is diploma ablegare malunt ratione temporum haud magna aliqua de causa vehementer perturbata. Est autem ad memoriam insignis ijs in litteris contenta execratio, qua eius donationis violator iubetur esse anathema,Marrano, & excomuni catus. unde intelligitur Marrani vocem vulgarem no a Mauris quas Mati iani ut quidam suspicantur factam in Italia Frederici A Enobarbi tempore: 3 ocum Mauri plurimi fidem Christo datam in baptismo,passim eiurata quam susceperant religione violarenti sed potius ex Syriaca voce Maranutha 3eductam,qua anathematis ignominia execratios: in diuinis litteris continetur. De filonis sepulcro non una opinio es quibusdam oueti affirmantibus in saluatoris ae se, ubi sepulcrum eius nomine cum prolixa inscriptione extat: aliis praui e in S Ioannis Euangeli Te quod ipse templum a fundamentis aedificandum curauit. quo loco Ados inda certe uxor tumulata est.
Alfonsitis, Maia Cartis, Remnundus Reges. Ciso. VII.
I L O N I s funere procurato regnum ei, penes quem reipu
bli hae procuratio erat,Alsonso procerum voluntate confirmatum est anno septingentesimo octogesimo tertio. paterni odii memoria resederat,& virtutis specimeu quod interea dederat singulare
342쪽
sngulare cunctorum ordinum voluntates conciliarat Unus Mauregatus Alsonii patruus, tametsi stupro genitus era fratrum exemplo qui deinceps regnarant, imuriam luctam querebatur Alsonso praelato sibi, quem arctiori cognationis gradu desinctos proximὸ Reges attingere constabat. neque 3eerant sactiosi homines qui studio rerum nouarum eius conatus adiuuarent, corruptores,vaniloqui,ut sunt plerique principum asseesae. His auctora bus, quoniam parum praesdij in gente erat,ad Maurorum Opem supplex consu-git ignominiosoq; Christiano nomini scedere impetrauit quinquaginta virgines natalibus nobiles,& parem ea plebe numerum pactus tributi nomineio quotannis. & sunt ante omnes nationes Mauri essus in venerem. Itaque his illecebris voluptatum gens barbara prouocata, Rege eorum Ab terra lima no concedente,Mauregatum secuta est. Inerat praeterea dignitas,cum Christianorum gentem vectigalem haberent Regem beneficiarium. Eius exerci- ius impetum Alsonsus viribus impar,ne l. satis confirmato regno vi susten tare poset veritus,:emulo sortunaeq: cedens, in Cantabriam aufugit: ubi magnae clientelae erant,multi propinqui & necessati j Eudonis ad quem maternum Alsons genus reserebatur. viginti quinque annos natus erat, cum sub ipsa initia regno spoliatus est Regnauit Mauregatus annis quinq;,mensibus sex, nulla re nobilis praeterquam ignauia,actionum turpitudine, atqj scelerea o nefario,quod prodenda patria suscepit prauiae sepultus est in D. Ioarinis, ut chronici quod Alsons Magni nomine vulgatum est, Ouerense esemplum habet. Obiit anno septingetesimo octogesimo octauo quo anno Abderiali 7 8 8
manus Maurorum Rex cum regnasset annis uno de tr)ginta, Cordubet defunctus est. Quam urbem extructa arce,atque hortis institutis quibus Rara phae nomen iit nunc Arri2aphar magnopere exornauit Praeterea ante bie-
mum cx belli manubijs templum est inchoatum: quod hodie Episcopi Cordubenus cathedra insigne, ipso structurae genere , multitudine, Ec varietate columnarum quibus moles incumbit,cernentibus pro miraculo est Reliquit filicis nouem filios undecim. ex his Zulemam natu maximum,quem vivens
3 o Toleto urbi praesecerat oriens sui cellorem designauit. Issemus filiis alter,
cum sauorem gentis praesens occupasset regnum a morte patris occupatum virtute & armis tutatus est,primum aduersus Zulemam, qui acie vidius in
Jontestanosq,,ubi Murcia sita est,suga pulsus, pretio sediaginta millium aureorum regni ius fratri relinquens secessit in Africam deinde Abdalsam si attem alterum nouarum rerum studio tumultuantem,sce lese cum eo facto, in
Africam eapulit. rerum potitus est annis septem mensibus septem , Gie sua septem. Mauregato quidem Veremundus successiit cognomento Diaconus quod in eum ordinem lectus esset,& ex ritu Christiano sacratus in minori ortare De Vere mundi patre variant historici nec facile est aut opinionem o opinioni, aut auctorem auctori praeterre. nominum similitudine vitiatam memoriam arbitror quidam Bimarani filium putant eius qui Froilς fratris m,nti cecidit: alij Alfons Catholici fratre Froila narum citarmant Cui ego potius opinioni accedo, viros maiori antiquitatis Hispanicae esu itione secutus chroni conque Alsons Magni Regis nomine compositum regnauit
343쪽
annos tres, menses ser: & gemina prole auctus Ra miro & Garsa ab uxo re Nuntione seu Vsenda, quam contra fas aequumque sibi iunxerat,samOri consilio deinceps per totam vitam abstinuit. Caetera modesto quidem ingenio, di oti j cupidior quam reipublicae status serret: non animo, non armis non vigore aut viribus corporis , non arte belli instructus temerὰ
ad regnum accessit. Eis dignissimus laude, quod optimo publico Alson- sum Froilae patruelis filium Mauregati armis spoliatum, pulsum', in Can-
9 1 labriam, ad regni consortium reuocauit, eius seculi anno nonages mo primo, duodecimo Kalen. Augusti, ut Isidorus Paeensis huius aetatis scriptor est auctor. Regnauit as deinceps annis quinquaginta duobus, mensibus quinque, diebus tredecim, perpetua rerum gestarum felicitate bellicis artibus , clementiae, religionis & liberalitatis laude suis carus, externis sor midabilis. Inclinatae Hispanis res unius madii me virtute steterunt. Susce piam regni auctoritatem 'fauorem gentis vehementer confirmauit victoria, quam de Maurorum Duce Mugato retulit amplissimam, tertio an
no ex quo in regnum suerar reuocatus. cum enim virgines,ut erat in Mauia
regati foedere cautum, barbaris repraesentare ignominiosum esse Christia no nomini iudicaret: numerosum exercitum ea causa belli iniurijs Christianorum oppida & agros longe lateque vastantem Astures usque magno damno prouincialium luctuque, Alson siis hosti obviam factus ad Ledos , oppidum acie vicit. Insigne praesium suit. septuaginta hostium millia cci sit atque durissima seruiture respublica liberata, tandem respirare visa est Mauri enim viribus debilitati & nouis bellis impliciti, acceptam ignominiam clademque ulcisci non potuerunt. & constat ea aetate ad extremam Hispaniam, qua parte pyrenaei montes sunt, vasconum Regum armis & Caroli Magni virtute, cuius praecipua & maxima inter Christiano x Principes auctoritas erat, rerum gestarum celeberrima fama, multas urbes& oppi la Mauris erepta. Quae res Isiemum Cordubensem Regem impulit, ut Abdelmelicum magni nominis Ducem cum iusto exercitu mitteret ad conatus Christianorum compescendos. Gerunda in Ausetanis, Narbo in s Galliae aditu a Mauris occupata . unde templi Cordubensis structurae per sciendae, Christianorum humeris terram comportatam Roclericus praesul est auctor. Res prosperar, quae saepe moderatos homines de statu mentis imamurant , barbaros Datura feroces insolentiores esccerant. pons alter Isiemiiuilii Cordubae extructus ad arcem praetoriani milites adhibiti praesidi j
causa ex externa gente,quos primus Maurorum Regum usurpauit tria millia Christiani religione abiurara impii. Eunuchorum duo millia aulam domestici scilicet ministerij caulla sequebantur. Obijt salutis anno septingen-ν tesimo nonagesimo quinto, Athaca filio successore, qui regnauit annis viginti sex, mensibus decem, diebus quindecim : prudentiat, aequitatis atque ηοliberalitatis lauge samaque ut in ea gente celebratus.
344쪽
D CAPTIVITAT Is mala,quae s extrema fuissent ni
mium erant grauia,grande de religione dissidium accessit mali auctores praecipui Felix in Ilergetibus Urge litanus Praesul, atque Elipandus in Carpetanis ArchiepiscopusToletanus nouinsulso viri ingenio neq: eruditionis experti, ut in tantis tenebris tantaque malorum omnium colluuie:in qua non ostendere, non se dari miraculi instar esset. Quis enim in grauissima seruitute litteris locus i cum oppressi vectigalibus vitae necessaria subsidia comparare cogebantur. sile bant ecclesiastica concilia,quibus disciplinam ecclesiasticam astringere Edao reipublicae vulnera sanare,veteri instituto susceptum erat Proceres es populus pro se quisque ut collibitum erat, ita vitam instituebant,aiqide rebus cliuinis nullo prohibente pro voluntate proqi arbitratu singuli sentiebant quar magna pernicies est. Ex impiat gentis v suprauas saepe opiniones in Christianorum gentem reclundare propemodum erat necesse. Nestoris placitaeoncili3 pridem Ephesini diligentia sopita quasi veteris incendij scintillae
in Hispania ijs auctoribus suscitatu sunt Christum affirmantibus qua parte certe homo est Dei filium adoptione esse,contra fas contra auspicia,contra cinnes diuinas ct humanas litteras & religiones. Qui enim natura & ado-ao ptione filius simul idem esse possiti cum adoptione filius patris tantum be Dignitate nulla necessitudine sit quasi ad alieni iuris hereditatem admistis.
quod qui asserat Christi geminam hypostasim fiteatur opus est. Felicem
propter locorum vicinitatem, & quoniam in eam Hispaniae partem Gallorum arma annis superioribus penetrarunt,Gallum Datione suise vulgo no null1 suspicantur Elipandus ex antiqua CCtthornm gente prognatus erat. Pugnabat pro illis pontificia ipsorum auctoritas,& celebrati nominis fama. erroris auctores laudabant Eugenium illesensum, Iulianum. multis praeterea diuinarum scripturarum locis ad patrocinium abutebantur quibus Christum qua homo est,minorem patre dici satis constat. Et ut erant ar/enti in-3o genio, missis 1 in omnes partes litteris ac libris, Ceteris omnibus susceptas opiniones instillare sucata oratione, atque persuadere satagunt. Ad Asturum &Calicorum Episcopos Eli pandus pro ea auctoritate quam in alias ecclesias obtinebat praecipuam & maximam, litteras dati ac nominatim Adosin cim Silonis Regis viduam in fraudem impellere conatur.Illa uti erat ne ceste sui iudici j esse negat de controuersa pronunciare : rem qi integram ad Episcopos desert & sacerdotes sanchissima & prudentissima is minat in quo numero erat Beatus presbyter & Heterius Vxamensis Episcopus. quorum extat aduersus Eli pandum disputatio non inelegans, opusque spisum ope-iosum & vastum: sed quoniam vali iis argumentis mendacium arguit, bene esse operam collocatam lectores iudicabunt. Controuersia agitata, dc o quoniam conatibus par successus non erat, Elipandus quidem Toleto pro
sectu' stures & Calaecos obivit, ijsque in locis multos praua opinione infecit pestifero oris assatu. Felix Vaccaeos primum in biispania ,& se ptimaniam in Galliae aditu aggi essus est deinde reliquam Galliam atq: Germaniam nullo operaepretio cum passim summi medi),1nfimi ad insoletiam
345쪽
nouae vocis exhorrescerent, & errorem cum auctoribus palam detestarentur. Concilia Episcoporum ijs in regionibus habere promptum erat Itaq; inuenio apud Reginum Baioariae ciuitatem coram Carolo Magno Franco rum Rege in Episcoporum conuentu Felicem damnatum salutis anno septingentesimo nonagesimo secundo. inde Romana missum coram Hadriano Ponti fiae abdicase, simulato certe animo. Qua de caussa nouum Episcoporum couentum haberi Franconosurti in Germania necesse fuit anno septingentesimo nonagesimo quarto praesente Carolo Magno Missi Roma legati
Theophilactus & Stephanus Episcopi ex Hispania Beatus & Heterauruxa- mensis Episcopus pro catholicis legati Neque se mali auctores deserunt in Iopericulo Carolo ipsi libellum supplicem osterunt,postulantes ut praesens in ea controuersia disceptaret:& multorum potitis iudicium sequeretur, quam se paucorum dolis circumueniri sineret. Re discussa praua opinio cum auctoribus reprobata est ac nisi mutarent Felix es Elipandus sacrificiis in te dicti. Felix vi Ado Viennensis est aucto patrum sententia relegatus est, ct Lugduni nunquam errore deposito extremum vitae diem clausit. sic opinio hominum fuit. vsque adeo difficile est fixam perperam de religione sententiam mutare,imbutamque praua persuasione mentem traduci ad sanitatem. Quid Elipando contigerit clam est: ac credam potitis sententiae patrum obtemperasse, prauaq; opinione deposita mutasse, neque ex Hispania a oextuli se pedem,neque Reginum,Romam aut Franconosertum adijse, persuasum habeo. Veteres Eugenium Illesensum,Iulianum Carolus quissem accusat ijs litteris, quas ad Elipandum & caeteros sacerdotes Hispaniae scripsi neque mirari se ait filios patribus similes existere.Heterius negat in eo rum scr1piis simile quippiam extare. Ex Felicis sane schola aliquanto interia uallo Claudius Taurinensis Episcopus homo Hispanus , versatusque aliquandiu cum nonnulla ingemj laude in Ludovici Augusti cognomento p ij
aula,ad priorum commenta,tum alia,tum imagines diuorum e templis Christiani, exturbandas esse affirmauit. quem Ionas Aurelianenss aequalis, descripto diligenter atque accurate impugnauit. 3o
Af. si Cis i initia. Cisp. II.
E R idem tempus Ueremundo morte sublato uetique sepulto ubi eius & uxoris sepulcra monstrabantur olus Alsonsus rerum potitus est purioris vitae studio a Beriae utioris e lexibus per tota vitam abstinuisse fama fert: Vnde illi Casti cognomen Religionis amplificandae studio templum Cueti Saluatoris nomine praecipuum & maximum ab imo totum extruxit: tametsi inchoatae fabricae laudem nonnulli ad Veremunesum ablegant: Alsonium fama tenuit. Extructi oiam templi cum eYornandi cura solicitaret pij Regis animum duo Angeli auriscum specie, crucem auream gemmis listinctam,auro l sulgentem eleganti forma perfecerunt.Opinionem ad populum euentus confirmauit clim persecta cruce nusquam comparuissent. Rodericus praesul Regem ait, a
346쪽
Leone. 1 II. Romano Pontifice impetrassent Archiepiscopi cathedra templum a te nuper extructum honestaret: clim constet id tempore Alsensi
Magni factum esse. Alsons, gloriam a praeclaris initi s auspicantem domestica calamitas sugillasse visa est.semena soror Sandis seu sanctio saldania Gomiri nupsit, nullo fratris respectui Exe coniugio clandestino scilicet,
Bernar sus insans natus est, cui deinde Carpens nomen fuit, & rerum g starum fama ab Hispaniae scriptoribus unus maxime per 'aec tempora celebratur. Re prodita Comes quidem cum per speciem comitiorum Legionem venise maiestatis lege postulatus,excaecatis oculis perpetuo carceri in Io arce Lunae mancipatus est:vhi vitae reliquum in tenebris &squalore propagauit. Semena soror in virginum sacratarum collegium compulsa. Infans in Asturibus auunculi Regis iussu,non secus ac si ex ipso genitus eset regio cultu educatus habitusque. magnae indolis,quae natura inerat, haec adiumenta fuerunt. Interea Maurorum arma mouebantur. Tulema & Abdalla Regis
Mauri patrui cum eatenus se in Africa tenuissent tametsi auctorem habeo. qui Abdallam Francorum opem implorase affirmat, & Ludovicum Caroli Magni patris iussu Abdaliae iuuandi caussa cum exercitu in Citeriorem Hispaniam scam usque penetrasse,) hoc sane tempore noui Regis cles pectu, priusquam se an regno confirmaret, in Hispaniam transmiserunt: Abdalina o vi erat ardentiori ingenio, prior Ualentiam )ciuium voluntate occupauit. Zulem a postmoJum euocatus est a fratre ad spem rerum nouarum. In vici
na oppida & urbes irruptiones factae finitimi agri omni belli iniuria vasta ti. Ab his initi j, eo audaciae progresum est ut collatis vexillis cum Albaea Rege dimicare non dubitarint pugna ingens fuit,multumq: in ea sanguinis ei lusum cum multis Zulem a cecidit. Abdalla siga Valentiam euasit:& cum ioties eius conatus fortuna destituisse visa e get, pacata consilia turbulentis potiora fore arbitratus,s e re cum Rege .sacto arma positit ea lege At vecti- sal annuatim penderetur, unde vitam principalem in ea urbe sustentaret. Pace iniba firmanda si ij aci Regem missi sunt: quos ille benignu acceptos Is apud se habuit eo loco & cultu, qui patruelibus consentaneus esset eorum uni sororem connubio iunxit. Atque haec gesta sunt imperij Arabum annocentesimo octogesimo quarto, iuxta Roderici Praesulis computationem. qui annus quintus erat ex quo Athaca regnare coepit Maurorum bella intestina rei bene gerendae opportunitatem Alfonso Regi praebuisse sidentur: multi enim auctores,externi scilicet, nam nos ratibus magnum de ea re sterium)Alson si virtute aiunt Olis ponem urbem Lusita iliae principem Mauris ereptam missamque ad Carolum Magnum honestissimam legationem ex Hispania:cuius legationis principes Frael a & Basilicus captae urbis spolia Regis iussu detulerunt,equos,urma,captiuos praeterea admirandi operis & am- o plitudinis tentorium Mauricum. Excepere intestini tumultus motusq: graues quibus vitandis Regem in Abeliense monasterium ex sega compulsum locis praeruptis situm in in laedis Theudij viri principis opes regno reddiderunt clar1orem essectum post calamitatem Caeterum Aisons regnum nulJa re mihi filicius illustriusq; visum est, quam D.Iacobi Apostoli corpore,
347쪽
quod per haec tempora Compostellae inuentum est, ad omen maioris quam unquam sutura Christianorum felicitatis. quod qua ratione contigerit exitiori principio explicandum est.
D. Jacobi Apostoli corptis inuentum. Cap. X
tr 'l' LOR VERAT ut si qua in Hispanias parte maximὸ in
extrema Galaecia,ad eum locum ubi Iria Flauia sita est, cultus religionis Christianae. Venim saeua procella in Christi culto
res excitata , quo tempore nondum repudiata multorum deo- iorum vanitate Romanorum imperatorum iussu, piorum corporibus excruciandis tormenta omnia consumebantur, ijs in locis penitus extincta est. Quo factum t neque Romanorum reliquo imperio, neque Gotthis rerum potientibus in Hispania B. Iacobi Apostoli sepulcrum v bi esset exploratum haberent. temporis iniuria atque vetustatis locus dumis icvepribus obsitus erat, ignotusque omnibus, usque ait Theodom iri Iriensis Episcopi inarem. Myrus quidem Sueuorum Rex, de quo est superioribus libris memoratum, ex Romanae ecclesiae instituto formaque, Episcoporum in sua ditione dioecesis certis sinibus descripsit Andream Iriensem Episco sum eoiastituit, cui ordine succeserunt Dominicus, Samuel, Gothomarus, a Q
manus, Augustinus Honoratus,Hindulphust quorum omnium praeter nomina notitia nulla extat:eademq: ignorationis caligine reliqui omnes qui successerunt inuoluti esent nisi Iacobi luce, quae breui totum orbem peruasit,
illustrati essent. Theodom iri enim,qui Hindulpho successit, diligentia nu,
tu numinis tantus thesaurus repertus est, praecipua auctoritate & fide viri lumina saepe inter noctis tenebras micare in vicino nemore testes oculati renunciabant. Sanctus praesul ne ludibria oculorum essent suspicatus, stu- lioque rem uniuersam, cuius fama percrebuerat, vestigiis omnibus explorandi, ijs luminibus locum omnem corustare videt nemus perscrutatur Om- 3one. etatio terreo tumulo marmorea domuncula inuenta, qua sacrum sepulcrum includebatur. Argumenta quibus Apostoli corpus eo sepulcro contineri cognitum est, memoriar non sunt prodita : sed nisi magna de causa eam opinionem si isceptam no arbitror antiquitatis scilicet vestigia excussa, geni j que quos passim occurrisse memorant, rem ita habere nunciarant. praesul visa nunciaturus Regem continuo arrepto itinere adij t. Is ut sa- grabat religionis amplificandae studio, rem omnem praesens lustrat alaetusque successu, D. Iacobi nomine eo loco templum extruendum cura e remporarium quidem & rude, nimirum formaceis parietibus compactum. sacerdotia instituit, re/itusque unde sacrifici viverent templo attribuit, cloquantum regij fisci tenuitas per ea tempora patiebatur. Rei fama breui toto orbe Christiano dissipata, D. Iacobi religio vehementer aucta & ampliscata est. Nunquam in Hispaniam ne rebus quidem integris, tantum exterorum hominum venit. Consuxerunt ex Italia, Gallia,atque Germania, ex pro
348쪽
ex propinquis, & ulterioribus, ex longinquis gentibus ad tantae rei famam. Multa miracula & magna, quae huotidie ad sepulcrum Apostoli edita sunt,
religionem auxere: vanamque non suisse eam.opinionem cunctis nationibus demonstrarunt. Leo III. Romanam Ecclesam eo tempore obtineabat ab eo Alsons Regis precibus, Caroli Magni auctoritate, nam ea potissimum de causu legationem e qua dictum est) susceptam arbitror, impetratum cum Episcoporum es procerum Hispaniae voluntas accederet,uti Praesulis Iriensis sedes retento nomipe, & Bracarensis Metropolitani, cui subditiis erat iure retento, Compostellam migraret loci cohonestandi caus. io L. Tametsi Bracara per id tempus cum esset a Mauris euersa, habitatoribus vasta erat utraqi lege post ducentos septuaginta quinque annos, Compostellana Ee lesia solitia est: clim Pontificum Romanorum indulgentia Regum Hispanorum opera, veterabus Emeritae urbis quondam Metropolitanae ruiaribus iti eam Ecclesiam translatis aucta est. Accessit eius municipi j principatus agro attributo,quantum tria millia passuum circum sepulcrum occuparent, ut Aison si diploma declarat, quod in eius templi schedis conserua tur, designata etiam caussa inuenti suo tempore corporis sancti.
a. Carolus Mai s etenis in Hyspaniam. Cap. XI.
AROLUM cognomento Magnum Francorum Regem, non semel venisse in Hispaniam, fama fert veterum scriptorum co-
stanti fide sundata. primum post initia regni quod defuncto patre suscepit, Ibnabalae Mauri precibus solicitatos ad spem
Hispaniae Mauris eripienda , qua parte Vascones sunt Pyre naeo monte transcenso circunsesam Pompelonem, ciuium Aeditione facta redegit in potestatem Caesaraugustar se manu Ibnabalam Regem edit, vectigali mulctatae,quod annuatim penderetur. In reditu Pompelonem, quo, 3 niam an iuriae opportuna erat & inter Maurorum & Christianorum impe rium sepe alternabat, moenibus nudandam curauit. In Pyrenaei angusti)ς Vasconum armis, impedimentis exutus thesaurisque direptis omnibus deformatus in Germaniam fedij t. Gerunda & Barcino post aliquot cinnos, Mauris dedentibus in Caroli postestatem venerunt. Inde Barcinonensium Comitum initia &origorantis Catalaunicae: cum Cathelauni populi ad Tolosam urbem in Gallia Narbonensi late sus nouas scilices sedes ita
Hispani. e partem eam penetrassent nam qui ex Gotthis & Alanis Catalauaniae vocem duplicant, aut a Catalone quodam Aquitaniae Praefecto , quo tempore Marteii 1 armis occupata est, Euscinique filijs erepta, uti antea dictum est, derivant, nulli erudito suam opinionem probarunt. Thomichus ci eius gentis scriptor Carolum denuo ait , postuliquantum tempus Narbone capta ereptoque Mauris, in Hispaniam irrupisse : tractumque illud adiecisse imperio cui Catalauniae veteri nomen est ad Ceretanos.Praeterea cum Mauris dimicarum in valle, cui ab eo praeliocaroli nomen est factum. Addunt alij inuento Iacobi corpore,cum in ampliscandae religionis curam incum-Σ , beret,
349쪽
beret, venisὼ in Hispaniam, ut quae fama praedicabat praesens oculis lustraret. Re certa in reliquas His patria ecclesim eo agente ius & auctoritatem Primati, Compostellano pra suli datum. quod ne pro vero ponatur, ac po- . tius ut repudietur tanquam salsum,multat rationes mouent, quas explicare non est necessi, cum se nullo indicante commentum prodat. Postd1scessum ex Hispania Romam certe abi jt, Leonis eo nomine. III. PontifMax questa ab inimicis iniuria pulsum suspicabatur, restituengi tuendique cura. In Vrbe cum avi cognoscendam causa m. consedisset, Episcopi quorum erat magnus numerus euocante Rege, nefas esse acclamarunt, cuiquam de Pontifice Maximo iudicium facere. Ponti sex ipse de suggestu obiecta crimina iureiurando alluit. Accusatores primum capitis damnatit deinde agente pontifice, egilio tantum mulctati sunt. nullo tempore, neque res Romana liberior visa est, neque pontificia dignitas augustior. Praemisse suerant ad Carolum claues confessionis S. Petri, & vrbis Romae vexillum: indicio ciues & pontificem se in eius potestatem contradere: quoniam parum opis mea temporum perturbatione sere videbatur in Graecis Imperatoribus: res Francorum resurgere δc confirmari considerabant. Itaque quod absenti de-ς o 1 creuerant,vrbis Romae imperium praesenti delatum. Octingentesmus primus salutis annus agebatur cum Leo in aede petri sacris operatus, Carolum Augustum appellatum imperi j insignibus exornauit. Romanus populus in- a credibilis laetitiae argumento acclamauit: Garolo Augusto,Magno;&pacifico vita & victoria. Factus Imperator ex Germania quo se contulerat, in extrema aetate venit in Hispaniam, vi consensus serme scriptorum est, hae . occasone Alsensus annis grauis sesusque bello,quod continenter in Mau- iros gerebat maiori conatu quam successe Carolum cogitauit in Hispaniam euocare, breui sperans totam prouinciam eius armis barbaris, eripi posse. Prole ipse carebat. nauatae operae mercedem commodum visum est, regni successionein proponere. non abiecit conditionem Carolus. Verum aetate ipse grauis, neque Alsensio minor imperiique amplitu3ine clarissimus: Ber nardo quem ex pipino silio defuncto nepotem Regem Italiae dixerat, no- 3 otium regnum destinans Hispaniam petere constituit. Sequebatur inuictum copiarum robur. prope consecta omnia erant cum re prodita neque enim magnorum principum conatus S stadero,cum per alios conditiones seranius diu latere polliun G)utriusque Principis conatus sisturbati sunt.Proceres
Hispaniae aegre ferre Francorum imperio subdi, gentis in lentis vii ipsloquebantur & serae. non Maurorum seruitutem depelli, sed grauiori propemodum seruitute mutari. Haec pro se quisque ,haec in circuli 4, haec plebs,
& optimates conquerebantur. sumere arma, Regisque voluntati oblistere audebat nemo priuatim. Bernardus Carpentis arate &spe ferox aegris animis subdebat faces Ducemque se praebebat iis qui se sequi vellent:& Alson- cisum vi sunt Resum voluntates incertar, sui iam consilij poenitebat. Mars lius Gaesaraugustae Rex Maurus, cui puls ab eo Ibnabolae causa Carolus iratus erat, in partes attractus. Ex utraque gente iustus exercitus consatur. Franci equitatu valent. optimum ergo visum est pyrepari saltus angustuis
350쪽
occupare, Francosque s possent aditu Hispaniae prohibere. Externi seri
prores Carolum aiunt ulterius penetrasse, nec ante ea hostico decessisse quam praesio victor agros prouiliciae longe lat/que vastaset. in reditu cumi ostium copijs ad Pyrenaei angustias pugnatum. Nobis nostrorum scripto rum sides potior visa est, negantium Carolum in interiora prouinciae penetrasse: sed in ipso aditu ad Rocidam vallem, quae in saltu Vasconum est, pugnatum Veniebant in prima acie Rodlandus Britaniae Comes, Anselmus&Eginar ius viri primari . locus erat minimὸ aptus eoi ijs explicandas. Nostri ergo ex superiori loco impressione in hostes sacta, multos prius i ci quam se ad pugnam compararent,instruere que acies possent, ferro peremerunt. Cecidit Lollandus ipse,de cuius virtute & rebus gestis multa & incredibilia in utraque gente vulgo homines sabulantur. Carolus siborum trepidatione strage que cognita, conatus inclinatam aciem restituere, hanc , , pro tempore ad milites orationem habuit. Quam turpe sit Francorum ar- , , ma triumphis trophatisque nobilissima,Hispanorum egentibus populis es, , diuturna 1 eruiendi consuetudine oppressis cedere, e silente res ipsa loqui- , , tur Nomen imperij nostri, ingenita vis pectoris alacritatem addat. res or- , , liter pie ac feliciter gestas vestram nobilitatem,maiorum decus ad animos , , reuocate: & qui deuictis tot prouinciis leges magnae orbis parti dedistis, abao inermi hostium genere,qui latronum more aequo campo congredi recusa- , , runt,vinci ipsa morte acerbius iudicate. Fugae locus non est in tanta loco , , rum iniquitate. an aequum erit a pedibus praesidium petere , abi Jcere arma' , , tantum superi dedecus auertite: neque patimini milites tantum ignominia , , inuri nomini Franco virtute & audscia ex his locis euade tum Viribus opi, , bus generositate robore , numero, delectu praestatis: hostes inopia, illuvie, , , squalore deformes: exercitus ex utraq: gente costatus,quibus nec idem mos ,, est,&legibus,institutis, ligione discrepant vobis unus animias est, mens, , eadem; pro vita, pro patria, pro nostra gloria necessitudo pugnandi. Ergo,, quo animorum vigore toties numcrosas hostium copias me Duce ipsam 3 o temporum & locorum saepe naturam superastis:eadem nunc nisi sorte vir- , , tutis pristinae veterani milites obliti estis) minores quae sese offerunt vinci - , , te difficultates: Mox buccina signum datum. pugna magno ardore instaurata multum essunditur sanguinis. Francorum promptissimi & nobilissimi cadunt. Et erat Hispanorum exercitus omnium rerum patientia duratus: &opinio Oti multum in bello potest, Gallorum animos fregit, cum in ipso ardore pugnae nuncis tum esset Mauros locorum notitia aduolantes, per occultos tramites circumueni in Francoh& iam a tergo instare. Nullos locus clade Francorum nobilior ac fama celebratior suit. Interempti ad s. Spiri
tus sepulti. Iniuriam ne Carolus armis vindicaret, ipsius morte quae breui o consecuta est contigisse arbitror Aquis grani esse tactus 'sepultus es anno Christi octingentesimo quartodecimo. Roscricus Alsbiasiam Regem a1t praelio interfuisse. Vascones Fortunium Garsam Regem suprarbis magnam victoriae fuisse partem aflirmant. Gallicat historiae non nostra virtu te victos Francos,sed Galalonis cuiusdam pro litione cladem illatam. stu