Io. Marianae hispani. e Socie. Iesu, Historiae de rebus Hispaniae libri XX

발행: 1592년

분량: 978페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

qet De Rebus Hispaniae.

, , maius nobis beneficium gare nullum potes nisi impetramus in urbem haud , , quaquam redire,sed nouas & longinquas ad habitandum sedes quaerere cer, , tum est. Tu vide ne dolori indulgendo, maius nobis malum paria tibi lu- , , ctum sempiternum concilies nomini Christiano dedecus atque ignomi- , , niam singularem. Haec dicente Mauro, reliqui nixi genibus,lacro mis toto

ore manantibus, manus tendere, idem precari Regis animus vari s motibus,atque contrarijs agebatur, quod ex vultu dignoscere promptum erat, nunc laeto modo palliflo. demum cum animi impetum ad rationem reuocasset,& Dei nuto consilia hominum moderantis rem omnem euenisse cogitaret, Maurorum precibus sexus,pro ea volutate gratias agit: eius diei me io morem perpetuo se fore profitetur.Vrbem adit. Regina veniae spe hilarem laetus aspicit. cum Bernardo gratia reconciliata. dies ex atro in candidum

repetὸ versus erat.Omnia urbis loca festa laetitia & sciustis acclamationibus personabant Annuis sacris eius diei memoriam celebrari madatum Ianuari j mensis die vigesima quarta cui a Pace nomen est Tametsi non id solum agitur eo die,sed etiam vestis de caeso Illesenso allatae memoria renouatur.

Gotthica precanssi ratio abroga ur. Cap. XVIII.

1 CHARDVM Mus,iliensem Abbatem a Gregorio septi- a bmo pontifice Maesimo Legatum in Hispaniam concilium Bur -gis Episcoporum agitasse, at , in eo Romanae ecclesiae leges ritus es sacrorum caeremonias sancita luisse paulo superius indicatum et t. Multa is insolenter facere videbatur,& concessa ad salutem potestare maxima & amplissima ad quaestum δ tyrannidem abuti. respublica sursum 3eorsum agebatur. Romani pontificis nomen & maiestas importunt, Legati actionibus sugillabatur. Bernardum pro ea persona quam gerc-bat,eius rei cura solicitabar: Legati tamen conatus vali liores erant, auctoritas maior quam vi obsisti posset. Erat praeterea ea tempestate moribus

Hispania fixum ex concilij postremi Constantinopolitani sic arbitror) sopraescripta lege: ut Metropolitani priusquam inaugurarentur, electionem legibus iubentibus esse factam, neque vitio creatos elle, Romano Pontisci probarent. priusquam id factum esset, sacrari aut aliquam re i publicae partem attingere nefas erat. pontifici j a sensus indicio laneum pallium, quod sacris peragendis insigne gestare soliti sunt, ut impetrarent, in more positum erat. Id institutum ab hoc initio susceptum, tempore procedente ad alios Episcopos, caussas explicare non attinet, sed ad in kriores certe Praesules derivatum est. Hoc esiecit, ut nullius Episcopi rata electio sit, nisi Ponati scis suctoritate firmata suerit. Vtriusque rei componendae causia Bernardus Romam contendere parat. Longinqua prosectio erat, periculi lubo- orisque plena. Itaque priusquam itineri se daret Rege consentiente templum quod Mauris ereptum erat, ex ritu Christiano est sacratum. Episcopi ea de

causia adcouentum iusto numero euocati sacra caeremonia peracta est diei ori Ctispini dc Crispiniant,octauo Kalen. Novembris, salutis anno millesimo octogesimo

462쪽

octogesimo sexto.sanctae Mariae Apostolorum Petri s pauli stephani atq;

S. Crucis nominibus templum dedicarem. In ara maxima multae es magna sanctorum reliquiae collocatae. Rodericus praesul ici factum a firmat post quam Bernardus Roma redij tmobis aliorum auctoritas potior fuit cum ratione temporum magis consentiens omnino Gregorio Pontilice atque,qui illi successit,Victore eo nomine tertio deiunctis Romam peruenit:quo temporeVrbanus secundus Romanam ecclesiam gubernandam susceperiat, uarto Idus Mariij anno millesimo octogesimo octavo. Ab eo,pro quibus venea arat, integra omnia impetrata, Legatum p chardum reuocarii palli j v sustio praeterea ut totius Hispaniae & Galliae Gotthicae primas ipse esset. pro qua potestate cum in Hispaniam rediret, Tolos e vicinorum Episcoporum conuentum habuit,sacileq: homines minimὸ malos ingenij exlcritate es Gai

licae linguae commercio qua ab infantia usus erat,vi imperaum agnoscerent degit. ijdem Toletum cum inuitati essent, concilii celebrandi causa, sese venturos professi sunt. Cum prina in Toletum applicuit, priusquam Legatus se potestate abdicas et communi consensu de Gotthica precum ra tione antiquanda actum : qua Hispani ruulgo utebantur ab antiquissimis temporibus, praeterea ex Isidori Illesensi & Iuliani, quos in caelitum nume ro habent coluntque,auctoritate. Tentatum id quidem aliquoties erat, ne ij ao tamen successerat: quod vulgo homines sed & primores gentis antiquis stari mallent: nihilq: tenacius inhaeret, quam quod religionis specie deses clitur.Hoc tempore tanta a primate & Legato contentio adhibita est ut cum Regina eorum conatibus enixe saueret, tandem pervicerint. Singulari certamine homines militares,& in armis nutriti rem tantam diiudieari volue runt. Die dicta,duo milites ab utraque parte delecti in arenam descende runt. vicit qui antiquum Hispanorum morem & vetustissimam precandi rationem retinendam esse tutabatur, Ioannes Ruigius e2 familia Mataneia quae ad pisoricam subium habitabat, & cuius posteri ad nostram di talem

eius certaminis memoria illustres manent.Verum aduerse partis studia cum 3 o nihil eo casu remitteresar neque victa vincerentur,visum est controuersiam

ignis iudicio permittere: sic eius seculi mores erant rudes di agrestes, neque satis erpens ad Christianae pietatis regulam. rogo in platea accenso liber v terq: Romanus & Gotthicus in ignem proiecti. & Romanus quidem continuo ex igne prosiliat. id populus victoriam interpretabatum: nam liber alia ter sol, igne & sammis diu permanens, illaesus inuentus est. Rege arbitro, populo nihilominus persualum, utranque precandi rationem superis plac re: quando uterque liber ex incenAio euasisset incolumis. Quodam tempe

ramento eam controuersiam componendam videri. in antiquis vi bis templis, quae Mogarabum vulgo dicebantur, vetus precandi ratio retineretur. o quod hoc etiam tempore statis anni diebus ijs in templis factitari ui emus praeterea in te opto maximo sacellum extat,ubi ex Gotthica prectit di ratione, Francisci Ximeni j Cardinalis impenss: ne tantar rei memoriam vetustas obrueret, silerdotcs constituti sacris dant operam. In rcii Dis templis, quae denub Toleti sacrata erant, constitutum vi ex Romano ritu rem clivi

463쪽

De Rebus Hispaniae.

ram procurarent, & diuinas ta es statis diei temporibus gecantarent. Ex eo secto in prouerbium vulgare abi jt inter Hispanos: Leges pro Regum arbitrio versari. Ea controuersia composita oleto splendor antiquus, & ciuium Christianorum si equentia reddita est. Nam Mauri ex ea urbe passim alii alia de cauila dilabebantur. in eorum locum noui sobstituebantur incolae : quibus tributorum immunitas, multae praeterea prerogatiuae concessarsunt, uti huius temporis schedae & publicae litterae indicio sunt quae in tabulariis Toletanis seruantur Neque eatenus Bernardi conatus substiterunt: sed Regem secutus in ulteriorem Castellaim Legione urbe primaria nouum Epistoporum concilium habet, anno eius seculi nonasesimo primo, ut LucasTudesis est auctor Assuit Raynerius ex Cluniacens monacho Presbyter

Cardinalis, ab Urbano pontifice in Lichardi Abbatis Massiliensi, locum

ad Legem Legatus. Vtroque annitente,tum alia decreta promulgata disci plinae ecclesialficae in mores reuocandae causa, quae iniuria temporum ni mium laxata erat: tum illud constitutum 1 Gotthicis litterarum caracteribus, quas Vllitas Gotthorum Episcopus,priusquam venirent in Hispaniamercogitarat dc inueneiat primus, ne amplius usus cset, in publicis tabulis, sed pro ijs Gallicos characteres substitui: Etenim ab antiquissimis temporibus Gotthi Longobarsi,Vandali,sclaui Francique proprios singulae nationes caracteres litterarum forma a Latinis Giscrepantes,quibus utebantur,

inuenerunt. Franci & sclaui veterem usum retinente Ceterie nationes progressu temporis abdicarunt.commercio id caeterarum nationum,quae Latiano plurimum caractere utebantur, latum est.

Oreo Primitis T Jetani. Cap. XIX.

OC VS admonet, ut de principi js Toletani primatus, quem in reliquas Hispaniae ecclesias sibi eius urbis praesules tribuun & qua ratione auctoritas ducta ab humili venit ad summum,alatiiJue digeramus: Rerum omnium obscura principia sunt. anti- 3oquitatem, quod propius abest . diuina progenie, mortales allectant. ambita suis originibus liberum fuit aliis alias confingere: ct auctoritatem gentis aut imperi) a primis temporibus repetere. Itaque plerique ecclesiae Toletanae primatum ad ipsi Apostolorum tempora referri disputant, Eugeniumq Martyrem,qui in Hispaniam actuenit Euangelii evulgandi caussa, in Tot tanis praesulibus primum ponunt. Toletanos ciues sacra Christiana susce pisse in Hispania, Episcopumque habuisse primos omnium contendunt. Ve-1um quae tanta considentia animorum dicuntur, vetustis litterarum moni-nientis deliituta sunt ac ne scriptor quidem ullus ante hanc aetatem Eugenium in Hispaniam venisse memoriae prodi lit: ne Gregorius quidem Tu- oronensis,qui de rebus Galliae scripsit:vnde Eugenium venisse, & ubi intercmptum pro ii de esse volgus sed &doctrina studiis expoliti homines per

suasum habent: quae eo pertinent; non ut sesar vetustate opiniones imporit una disputatione moueantur sed ne pro certis ambigua suscipiantur. quid enim

464쪽

enim ij suciant, si pari argumento Compostellani, auctoritatem primatus,

tanquam manu assertam in suam urbem traducunt: in quam Iacobus Apostolus Euangeli j lucem primum tulit:&sacrum eius corpus naui appulsum ad vicina littora in ea urbe esse sepultum, antiquiore multo litterarum s e traditur. Nobis nihil esset antiquius quam eius urbis, ubi haec cudebamus commentaria in umbilico Hispaniae de rebus Hispaniae & pi ope quam nati & instituti sumus, dignitatem illustrare: verum historiae leges exigunt ne incertos populi rumores re ambiguas rerum origines colligamus: atque per imprudentiam ad eundem quod in alijs accusamus) lapidem ostendamus. id & indicio est eam praerogatiuam auctoritatis, de qua suscepta est disputatio, antiquam admo3um non esse: quhd videam in conuentibus Episcoporum, qui in Hispania habiti sunt. rerum potientibus primum Romanis, deinde Gotthis Toletanum Praesulem haudquaquam primum considendo subscribendoque locum occupa se. Honoratus Toletanus Praesul in Eliberrino concilio quod antiquissimis temporibus habitum est, post octo Episcopos

nonus ponitur. In ipsis Toletanis concilijs ubi maxime oporistit auctoritatem ecclesiae Toletanae vin sicare, & Regum ac populi fauor aderat, non parum saepe in numero Metropolitanorum inter postremos collocatur. Ergo ut originem ab antiquissimis temporibus,& auctoritatem primatus re

1o petamus, sic sta tuo. Quinque Archiepiscopos in Hispania extitisse olim, qui aliquando Metropolitani aliquando Primates dicti sunt diuerso no

mine sententia non alia: Tarraconensem, Bracarensem. Emeritensem Hi Cpalensem, Toletanum: & praeter hos Narbonensem in Gallia Gotthica quae Gotthorum tempore Hispaniae contributa erat. AEquo hi iure parique potestate subnixi erant, nullius maiori imperio deuincti. Romanum Pontificem excipio.) In conrilijs eum locum obtinebant, quem ordinationis antiquitas dabat Horum Praesulum multitudinem aut vetus Hispaniae divi sio effecit in quinque partes tributar, Baeticam, Lusitaniam, Tarraconensem, Carthaginensem, Calaciam: totidemq- iuridicundo conuentus supre-3o mi, rerum potientibus Ri,manis: aut gentes barbarae pepererunt, sic mea sententia est eum primum in Hispaniam irrumpentes ea prouincia in plures partes distracta, multa condiderunt imperia. Narbonensis Metropoli tanus in Gallia erat: Tarraconenss in ea Hispaniae parte quae in ea rerum perturbatione diutissimὸ ρ Omanum imperium agnouit: Hispalim Vandali obtinuerunt: Lusitaniati & Cala clam ubi Emerita & Bracara sunt Ala-Di atque sueui. Toletum ii ditione Gotthorum erat, quae gens caueras naiationes barbaras multitudire & imperio vincebat: unde Toletanae urbis auctoritas caeteris maior ese caepit, ac praesertim cum verso reipublicae statu His an iam uniuersam Gethi in potestatem redegere, iure es legibus o commutatis, soletique impei j sedem constituerunt: sensim mutatis rebus

Toletanorum Episcoporum a toritas crescere coepit.Futurae amplitudinis

haud obscura sun tamenta posa sunt in concilio Toletano septimo, cuius canora postremus est: Vt vicini rbis Episcopi a Amoniti a Metropolitano, singulis per annum mensibus 1 letum veniant, messis duntaxat & vin demiarum

465쪽

De Rebus Hispaniae.

demiarum serijs exceptis. Regis id reuerentiar,urbis regiae honori, Metro politani solatio datum. Ab his in iiijs Toletanorum praesulum creuit auctoritas, pro us ut Eruigio Rege concilii Toletani duo3ecimi Patres canone sexto decreuerint Episcoporum Hispaniae electiones, quas Rex facere conia sueuerat, Toletani Prasulis iudicio, a sensuque ratas fore. Quo ex tempore

primas Episcopia ij deserreToletano in subsequentibus Episcoporum conuentibus,Toletani Praesulis prima semper auctoritas esse: Irimum qi seden do subscribendoque locum occupare. Atque his se finibus soletani Episcopi auctoritas continuit. Caetera primatum iura, qui ijdem Patriarchae suntiolo nomine discrepantes ut leges ecclesiasticae docent haudquaquam obti- io ruit: nulla clignitatis insignia praecipua. potestas praeterea nulla maior in sub3itos. postquam rebus commutatis insignem illam plagam accepit Hic pania, Maurique rebus praesierunt,Primatis 3 ignitas & maiestas conticuit:& progrediente tempore tanta rerum extitit perturbatio, ut ne Episcopi quidem ritὸ sacrati Toleti estent. quod multis annis tenuit. Demum ea urbe ag Christianorum ditionem restituta Toletanus praesul, non modo Metropolitani honore auctus est, sed etiam primatis dignitatem impetrauit agente Bernardo nouo eius urbis pontisce,Vrbano secundo Romano Pontifice concedente non absque aliorum Episcoporum obtrectatione,qui uno praelato iniuriam factam esse caeteris querebantur. Vrbani de hac re litterae a ocilio sunt loco explicandae. primus Berengarius, quem Berna us ipse Ausa Tarraconem transtulit, de primatu litem inten3it, in qua victus est: nam Vrbanus secunὰus datam semel Toletano praesuli auctoritatem ratam fore iudicauit. Vrbani iudicium paschalis &Gelasius eiu uapontificatu succes.sores nouis diplomatibus comprobarunt. Calixtus eo nomine secundus auctoritatem imminuisse visus est: cum Iacobo Compostellano Episcopo Emeritensis Metropolitani iura ea urbe quoniam in Maurorum Aitione erat) transata concessit. auxit praeterea Legati pontiscij maiestate in prouincias Emeritensem &Bracarensem, exciditque nominatim a Bernardi Toletani praesulis imperio Honori id fratris Raγmungi datum est, qui soCompo fellae erat tumularust de in Iacobum Apostolum studio incitato. Verum Raymundo Bernardi successbre Honorius, Innocentius, Celesti

nus, Lucius, Eugenius eo nomine tertius Toletanum Praesulem Hispania primatem fore sanxerunt. Raymundo Ioannes successit.quo Pontifice tum ab Hadriano quarto Romano pontifice primatis Toletanus sancitus nouo Giplomate est,Compostellano abrogato: tum Ioannes Bracarensis Episcopus, qui Toletano de primatu litem intendera,atque obtemperare recusabat, Toletum venit, atque in eius, cuius imperum refugiebat, verba iurare

compulsus est. Cerebriano Ioannis successbreexemptionis priuilegium ab Anastasio Romano pontifice. Pelagio Con ostellano Praesuli concessum, oab Alexandro eo nomine. III. abrogatum est. Quo tempore Iacinctus Cardinalis in Hispaniam Legatus praeter Oia quae sapientissime tota prouincia constituit, secutissum tabulas Tot inar ecclesiae litem diremit:atque

eteris controuersiae Cerebrunus, ut nouo victor esset essecit, pronunciata sententia.

466쪽

sententia Alexandri eo nomine tertii litteras ad Ce ebriinum, quae a mai ribus erant instituta pneclare nouo Aecreto confirmantis huic disputationi, , inserendas esse iudicauimus. ALEXANDER Episcopus seruus seruorum, , Dei,venerabili fratri Cerebruno Toletano Arehiepiscopo salutem & Apo- , , stolicam benedictionem. Cum pro negoti)s commisse tibi ecclesiae immi- , , nentibus, nuncium suum acl nos tua fraternitas Θeuitiasset, in sede Aposto- , , lica, quae iusta petentium vota semper consueuit admittere, per eundem, , nuncium suppliciter postulasti, Intecessorum nostrorum leti eis memoriae,

, , Paschalis, Calixti, Honori & Eugenii priuilegium tibi & litteras innova io ri: in quibus Hispaniarum primuius et oletanae ecclesie noscitur in dulge-

, , ri. Nos autem quoniam te syncera in Domino caritate diligimus:& per a , , nam tuam,quae inconcussa est columna ecesesis & stabile frmamentum quia , , buscunque modis conuenit proposuimus honorare postulationem tuam du, , ximus admittendam , & deli3erium tuum essectu suo passi non fuimus de- , , fraudari. Verum communicato fratrum nostrorum constio, ad exemplar, , praedecesseris nostri booae memoriae Hadriani papie, Apostolicae sedis au , , ctoritate statuimus ut iuxta praepositae petitionis iudicium deberet priuileia, , gium simul eum litteris innovari:& sicut ecclesia tua ex antiquo habuerit, , in tota Hispaniarum regione primatura,sic tu & ecclesia Toletana, cui Do-ao mino auctore pr esse Aignosceris,eundem primatum debeas super omnibus,, in perpetuum obtinere. Adij cientes priuilegio, quod Pelsgius quondam, , Archiepiscopus , pra decessisse nostro bonae memoriae Anatasio papa vi , , delicet, quos iure primatus non 3eberet ecclesiae tuae esse Bbiectus, dicitur , , impetrasse,scilicet priuilegium iam dicti antecessoris nostri sanctae recorda, , tionis Eugeni j Papae,praedecesseri tuo super concessione Primatus, indus - , tum illi modis omnibus pranu 'icare decernimus: praesertim cum illud , , Anastas j Meque de communi,neque de sanioris partis stairum consilio suis , , set elicitum. Decernimus itaque ut ipse Compostellanus Archiepiscopus, si , , cui reliqui Hispaniarum pontis es tibi tanqtiam primati suo de succesbri-3o bus tuis obedientiam de caetero Asubiectionem iure Primatus impendante, , & dignitas ipsa tibi tui sq, successsoribus semper firma permaneat, es perpe-

, , tuis temporibus illibata, Statuimur ergo ut nulli omnino hominum liceat, , hanc nostrae concessionis & confirmationis paginam ausu temerario infrin, , gere,vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attentare prauum pse- , , rit,inflignationem omnipotentis Dei es beatorum Petri &Pauli Apostolo , , rum eius se nouerit incursurum: Datis Beneuenti per manum Gerardi san- , , ctae Romanor ecclesiae Notarii. VII1. Kalendas Decembris, Indictione ter , , tia, Incarnationis Domini anno V.C. LXXIIII. Pontificatus vero Domini, , Alexandri Papae III .anno XI. Iongum esset singula recensere. Omnino clo Gonsaluo Cerebrum successori Vbunus eo nomine tertius auctoritatem Primatus ratam habuit. Gonsaluo tetrus Cardona successiti Petro Marti nus. quoEpiscopo Celestinus eo nonine. III. pro ea cognatione & necessiture quae illum inter & Reges nostros e 4r,dum adhuc esset Cardinalis, t ma tores templi Toletani sacerdotes Epis porum ad instar mitris uterentur, dum

467쪽

n V De Rebus Hispaniae.

dum res diuina peragitur, impetrauit. auxitque id priuilegium pontifex re-

Dunciatus. Excepit Ro3ericus semenus Tolctanus praesul, magno animo viridoctrinae opinione singulari res eo tempore miraculi instar Hic in concilio Lateranensi primo coram patribus &Innocentio tertio pontifice Madiimo, suae ecclesiae caullam declamantis in morem luculenter egit: lireque contestata,reliquos Hispaniae Metropolitanos vicit. Eiclem quoniam Bracarensis iugum excutere cupiebat, Legati partes Honorius. III. concessit Honori j III. successor Gregorius. IX. legem abrogauit quae Tarracone aduersus Toletani praesulis iura merita promulgata erat, ne in ea prouincia Primatis uuctoritate senseretur. Roserico Ioannes, Guterrius, Sancti j Ioduo, terq: ex regio genere successere or3ine: praeter hos Ioannes Contre

rius qui Martim. V tempore vixit, & deinde concilio Basiliens intersuit. praeterea Contreris successi r Ioannes Ceresueta Aluari Lunae Magistri equitum uterinus frater. Hi serme omnes potiscibus Romanis diplomata in eandem sentetiam abstulerunt: ut veteres tabulae indicant quae in templi Toletani maximi scrini js cum sicle seruantur. Iam Alsonso Carrillio Tole tano Praesule aduersusAlsensum Carthagenam Episcopum Burgensem inique ferentem crucemToletano in sua ditione praeserri quod erat potestatis insigne)eam controuersiam Ioannes eo nomine secundus, Castellae Rex, suam litem secit tabui is confestis quibus Toleto urbis Imperatoriar cogno- ab mentum dat: suamque illi prae caeteris ciuitatibus praerogatiuam conliare sanciri arbitratus quod res erat,4 oletani Prassulis auctoritate multum splendoris ipsius regno accedere. Alsonii exemplum,multi alij priores ct posteriores eius urbis Episcopi imitati sunt crucemque tota Hispania prae se sublimem tulerunt. In his petrus Gonsaluus Men δοχα, & Franciscus Semeianus Cardinales, argumento Toletanos praesules primatum iura & auctori tatem obtinuisse, ex quo tempore a Muuris Toletum recepta est: tametsi nunquam desuerunt qui obsisterent auctoritali, detrectarent imperium: ac ne nunc quidem praeter nomen ullam eius potestatis partem exercent in

alias prouincias Hispania meque componesdis litibus, neque sontibus ple- somniis, neque legibus promulgandi

Alysens Regis etaeores, progenies. Cap. XX.

VAS hactenus Alsonis Regis uxores fuisse Agnetem & Constantiam Itque ex Constantia γrractim genuisse, superuis est dictum. Constantia post Toleiam receptam dcfuncta est L quo tempore Eluira glos eius deos sit, atque Legione cum Vrraca sorore & maioribus tumulo Mntecta est. In Regis torum, Benabeii Mesuri Hispalens)s Regis filia su septa est, superstitione prius Mauri- η occi abiurata, & Zaidae nomine Mariae a pellatione mutata. quidam Elisabethiae sicunt. Es hoc coniugio sanctis est natus, si vita diuturnior conti gisset, magnus princeps futurus,& pacrnam aequaturus gloriam: sic virtutum indoles in tenera aetate polliceratur. praeclaras dotes Hispaniae fata inuiderunt.

468쪽

Liber Non Us.

inui/erunt quartis deinde, tuintis & sextis nupti)s Bertam e Tuscia adueciam Elisabetham ex Gallia: praeterea Beatricem, qua ex gente incertum, sed postremo tamen uxorem duxit. ex Elisabetha duas silias suscepit , san ctium Roderici Comitis uxorem ,& Eluiram, quae Rogerio Sicilaae Regi Rogeri j Comitis filio post aliquot annos nupsJt: unde Guillelmus Rex re Ansusus Capuanus Princeps, aut scilicet nomen referens nati sunt: ut Aleatiander Celesinus Abbas eu auctor, qui Rogeri j Regis gesta conscripsit ipsos aequalis. Ex concubina semen a totidem filiae Assonso Regi natae sunt, Eluira atque Theratia. ElDira quidem Raymundo nupsit Tolosano Comi io tidiunde Bertrandus & Alsonsus Iorsanus geniti sunt.Therasa autem Hen rico Lotaringio data est uxor : unde Lusitanis Regibus generis origo

perpetua propago. Nam ex concubina altera , cuius nomen memoriar non

proditur,&cum qua stupri consuetudinem habuit nullam Alsensus prolem suscepit.Vrracam ex Constantia filiam natu maiorem aymundi Comitivtiorem dedit,Comitis Burgundi fratri atqj Guidonis Archiepiscopi Viennensis primum,deinde Romani Pontilicis cui Calixto secundo nomen fuit. Ex Raymundo & Vrruca sanoea prior, deinde Alsensus est natus, is qui multorum regnorum adiunctione praepotens in Imperatoris nomen inua sit. Haec ex grauissimis auctoribus selecta sunt. praestat tamen de Assonsa o uxoribus & progenie Pelagium Ouetensem audire, proximae aetatis aucto, rem,sinem scribendi sere sacientem his verbis. Hic de Alsonso Rege lo- , , quitur)habuit quinque uxores legitimas: primam Agnetem secundam Con, , stantiam Reginam, ex qua genuit Vrracam Reginam , coniugem Comitis , Raγmundi: de qua ipse genuit Sanctiam, & Aldefonsum Regem : tertiam , Bertam Tuscia oriundam:quartam Elisabeth ex qua genuit Sanctiam con- , , iugem Comitis Roderici, & Geloiram, quam duxit Rogerius Dux Siciliae:

, , quintam Beatricem, quae mortuo eo repedavit in patriam suam. Habuit, , etiam duas concubinas tamen nobilissimas: priorem semenam Munionis , , ex qua genuit Geloiram uxorem Comitis Raγmundi Tolosani, pcitris ex ea

3o A esensi Iordanis i&Therasiam uxorem Henrici Comitis, patris ex ea, , Vrracae Geloirae t & Adeson sum.posteriorem nomine Ceidam filiam Abe abeth egis Hispalensis,quae bapti ara Elisabeth fuit vocata. ex hac ge- , , nuit Sanctium,qui obiit in lite de Ocies. sic Pelagius. Has Alsensus uxores habuit, hos filios & nepotes, bello quam pace clarior, rebus gestis aliquanto quam prole felicior, in utraque fortuna admirandus. Quae consequenti tempore quas ex summo repente conuerti & graues Regi regnoque calamitates attulisse visa est ut sequens narratio declarabit.

469쪽

HISTORIAT

DE REBUS HISΡANIAE.

LIBER DECIMVS.

tempore nouis bellorum procellis quassata sunt. At moraui ies Mahumetana gens Alauecinorum se milia , qui ad haec tempora rerum potiti erant in Africa, oppressa, in ora Mauritaniae , quae ex aduersum Hispaniae ad fretum Herculeum inter utrunque mare porrecta est , imperium primum constituerunt . deinde in Hispaniae parte multo maxima : cuin torrentis ad instar se in eam prouinciam insedissent feroces & rapidi. In Hispaniam haec oc- rocaso trai)ciendi fuit. Hispalens; Regis filiam Assensus Rex toro iunctam habebat, uti paulo ante dictum est. Rex Maurus Hispaniam quam late in ea Mauricum patebat imperium spe complexus, si nouis ex Africa viribus & copijs esset adiutos pro iure cognationis a genero petijt, ut communibus litteris Iugephum Tephinum Almorauidum Regem viribus & potentia praeualidum . & perpetua reriam gestarum fel 4 citate se

rocem euoc arent in Hispaniam : ut suo periculo atque labore alienae a m

bitioni seruiret. quod contra accidit. Dat Alsensus litteras cum aetatis inclinatione xxorius fictus. pestiferum consilium atque capit: Ir, nulliquere agis exit ale , quam ips auctori suturum. Iuete pho non negligenda vi- sotiebatur occiso in Hispaniam arma vertendi. paruis momentis magnos sepe casus intercedere, alieno nomine bellum inchoari posse & inuidia concluUi suo ipsus cominodo. Veniendi quidem ipsi an voluntas an facultas non fuit. Missus Hali Abenaxa magni nominis Dux, virtute factisque c)arissimus: cui consilia callida erant,audacia rebus inchoandis co

natus perliciendis, Ic secundi demum exitus. sequebatur iustus effercitus.

cum his copijs Hispalensi Regi se adiunxit, vii iussus erat. haud diuturna concorsia fuit ne i unquam satis fiὰa potentia ubi nimia est . dissidio certe nulla magna cle causa inter utranqi gentem repentὰ exorto ad arma concurritur. Mauri cum Mauris consigunt. Africano par Hispanus non erat, cladiuturno otio voluptatum debilitatus illece ris. victus Hispalensis Rex Alsons socer atq: in acie trucidatus eo minori suorum dolore hostisq; inui dia quoes ex arcano nostr religioni fauer nosterqjesse cregebatur Abdalsa interfector. eius ditionem omnem vactores suam continuo secerunt. Anno

Arabum Noua

470쪽

Liber Decimus. Ayi

Arabum quadringentesimo octogesimo quarto ea cla θes accepta: sic in hi storia de Arabibus Rodericus ait, hoc est anno Christi millesimo nonage- ros 1 simo prim . Mauricae gentes quaecunque crant in Hispania ad nouam spem erectae sub eius imperium a3 iunctae, quaedam vi, pleraeque volun tate , rem Mauricam, quae in praecipiti erat, Halis virtute & praesidio su stineri poste cogitantes. Nulla fides barbaris, presertim arma tenentibus. Itaque Dux Asricanus ditionis amplissimae viribus fretus, suo quam alieno nomine imperare genti maluit. Aderant genti situ ia :&si qui contra sentiebant, inuidia in occulto erat, palam assentatio. se Hispaniae M 1 1o ramam olinum Gicit, quo3 erat inter Mauros regiae potestatis nomen in si

gne. Noui praeterea imperi 3 fiducia Reges Mauri, qui tota Hispania Al- fonso stipendiarii erant, quasi seruitute deptillia, erectique ad 41bertatis

spem, annuum vectigal pendere recusant. sic res Hispaniae erant. Pio rum armis in syria bellum sacrum inchoatum est, rerum gloria & magnitu3ine , atque consternatione terrarum omnium aduersus bellicosissimos Reges atque Imperatores Orientis nobilissimum: Hierosolyma urbs antiqua nobilitate celebris , S Christi Dei natalibus , vita, morteque sanctissima barbarae genti, serae ct immani parebat, grauiore indies seruitute. Petrus ex nobilitate Ambianensi in Gallia natus , cum adoles aci cens milatia corpus durasset,& vir esectus, rebus humanis spretis, in eremo vitam egisset, religionis crgo Hierosolymam abi j i. inopia, vili que cultu, & specie corporis indecora, breuique statura inter barbaros

tutus, omnia circus lustrans, quam atrocia & quam barbarae crudelitatis exempla nostri homines paterentur, animaduertit. Simon ea tempestate Hierosolγmitantis Episcopus erat. cum eo re communicata, acceptisque ad pontificem Maximum litteris &lissimis manciatis, in Europam reuertit. Vrbanus audito petro, lectisque litteris maximum animo dolorem cepit. Vrebat ignominia Christiani nominis Terram Chri

sti Dei vestigiis impressam, unde origo religioni, ubi domicilium sania

3o ctitatis extiterat, cultoribus vastam, orbam sacerdotibus. Rarbaros non

cum hominibus modo sed cum sanctitate locorum, bellum gerere odio Chri hianae religionis inexpiabili atq: grauissimo, securos agere angebatur

scilicet: neque tamen eius ignominiae procurandae consilis explicabat. Id grauissimum videbatur. Greci Imperatores, in quibus opis aliquid esse debuit ob locorum propinquitatem, metumque impendentem a Turcis barbara gente & immani, de suis rebus soliciti parum aliena cura bant . Occidentis regna sine metus suspicione res communes neglige re : nihilque minus mouere videbatur. quam religionis iniuria. Vrbanus Pontifex his quamuis anxius curis, nequaquam se animo demittit. o Consilium capit specie arduum , rebus salutare. Proceres de Prodsules ex uniuerso Occidenti ad conuentus de religione habendos euo care coni lituit : unde velut classico omnium Christianorum animos ad bellum sacrum excitare inflammareque cogitabat , optimae causi se sperans numinis patrocinium haudquaquam defuturum . Clatomons

SEARCH

MENU NAVIGATION