장음표시 사용
361쪽
euasit: ex quibus tamen deinde defunctum esse arbitror. Maurorum spolia ditissima, castraque a nostris direpta. Quo tempore Mahomad Cor- ubar Rer suarum rerum periculo prouocatus, arma in communem hostem expe3iebat. Toletum propter loci munitionem, & quoniam princeps defecerat , caeterosque suo exemplo ut idem facerent prouocarat, primum peti placuit. Lupus Mugae illius, quem Toleto pater praesecerat, accepta ad Alueldam suorum clade castigatus ,& inuioris belli metu Ordonium sibi icto scedere conciliat. Ab eo, Gursia fiatre Duce Asturum &Vasconum validae copiae missat in auxilium. Mahomad virtute dasfisus, ingenio ad artes conuerso, cum castra propius urbem promouisset , in Ce- icitet, id torrenti nomen prope Villam Minatam, & locus idoneus erat) αlueo collocatis insidi s ipse cum exiguo militum numero in urbis conspectum se dat. quorum paucitate despecta, Toletani portis se continuo essendunt solutis ordinibus nulla militari disti ina, quas ad praedam non ad pugnam. Eo impetu in insidias praecipitatum: & eum a tergo &
fionte urgerentur, multis cadentibus reliqui aegre per consertos hostes in urbem iter aperuerunt. Mauri duodecim millia, Christiani ad octo millia, in ea pugna desiderati . loci munitione fictum est, ne continuo territa urbs aduerso casu, victora cederet. Consequenti anno, & tertio Tuletantis ager hostium irruptione vallatur: mellis & fructus omnes corrupti. ara Toletani vindicta sudio Talaueram usque progressi: verum a praefecto eius oppidi male mulctati in patriam reiecti lunt: ac tandem omnibus malis fatigati, stactique animis Mahomadi deditionem se eerunt salutis 1 anno octingentesimo quinquagesimo septimo . Quo anno Norimannicum sexaginta nauium clase in nostra littora appulsi orum maritimam, quam late Hispania patet ad utrunque mare, depopulati sunt Atque tramque Balearem insulam serro ancensioque deformarunt : Mauris praecipue insens, oim nostrae gentis consuetudine ad religionem Chri 1 ianam propens essent. Tecta , templa, agri, oppida continuo latrocinio vastata. In Asticam etdam trans illum, ubi non minorem cladem 3 o Mauris intulerunt. In Hispania Vascones, ubi Pompeio sita est, & Canta
labriae pars ea, cui Alauae nomen est Mahomadis irruptionibus verati sunt, nullo praeterea euentu memorabili. Emerita moenibus nudata,qubd ab imperio & auctoritate Regis Mauri rebella set. Interea Ordoiamus ad pacis artes conuersus, urbes superiorum temporum & bellorum iiiiuria habitator)bus vastas, euersasque tempestatis iniuria, magna diligentia & sumptu instaurabat : Tudem, Asturicam. Legionem, Amatamquam Alsons Chronicon Amagiam patritiam vocat. Coeperat Mauro rum gens post superiores motus ibellaque intestina in Actiones diduci nonnulli urbium Praesecti, suo mallebant quam alieno nomine impera- 4 ore: de cum nullius imperium respicerent, Reges passim vocabantur. Fx usu id Clitistianae reipublicae accidebat debilitati enim viribus, numero imminuti per partes carpebantur,qui viribus integra iniuriam omnem depus allent Caurium obtinebat Reith, Talamacam salmanticam alij scribunt)
362쪽
Nogerus. uterque ab Orclanio acie superatus. utraque vrhs in potcstatem redacta: milites ad unum interfecti. reliqui omnes viri & se mina & pueri sub corona venditi Magnarum rerum initia haec incrementaque erant: cum in medio cursu Regem vita destituit, regni anno undecimo : cui numero plerique addunt annos sex. ex neruorum dolore, cui erat obnoxius,
defunctus est Cueti,&aδ D. Mariae tumulatus mdem Regum hostis ea tempestare destinatam nobilemque. Continuatae selicitatis successum, una amissi ad Toletum exercitus ignominia foedusse visa est: eaque calamitate expiatum peccatum, quod susceperat viro sancto Ataulpho iniuria teme-ao re & praecipitanter exagitando. Ex uxore Munia principi loco scemina Alsensum natu maximum, Veremundum, Nunium, Odoarium, & Froilum suscepit. Sunt qui sexto Kalen. Iunij deiunctum esse tradant anno certe eius seculi sexagesimo secundo, uti indicio est cruc1s aurem, quam Alsensus 2 ε α δoni j filius eximiae pulchritudinis, materiamque arte superante, Ouerens sedi donauit, inscriptio subiectis verbis concepta. SUSCEPTUM
PLACIDE MANEAT HOC IN HONORE DEL QUOD ORFERUNT FAMULUs CVRisTI ADE NSVs PRINCEPS. ET sCEMENA REGINA . QVISQVIS AUFERRE HAEC DO NARIA NOsT A pRAEsVMPSERIT. FULMINE DIVINO IN io TEREAT IPSE. HOC SIGNO TUETUR PIVS. MCC s lGNO VT ClTVχ lNIMiCUS. HOC OPUS PERFECTUM EST. CONCESSUM EST SANCTO SALVATORI OV TENSIS SE Dis ET OPEMATUM' EsT 1N CASTELLO GAVTON. ANNO RE
UNI NOSTRI. XVII. DISCURRENTE FRA: DCCCC. XVI.
Idem Alsensus cum Compas elis esset,patris diploma,quo ei templo agrum tribus millibus circum urbem antea descriptum ad ser millia pastuum proferebat, ip e pro regia potestate ratum habet Era nongentesima hoc est an no Christi octingentesimo sexagesimo secundo. Verum ad Alsons actio
I FONSVS cui praeclarae animi & eorporis dotes illustresq:
de hostibus triumphi Magni cognomen pepererunt, nunciata patris morte neque enim morienti assa it)quampri 1im Ouetum regiam ea tempestate urbem contendit, stuclio patentandi
ut par erat,patris manibus atque ut regni haereditatem cerneret : quod ob aetatis praerogatiuam debitum, propensissima omnium ordinum voluntate deferebatur. Tametsi minor aetare erat, cic vix quatuordi ci cim annos natus: cui numero alij quadriennium detrahunr. Ego maiori
natu ad regnum accessisse suspicabar. Indose animi suis maioribus aequatalis suit, in procero corpore, eximia vultus dignitate, morum suauitate praecipuu: nec magis bellica laude ins gnis, quam benescentia in pauperes, quos asperae res exagitabant. Opes enim sua virtute partas, ipsosque a pa-
363쪽
tre relictos thesauros, non ad priuatum compendium retulit, sed a 3 subleuandam egenorum tenuitatem quod qui faciunt, plurimum gratia consequuntur, latissimeque eorum fama promanat, ad religionis Christianae cultum.Templum Compostellanum , quod ex formaceis parietibus compactum s 1isse monstratum est, ipse ex lapide qua3rato, columnis
marmoreis distinctum,ab imo totum extruxit. res ea aetate admirationi habita, propter temporum ruditatem , aerari j inopiam .Regnauit annis quadraginta octo,ut Sampyrus Asturicensis est auctor, atque sub initia a/ue sar fortunae suctibus exagitatus est. Froila Vere mundi filius Calaeciae Coames,atque ex eo opibus es clientelis potens pueri scilicet Regis despectu in iti
Calaecia regnum armis inuadere parat. sertassis cum ex regio sanguine prognatus esset, sui iuris fictum caussabatur Rex viribus inferior & a rebus omnibus imparatus aemulo cedens,in eam Cantabriae partem se contuli cui Alauae nomen &tune erat & nunc est, sed finibus aliquanto quam modo lariori. Tyrannus cum regiam potestatem per vim occupatam non ad populi salutem referret,sed ad opprimendas res publicas de priuatas,ciuium Oue tensum coniuratione peremptus est. Alsonsus continuo in Astures prosectus, Gimiaque omnium ordinum voluntate receptus, regni statum
composuit.de sontibus supplicium sumptum. Cantabriae pars ea, cui Alauar nomen elle dictum est, ea tempestate Regum ouentesium imperio teneba- aetur: reliquae Cantabriae Zenon imperabat ex Eudonis olim Aquitaniae Drucis sanguine Prognatus. Tenonis propinquus pilo Alauam pro Rege gubernabur. Is siue regni perturbatione confisus, siue Zenonis armis, ab Al- fons auctoritate defecit. qui motus Regem compulerunt,ut delectu suorum habito, e3peditionem maturaret. Legione prosectus breui sine sanguine
prouinciam tumultuantem ad ossicium reuocauit. Eilo ipse captus atqjoueri custodiae mancipatus eundem vitae x vinculorum terminum habuit.Zenon Cantabriae princeps non multo post, cum & ipse nouarum rerum studio rebellasset, victus praesto captusq; in eundem carcerem inclusus est. Huc
duas filias reliquise memorant Todam Eneci Aristae Vasconum Regis sovrorem atque Enecam quae Zuriae Cantabriae principi nupsit: unde pleri .
arbitrantur veteres eius prouinciae regulos, quo tempore nondum Castella Regibus cesserat, generis origi ncm ducere. utriusque calamitate documentum datum caeteris, Regis aetatem despectui habendam non esse, perfidiam ipsis auctoribus esse exitialem. Alaua exinde Vigilar Comiti attributa asellae principatum Didacus Comes obtinebat, cognomento porcellus Regni Alfonsi anno primo haec gesta sunt. Quo in proximum euoluto maior belli moles extitit: Mundarus ec Alchanaa Duces Mauri Legionem urbem obsi3ione premebant. Hos Rex ingenti copiarum strage mulctatos in patriam reiecit: simul Christianae ditionis fines proferendi ulciscendae gentis essera & barbarae cupiditate cum Vasconibus de Francis scedus ictum: cuius ut maior constantia esset, ex regio Francorum sanguine uxorem sibi iungit Amelinam: quod cle inde nomen Semenae appellatione mutatum est. Ex eo coniugio, Garsas, Ordonius, Froilaque deinceps Reges nati sunt:
364쪽
praeterea Gungisaluus Archidiaconus othn Ouetensis. Rei bene gerenda opportunitatem Maurorum intestini motus iuppeditabant. Toletani urbis munitione consis,& Corclubensi uin Regum seueritate quae in crudelitatem degenerarat,prouocati ἡenuo arma corripiunt. Vani sunt multitudinis co . natus,nis prudentis Ducis amperio regantur. Mahoniad ergo Abes lupus Regis nomine rebus praesectus .maiori expectatione metuque quam successu bellum fuit. roletani breui Regis Cordubensis armis domiti capit urbi obsides imperati missiq: Cordubam. Lupus & fratres suga euaserunt. eos quoniam ex usu belli Maurici fore putabat Alfonsus,in si Aem amicitiamque reio cepit omnibusque officiis coluit. mox iis adiutoribus atq; Francorum, Vas. conum Cantabrorumque auxilijs auctus in fines Maurorum irruit Ager in census oppida vastata,abactae praedae. nullo praeterea opera pretio exercitus spoli s Mauricis grauis, livesque dimissus est Consequenti anno, qui annus a Christi ortu octingentesimus septuagesimus quartus erat, Toletani ni- r 7
mirum studio se Regibus Cordubesibus probandi in Christianorum ditio
nem populabuncli Durium usque penetrarunt. Ad puluerariam oppidum, iuxta flumen cui nomen est Urbicus, improuiso Regis aduentu ad duodecim millia trucidati similique clade Cordubensium agmen,quod a tergo sequebatur oppressumi nisi quo3 caedes maior fuit:aὰ unum omnes peremptiso praeter decem,qui inter mortuorum cadauera vivi reperti sunt sequebantur cum robore exercitus Maurici, Almundarus Regis Cordubensis filius, de Ibengunimus praecipuus copiarum Dux. 1j suorum caede cognita,Sub lancia oppido ubi Rex erat deuitato intempesta nocte,sugientium in morem retris redierunt. Abulia lito qui superioribus bellis a nostris in Calarcis captus,a que datis obsidibus in patriam dimisus suerat, eoque amicus esse coeperat,
interprete atque annitente de compositione agi coeptum. trium annorum induciae paciae Quo tempore rebus tranquillitas fuit eoque decurso contractis Alsensus copiis in aurorum ditionem irrupit: Tagoque transmisio Emeritam usque latissime populationeς secit: nulla denique iusta manu ob-3o uiam prodeunte sese spolijs Hauricis laetus in patriam retulit His omnibus
bellis profligandis Bernardi maxime virtus enituit. Eius enim virtute pOtissimum in tam tenera Regis aetate respublica stare visa est. Ita cum tantis rebus peractis Regem Ouetum prosecutus esset, lenuo de patris liberatione Regem interpellare ausus est satis poenarum datum tot annorum vinculis. debere Regem vel senis diuturna calamitate & squalore moueri, vel si ij meritis paternam noxam condonare. si neque propinquitatis respectu, neque fidelis obsequi j constantia moueretur: frustra maiora praemia sperari, cum in aequissima causa preces non essent auditae. Iusta petere Bernardum plerisque videbatur: a mulorum tamen sic arbitror) sententia vicit: cumno ad Regis dignitatem pertinere disputarent, laesae maiestatis dedecus vindi care, maiorum sententiam liaudquaquam cuiusquam ad preces mutare. Nova repulsa Bernardi animas irritatus curia cessit, multisque prosequentibus, duodecimo ab urbe salivantica lapide quibus locis Alba lata est Carpium arcem aedificauit,vnde illi Carpenus cognomentum factum. Ex ea ar '
365쪽
ce incursionibus identidem regiam ditionem inuadere prae3as agere vastare agros atq: diripere. Mauri a Bernardo euocati Ghristianorum fines cum depopularentur, ex curis anΣius procerum conuentum salmanticae agit, ubi mutata sententia Bernardi postulatis annuere decretum,modo arcem ille Regi contraderet. Nimirum ignorabatur Bernardi patrem interea obijsse in carcere. Itaque cium neque pater redderetur,& arce spoliatus esset,
per Galliam &Vascones errabundus reliquam vitam in luctu scilicet &moerore peregit, ut plerique auctores sunt Resellunt a iij sepulcri inclicio quod in Aquilaria Campesti 1 hossie etiam nomine Bernardi monstratur: putantq; constanti animo fortunae iniurias tulisse,diligentem a. & strenuam i cis egi operam dum vixit nauasse. Bernarsi alienationem noua calamitas excepit. Froila,quibus iniuriis prouocatus non constat, sed in fratris tamen Regis caput cum coniurasset, in potestatem eius redactus, atque luminibus captus est, addictusque vinculis. Idem supplicium Nunnius, Veremundus,& Odoarius commhines utriusque fratres quod cum Boila sentirent, Regis iussu crudeli exemplo pertulerunt. Vnde nouorum motuum occasio. Uereia mundus enim e carcere euadens, fictionis opibus Asturicam cepit, retinuitque aliquanto tempore: ac demum collatis signis cum Rege dimicare ausus, acie victus ad Maurorum ditionem confugit. Quae causi, extitit ut Alsensus maioribus cladibus Maurorum fines vexaret:ac Toletanis praeser- et olim crebris ercursionibus usque eo molestas fuit, ut post aliquot annos inducias denuo trium annorum magno redimere suerint coacti. quod Regi gloriosum barbaris ignominiosum accidit.
TAVI pHVs Compostellanus Episcopus per haec tempora aetate in multos annos producta in secessu obiit. sisnan dias successit magnorum spirituum vir, magnisque virtutibus
clarus: qui Regi auctor fuit, ut propinqui eorum qui Ataul- 3 ophum criminati erant obse ijs Compo fellani templi sermo
rum instar manciparentur nouo exemplo atque crudeli,aliena peccata aliorum supplicijs tui, nisi sceleris magnitudo acerbitatem excusaret. Defuncti eorpus Compostellam transtulit. Templi Compostellani structuram nouis ipse operibus auxit. pra terea D. Martini nomine sina impensa Benedictinis monacliis in ea urbe domicilium constituit:& S. Felicis nomine collegium, in quod Compo stellani sacer soles quos senectus debilitaret & vacatione digni esse viderentur impetrata missione quas in prytaneum quo3Jam commigrarent.Hoc pontifice Ouetensis ecclesia Metropolitani iure clignitateq; aucta est.Templum Compostellanum quod magnis caementis & molibus ad oculmen peruenerat, grauissima ostremonia ab Episcoporum conuentu sata
cratum est. Euocare Episcopos ad concilium, nisi Romani Pontificis permissu ecclesiae leges vetabant. seuerus &Desiderius presbyteri abs Rege legati, a Ioanne eius nominis. VIII. diploma abstulerunt, quo Ouetensem
366쪽
,, ecclesiam Metropolitanam constituit, subiecta sententia & verbis. IOAN , , NES EPISCOPUS seruus seruorum Dei Aldesonio Regi Christianis si , , mo, seu cunctis venerabilibus Episcopis, Abbatibus, vel orthodoxis Chri , , stianis. Quia igitur in cura nos totius Christianitatis beati petri Apollo , , lorum principis sempiterna prouidentia efficit successereste Domini tio , , stri Iesu Rhristi constringimur adhortatione, qua beatum Petrum Aposto , , tum quadam voce priuilegij monuit dicens: Tu es Petrus & super hanc pe-
, , tram aedificabo ecclesiam meam,& tibi dabo claues regni ca lorum di & re- , , liqua. Huic rursus imminente Domini nostri articulo gloriosae passionis1o inquit: Ego pro te rogaui ut no deficiat fides tua,& tu aliquando conuersus, , confirma Datres tuos.Ideoq; quia vestrae notitiae fama per hos statres limi , , na Apostolorum lustrantes per Seuerum & Desiderium presbyteros nobis, , miro odore bonitatis est reuelata paterna vos adhortatione commoneo, in
,, coeptis bonis operibus gratia Dei duce perseuerare: quatenus copiosi vos , , beati Petri protectoris vestri & nostra protegat benedictio. Et quoties- , , cunque,shJ carissimi, ad nos venire quilibet vestrum aut transmittere vo- , , luerit, tota cordis exultatione & animi gaudio de ultimis Galaeciae finibus,, cui vos praeter me Dominus rectores constituit, tanqua di iure filios no- , , stros vos colligimus. & ecclesiae Ouetens,quam vestre consensu & assiduatio petitione Metropolitanam constituimus, omnes vos subditos e se manga , , mus & concedimus. Etiam praedictie sedi, ut ea quae Reges, seu quilibet si
, , deles iuste obtulerunt, vel in futurum Domino opitulante contulerint, ra- , , tum firmum, & inconcussum manere in perpetuum praecipimus: Hos quo , , que latores litterarum nostrarum,omnes Lortor ut habeatis commendatos.
, , bene valete. Duobus regi js legatis tertius a Pontilice adiunctus, missus in Hispaniam nomine Ra inaldus huic aliae litterae ad Regem datae Iulio men, , se of cij amorisque paterni plenissimae hoc eserapio. 1 O A N N E s,, EPIs CC PVs seruus seruorum Dei dilecto filio AlJesonso glorioso, , Regi Galaeciarum. Litteras deuotionis vestrae suscipientes, quia deuotum 3 o vos esse cognouimus erga nostram sanctam ecclesiam, gratias vobis mul- , , tiplices referimus, Dominum exorantes, ut vigor regni vestri abundet, de
, , inimicis vestris victoriam vobis concedat. Nam vo; si ij carissimi sicut , , petistis, sedulas preces Domino sendimus, ut regnum vestrum gubernet: ,, vos saluum saciat, custodiat, re protegar, & super omnes inimicos vestros erigat. Ecclesiarn autem beati Iacobi Apostoli ab Aispanis Episcopis con- , , secrari facite, & cum eis concilium celebrate. & nos quidem gloriole R ex , , si uti vos a paganis iam constringimur,& die ac noct e cum illis bella coma, , mittimus: sed omnipotens Deus dat nobis de allis triumphum. Huius rei , , gratia rogamus dilemonem vestram & animum deprecamur ut quia ut di--o rimus, vatae a paganis opprimimur, aliquantos utiles & optimos Mauricos , , cum armis, quos Hispani Caballos Alpharaces vocant,ad nos dirigere non ,, omittatis: qualiter nos recipientes Dominum collaudemus, vobis gratias, , referamus, & per eorum portitorem de benedictionibus sancti Petri vos , , remuneremus. Bene valete dilectissime fili lcesarissime Rex. Ponti siet j, litteris
367쪽
litreris perlectis dies Episcopis tota ditione dicta, ad quam utriusque rei
perficie lae caussa conuenirent. Compostellam primiam frequentes,omnino quatuordecim numero consuΣerunt: pars iis urb1bus praelati, quae in Regis ditione erant: pars quae obtinebantur a Mauris,minuti scilicet &pauthamplius quam solo nomine Episcopi. & erat moribus ea tempestate receptum, ut utrarumque vrbium Episcopi csent, ac earum praesertim, quae vel ereptae Mauris paulo post ad eorum ditionem redierant, vel sperabatur bre ui eripiendassere Christianique iuris suturas: in eamque spem mortuis sufficiebantur vivi. Templum ergo Compostellanum ijs Episcopis procurantibus,solenni caeremonia sacratum Nonis Maij, die Lunae, Luna virdecima, Io tertio Aureo numero,ut Samprrus Asturicensis est auctor , hoc est anno 8 6 octingentesimo septuagesimo sexto: in quem eae notae omnes certa ratione conueniunt.Ara maxima nomine Saluatoris dextra laruaque duae ara prior petri & pauli nominibus, posterior Ioannis Euangelistae dicatae.Nam quae tegebat Iacobi Apostsit olla. quoniam persuasio erat a septem eius discipulis dicatam esse, sacrari denuo non placuit. hostia sacra in ea sacrificatum. In vicino monte, sebastiani Martyris nomine aedes eodem tempore consecrata. His ex rebus Compol cliana religio per se sanctissima vehementer aucta est. Post undecim menses iussu Regis i dena Episcopi Cuetum conuenere : ut quod a pontifice erat impetratum,communi consensu Cue tena a osem Archiepiscopum constituerent. Ermenigildus omnium suctragi)s electus,qui eo honore sungeretur, & caeteris praeesset omnibus Placuit praeterea Archidiaconos recti exempli creari, qui bis annuatim synodos cogerent,omniaque constituerent tanquam Deo rationem reddituri: obirentq, singulas dioeceles monasteria,& parochias 1nuiserent.A3ditum pr terea vi Episcopi qui ditione carerent, Ouetens Praesuli vicariam operam exhiberent,cura in multos partita eiusque reditibus olerentur : ijs ali isque tota ditione Episcopis in Cuetens urbe & dioecesi singulae ecclesiae darentur, quarum reditibus viveren cum conuentus ecclesiastici haberentur, & soriatunarum domicilium esset propter freque res barbarorum irruptiones sede- 3 ocim Episcopis templa duo sccim designata attributaq; partim ditione spoliaris partim integris, Legionens Asturicens,Iriens, Vlcens. Britoniens, Auriens, Bracarens, hac Archiepiscopatus erat) Dumiens Tudens, Columbriens, Porti calens, salmanticens, Cauriens Caesaraugustano, Calagurritano uria sonens, Oscens. Quorum Episcopatuum nomina, & numerus ex ipsis concili j actis adscripta sunt, in eorum gratiam, qui antiqui- talis studio sunt sediti. Inde certe essectum est Ut ea tempestate Ouetum Episcoporum ciuitas vulgo diceretur. Ouetensis ecclesiae fines Regis voluntate descripti,magnisqj reditibus ' possessionibus,ut ea serebant tempora,amplificati sunt.Vtroqi loco Rex semena Regina,sili j Regia di proceres o assuerunt:rebusq: omnibus ex sententia compositis conuentus solutus est.
Reliqua qua issens regno contigere. p. XIXINTEREA
368쪽
NTEREA Maurorum arma quiescebant. Nam diuturno
otio,& regionis amoenitate ardor animorum cum quo in Hispaniam venerant, extinctus erat, obsoleverat maria a maiorum
indoles. neque quid interea accidit ad raemoriam insigne. Anno tantum eius seculi octogesimo primo, uniuersa Hispa- ania terra mouit,multa concussa aedificia. Mahomade Rege Cordubae ea ritu gentis sacris in templo operante, sulmen repente dilapsum unum & alte rum ex ijs qui prope erant interficit: unde magnus genti terror, neque ulla
Iliacula ca testibus placandis omissa. Proximo anno Abdalsa eiu ue Lupi fi ius quem Toleto aufugi se dictu est accepti beneficij immemor, ingenioq:
ad pers/iam conuerso, hostilia in gentem nostram moliri cepit: redintegra ta li cum Corsubensi gratia palam arma mouere Inuidia in preceps agebat in patruos cocepta quibusAlsensus impense fauens Ordonium filium,quasi mutuae fidei pignus educandum instituendumque tradiderar.grauem Christiani nominis ignominiam, secl tanti ea tempestate Maurica amicitia erat.
Hoc initium quamuis exiguum magna rerum moles consecuta est. collectis Abdalla suorum copijs in Alson si Aitionem inuasit. Latissimae populationes fuerunt, timor magnus, spes non minor. ad Cilloricum oppidum Maurus acie superatus a Pancoruo, quod oppidum tentare ausus fuerar,cum eo clade repulsus. Legio in quam se Maurorum impetus vertit , quoniam eam
Alfonsus valido praesidio obtinebat, deuitata: nullaque re alia memorabili traiecto Astura flumine, quod per ea loca decurrit, Legionemque ipsam alluit. per fines Lusitaniae Cordubam reclitum. Abia halitus Maurorum catastra siquebatur. Abulcemus eius filios, qDi ,apud Alsensum Regem obses pro patre erat, eius rogatu patri est redditus. Autumno haec praecipiti gerebantur quo in hyemem conuerso, dalla duos innaeles patruum, fratremque tumultuaria pugna comissa locis natura asperis, qua in Hispaniae parte memoriar non est proditum Carpetanis suspicor) magna caede superauit, capros': Beccariam in arcem vinctos misit. Eodem impeto Carsu au 3o gusta Abdallae armis capta est. Quae res utriusque nationis in eum vires, armaque conuertit: tametsi missa ille legatione apud Cordubensem Regem sactum excusarcit: & quoniam non recipiebatur, ad Alsons amicitiam receptum missis identidem legatis captare non desistebat. Vno tempore Vigila& Di lacus Comes, quasi in communem Christiani nomin 1s hostem arma contulerunt. Almu Jarus Resis Cordubensis filius, & Abul alitus Cordii ba missi Caeseraugustam omnibus copijs & uiribus obsederunt. Frustra coanatus era urbe munitissima atque frequenti, Abdalla ex rebus gestis sero ci. Verso impetu Cantabriae atque Castellae sines vastati. alluerunt Vigiladi Didacuo Comites Maurosque sitione omni arcuerunt. Legionensis Rex o prouisa tempestare,contractis undiq; copijs sese ad sublaticis in tenebat ad
omnem occasionem intentus, acieque Θimicare paratus si Mauris animus esset: uod illi certamen detrectantes in patriam redierunt, Facundi & Prita nutivi monasterio in Vacca is celeberrimo, solo aequato,quae magna clades
est habita. Nonnulli Mauri ab Abulialito occulte missi ad Alsonsum . his
369쪽
interpretibus de pace constituen3a actum est: simul ab Alsonso Rege Dul cidius Toletanus presbyter eo studio Cordubam legatur sine anni octin-pa 3 gentesimi octogesimi terti j. Dum ea legatione tempus extrahitur classis Cordubae atque Hispali comparata, Cul eciae littora tentare iussa est: ubi multa oppida moenium munitione nudata, iniuriae opportuna esse cognitum erat. aduersis ea tempestatibus iactata est atque submersi. Dux Abdel hamitus & paucissimi eae naufragio euaserunt. Interea agente Dulcidio induciar sexennes cum Mauris pactae sunt: corporaque Eulogi j & Leocritia Nartyrum concedentibus Christianas Corduba Ouetuin delata. Consecuta
est mors Mahomadis imperij Arabum ducentesimo septuagesimo tertio, ros a c silutis omngentesmo octogesimo sexto. filios triginta quatuor, filias vi ginti reliquit haud in s also ingenio vir: eius enim illa vox suit cum in hortis deambularer ad militem,quam pulchrum viridarium, quam illustris
dies, quam laetum seculum dicentem si mortem daretur euadere : immo itiquit, si mors non esset, haudquaquam ipse regnarem. Successit Almundartilius: cuius imperium mite, ingenium liberale suit. Initio regni Cordubensibus vectigal quod ex decima pendere consueuerant, condonauit Illi benefic13 immemores ab eius auctoritate continuo .lefecerunt. In ipso belli apparatu Regem mors oppressit, nondum integro biennio elapso ex quo regnare coeperat. sedi sitos & septem silias reliqui successit suu agio mi- 16 8 g t litari Abdalla defuncti frater anno Ohtingentesimo oetogesimo octavo. regnauit annis viginti quinque.Initia turbulenta suere Homarus principi lo co inter Mauros inquieto ingenio vir, ab imperio rebellauit. Oli sipo, Astapa,Hispalis aliaque oppida eius partes sequebantur.Graues motus faci lem habuere eat tum seditionis auctor venia impetrata Regi cociliatus est. Ea lacilitas animos fecit ut rursiis tumultuaretur. & erant Mauri ducta ab antiquo origine in duas factiones distracti Humeias & Alauecinos, uri an rea mons ratum est: in eo dissisio res nouare cupientibus studia populi de-ese non poterant. Ab/alJa vestigiis omnibus Homarum insequitur, coque redegit, ut as Christianos confugiens eiurata patria superstitione,nostra L- 3o' cra susciperet haud syncera fide ut tempus quod omnia detegit, declarauit Contra Alson sum Cantabrorum arma mota. Zuria princeps in ea gente, Zenonis gener & sua sponte & prouincialium stud ijs prouocatus arma sumpsit: Ordoniumque a patre Rege missi ina ad eos tumultus sedandos ad Arrio Iorris gam acie vicit. Inde loco nomen quod tinguinolentos lapides signiscarea Armant linguae Cantabricie periti cum antea vocaretur Pa iu-rs. Victoriae mercessuit gentis principatus. scottorum Regum tinguine Zuriata prognatum esse vulgo Cantabri pcrsuadent, vero an falso non satis constat. quominus si ij iniurias Rex pater vindicaret locorum asperitate factum arbitror, atque ipsius artate ingrauescente. Quo tempore ad pa- ΑΟcis artes conuersus & reipublicae exornandae studio tota ditione diuis templa, hominum praesidio arces, oppida, urbes ardificabat. Initio regni sub lancia Ceaque prope Legionem, Gaugo arx ad maris oram Cuetum inter& Gegionem rupibus imposita: deinde Portus Cale,Bracara,Viseum, Aquar Flauiae
370쪽
auiae, nune Chiaues) Auca, instauratae: quae urbes a nistro tempore 'a
stae atque incolis varii iacueranti Similem cladem sentica perpetia erat.
pari Alsons Regis muniscentia a discuta est Zamorae nomine. sic Mauri vocabant a cyano lapide turci cum ali, dicunt) qui Arabum lingua
Zam ora est,& meo agro reperitur. Tauri urbis aedificandi Garsae sitio cura deman lata quae veteribus sarabis sui con imbr ea in Lusitania septi- mancae, Dominae, uniuersique Gotthorum campi in Vaccaeis Iu auris erepti l cui tractu i , Italiae atque Galliae exemplo Campaniae licebit nomen facere Iis ;n locis paeungi re Primitivi Martyrum nominibus regio suiDio ptu monasterium magnificum quod Mauri euerterant, instauratuna atqueeestructum est Benedictinorum ordini, quo nullum in Hispania, cliuiij j amplitu/ine,maiestate illustrius olim suit: nostra aetate in paucis nobilissimum habetur. Tantis Regis molitionibus aerarij renuitas tot bellis, tantis sumptibus exhausti impar erat. noua tributa imperata: quod nisi in suprema reipublicae calamitate,& quando omnes intelligunt, si salvi esse volunt,
parendum necessitati, sine periculo non usurpatur. sic rerum euentus declarauit. Alienati enim ea ex re subditorum animi erant. Semena Regina
alieno & ipsa in virum animo, faces subdebat: filioque Carsae suasit vi in
parrem arma sumeret. Rex quamuis in assecta aetate pristinat virtutis me-,6 mor senticam a ivolat: silium in potestatem redactum in GaD one arce vinculis constringit. non restitere, ut serme fieri consueuit,in uno gradu commotae semel populi voluntates. Nonnius Ferna natis Castellae Comes opibus & clientelis potens Garsae socer erat. eius conatus cum vincti m ter & fratres iuuarent, rursus in Regem tumultuatum est toto biennio bellum vario successu gestum , exitu tandem coniuratis prospero. Rex calamitate victus seu tranquillitatis studio regnum abdicauit, ct Carsiae filio de manu tradidit Ordonio alteri filio Calaecias principatus attributus est salutis anno nongentesimo decimo. Quo anno decurso cum Compostellam s 1 oreligionis ergo inuisisset, & concedente filio in Maurorum fines denuo po-3 o pulabundus irrupisset,opera pretio facto Zamorae obi)t. Asturicae primum tum ipse tum uxor semena sepulti sunt: deinde Oueti in D. Mariae tumulo composito. Quo tempore Abdalla Cordubensis Rex cum filios reliquisset undecim,silias tredecim aetatis anno septuagesimo secun lo Cordubae obi)t.
Quid Abdaliae Lupi filio contigerit clam est: neque deesset industria si monimenta suppeterent. nunc coniecturis standum. ac putem ope Regum Ouetensium Caesaraugustae principatum retinuisse:ab eoque eius urbis Reges perpetua serie derivasse: de quibus longo interuallo sermo recurret. Cordubae imperium suscepit Abderrat, manus Ab sallae ex Mahom de filio nepos,nouo exemplo ut in Maurorum imperio nepotes praeserrentur fili j s. o Viginti tres annos natus erat cum ad regnum accessit ,& quinquaginta annis regnauit. Almansor Ledirn Alia vocatus est, hoc est Aefensor legis De i,praeterea Miramumenim, quae vox Regem credentium significat &iei me imperijs inclinantibus magnifici tituli usurpantur: ignauiaque ornamentis extrinsecus additis sucatur.Tametsi Abderrahmanus in magnis Re