Io. Marianae hispani. e Socie. Iesu, Historiae de rebus Hispaniae libri XX

발행: 1592년

분량: 978페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

73et De Rebus Hispaniae.

Lateommiseratio hominis ab spe regni certissima,in quam natus erat,geiecti, egeni profugi, vagantis: & est eo nomine natura hominum praua quoὰ saepe

petit,atque ad ea consilia cupidissime recurrit, quae antea obstinatissime erant repudiata, pari in vitoque temeritate, stultitiaque. vii Alsonso accidit, eorum oppidorum possessionem reperenti, quae superioribus annis attributa, Cntem piaque erant. id excusabant proceres: sacramentique religione teneri sese praedicabant ne Rege minore, de regia ditione diminui quicquam concetierent. Ferdinando Alfons fratri datum , ut regiae Magister euet, leuis tantis incommodis compensantio. Regina Mirobrigam abi t per causam Alfons Lusta ni generi sui, ad colloquium alliciendi: si posset inter patrem & filium conci- roliari concordia, frustra labor omnisaonsumptus. petrus & Ioannes in Baeticam diuersi contendunt. Isnael Rex Maurus aduersus ingruentem tempestatem transmarinis auxiliis se munire constituit, Algeetira, Arunda, alijsque interiectis oppidis Regi Marrocio donatis: quod utriusque rationibus fore commodum videbatur. magn)certe Assorum amicitia stitit. Tisarum municipium opere naturaque munitissimum armis virisque opulentum a petro vi e .pugnatum .arx dedita a Mahomade Andone,in cuius ditione id oppidum erat. magnum momentum ad totius belli summam ea victoria suctum videbatur: pronaque caetera fore putabant: ni Ioannes praepostera ambitione laudis, s bi, ct ca teris exitium comparasset, magnum reipublicae luctum. Vaenae ubi se te- a onebat, virtutis ostentandae cupi ius, in Granatae urbis conspectum penetrare constituit. Temerarium id consilium erat propter anni tempus aestusque graues ad Alcaudetem tamen utriusque principis copiae collatae, equites ad nouem millia, peditum numerosa multitudo. In hostium fines penetrant.latae populationes sectae.in primo agmine Ioannes curabat virtutis ostentandae intempestiua cupi litate: in postremo pi trus: Iacobi, Calatrauae, Alcantarae Magistri: Praesules Toletanus,Hispalensisque aderam: lectissima Castellae pubes virtute nobilitateque. Illora ex itinere capta. arti impatientia sestinandi Mauris relicta. In Cranatae conspectum ventum, sabbatho, quo die Ioannis Baptistae profestum agebatur. eo & consequenti die haud ullo morae pretio, loco manse- ιο Tunitate iertio castra retro mota. praecedebat Perrus subsequebatur cum impedimeriis Ioannes. Mauri de nostrorum consito certiores facti, urbe egressi, quinque equitum millia, incondita peditum multitudo, duce Ogminio: neque spe victoriae, neque pugnandi proposito, sed vi locorum notitia nouissimos carperent. Processerant. nostri procul a sumine ardentissimo sole nulla praeparata aqua. fortuna Mauris praeclari facinoris casum dabat. In nostros omnibus partibus inua sunt. certatur magna vi. clamor permistus hortatione, laetitia gemitu. armorum fragor procul exaudiebatur Petrus ad eas voces conuerso agmine accurrit. milites dispalati a cursu fessi vix sustinere arma lx ingredi poterant. imperia neque reddi, neque accipi. In tanta perturbatione districto ense cum suos ad pugnam concitaret,laboris molestiae aestus magii itu3ire interclusu repentὸ anima concidit. idem Ioanni accidit, nisi qtiod alienata mente ad noctem spirare visus est. tristissimo casu per exercitum vulgato, mi

liter conglobantur Mauri parari pugnam suspicantes, direptis impedimentia

abeunt 4

752쪽

Liber Quintus decimus. λχ

abeunt. id nostris saluti suis noctis beneficio in pacata euaserunt. duorum Principum corpora Burgis tumulata sunt Oanni cognominis filius erat,a seeditate oris cognomento Cocles. mores nihilo honestiores. Maria petri prin cipis uxor Cordubae substiterat ventre graui haeredeque. sitam enixa est, cui Blancae nomen fuit. Garsias Lassus petro dum viveret intima familiaritate eoniunctus, 1nfantis patrocinium .paterni principatus procurationem susce pie. subsecuta sunt noua dissidia: nouaeque inter Castellae principes enatae si multates, regni procurationem malis bonisque artibus singulis ambientibus Quo tempore Aragonia turbara erat, nouo insolentiq; successu. Iacobus Ara .ao Mnij Regis silius maior, obstinato animo paterni regn1 haereditatem abdicare cupiebat. caustae in incerto suere, nisi quod inconditi eius mores, importuna patris seueritas, aliqua ostensione incitatum ut crederetur essecerunt. Filii sanὰ conatus grauissimus patri extititi monere , hortari, es pro imperio iubere, ne id admitteret, unde nomini patriaeque dedecus luctumque inureret sempiter- , , Dum. Nostra, inquit, senectus conserre amplius populo nihil potest, quam bo- , , num successorem: nec tua amplius iuuenta quam bonum principem dare. eo , consilio regijs moribus a prima aetate te imbuendum curauhoeque deesse in ,, Joles videbatur ut dignus imperio estis,etiam si Rege patre non esses genitus. , , Uxorem paraui lectissimam puellam nobilissimamqj. regio apud me cultu ha-dio bui. si quid addi potest, addam.Nunc spes me mea sesellit, teque nimia indul- , , gεntia,felicitasque corrupit: vi regnum humeris sustinere iuuenis detrectes: , , quoa extrema senex artate sustineo. An tuam tranquillitatem publicis commota, , dis anteferas,patrio imperio, religioni sanctissimae. qua obstricti sumus Eleo , , noram sponsam , cuius te misereri opus erat, coniugem tuam, Aragoniae Re - , , ginam fore' Fortasse senis obitum expectare, qui diu abesse non potest, graue ,, est tametsi alias caussis nectis, libido te dominandi exagitat, ego diuinae vo- , luntati, unde vivendi fines pendent, praescribere non possum:quod meum ta- , men est: libens tibi regno cedo istam tantum mentem depone:quae nobis com- , , munique patriae non potest non esse grauis. Quod ut facias per omnia numis o na, & quidquid in caelo sanctum est, moneo, hortor,obtestor. ac illud vide,ne, , praepropera festinatione eo progrediaris,unde regressus non sit. Ad haec iuue

Dis pauca stare sibi sententiam ait vitam principalem tot aerumnis obnoxiam, priuata & beatiore commutare. Ergo Tarracone, quo conuentus procerum &praesulum erat, regni haereditate vJtro cessit Decembris die visesimo tertio Calatrauae vestem continuo induit: quam deinde Montesae militia mutauit.

Uxor Eleonora intacta ad suos in Castellam missa est. De Iacobi ficto non una opinio fuit. morum licentia, vitaeque deinde turpitudo argumento fuit, non colendae pietatis stuAio, sed ingenij leuitate abdicasse. Eo sane amoro hae reditatis ius Aisonso fratri aetate proximo quaestum qui Petro septimestri par- o tu ex Therasa uxore paulo ante suscepto pater essectus erat Vrgelia principatu dotali, ex Arme gaudi testamento agno Therasae auuncusso Ergo uno tempore Lusitani Aragoni que domesticis calamitatibus exagitati sunt, coDirarijs quidem studi js,pari tamen incommodo infelicitateque.

753쪽

73 De Rebus Hispaniae.

Mam Regina oblitis. Cap. XVII.

CC E p T A ad Granatam calamitate, Mauri victoria feroces

atque praeclari Oscam in Bastetanis, Ores, Galeramque occuparunt, eripueruntque D. Iacobi militibus in quorum ditione erunt. parte altera Tucci lautissimum municipium eapugnatum. in in colas ferro saeuitum, nulla neque ieetus neque aetatis misericordia. proxima rupes, arcisque munitio, multis perfugio siti t.1n Castella Citeriore atqueVlteriore alijsque contributis prouincijs motus erat ouaeque spes principum,quos generis nobilitas potentiaque prodii me ad regni procurationem deia tostinabat. Maria Regina sorderis beneficio annis superioribus facti, rerum summam ad se avocabat. de ea re ad urbes & oppida litterae datae, ne se prauis c iusquam artibus in fraudem induci paterentur, decoris obliti scilicet, idei immemores Reginae imbecillitas plerisq; contemptui erat:imparque grauissimis regni curis fore videbatur. proceres multi ad rerum fastigium uno tempore

aspirabant. hi praecipui: Philippus Regis patruus: Ioannes Emanuel.& Ioannes alter Viscatae Princeps remotiores quidem stirpe, caeterum egregie sortes, opibus ingentes, regioque ex sanguine nobilissimi. his cura summaq: omnium rerum demandata est, haudquaquam in unum consensum conspirante pro uincia. sed in partes factionesque scisa. Inconsulte, ac veluti per sementiam Iocuncta agebantur. Multi priuati conuentus habiti, urbium oppidorumque. multum timoris multum periculi erat philippum Baetica rebus praefecit Ioannem Emanuelem Carpetania, atqj ea veteris Lusitaniae pars,cui Extremadurae nomen est. Ioannem Viscatae Principem multo mas ima Castellae Ulterioris pars sequebatur. intra urbes saepe partium studio tumultus erant. imperia saepe mutata:dum nunc his nunc illis assciuntur prout cuiusque res erant, spe largutionum multitudine pretio venali, iubia fide. hinc celerum licentia aedes, latrocinia, luctuosissima rerum facies. A potentioribus tenuiores opprimebantur. regia vectigalia domum auertebant magistratus, Principesque. infame latrocinium,turpissimum peculatum nullum erat genus mali quod ea prouincia 3o non pareretur Ardinandus tarda viribus inferior,suspicionibus obnoxius,obveteres de regno contentiones passim excitisus, soanni Viscatae Principi ad

alao haesit. Eius seculi anno vicesimo haec in Castella gerebantur. Quo anno Ioannes Aragonii Regis filius Toleranus pontifex Ilerdae sacratus est, in locum Gonsului priori anno defuncti substitutus, eximia utriusque gentis laetitia, spe, plausu prosperum iustumque pontificatum saustis vocibus ominantium: Reginae Mariae haud obscuro dolore metuentis, ne tanti Principis aduentus, res commotas amplius exulceraret. verum eae suspiciones Romani Pontificis ad Reginam l1tteris detersae sunt, timorq; exemptus, pacata omnia fore pollicentis. Cum Aragonijs certὸ Praesulibus magna de dignitate ecclesiae Toletanae contentio suit. Ioannes de more crucem praeferebat potestatis insigite, id sibi

veteri iure concessum recentique memoria confirmatum, licere arbitrabatur:

cum Primas esset Hispaniae. Tarraconensis, Caesaraugustantisque Praestiles,qui

inaugurationis caeremoniae interfuerant, iure controuerso, caussaque nondum

754쪽

Liber Quintus decimus.

diiudicata negabant. ad has voces cilm Toletanus non mutaret suae ecclesiae dignitatem tueri certus, patrisque fauore fretus: Caesaraugustae, bi regni con uentus a Lege habebantur, si Caesaraugustano praesule anathemate notatur. clausa templa, sacrorum iustitium fuit. incredibilem audaciam confidentiam singularem.Constitutio superjoribus annis anathemate sancita ,s quis in aliena prouincia crucem praeserret fam3 praetendebatur. I3 aegre Aragonium Regem habuit,silium in suo regno violari,suisque in oculis. Datae ad Romanum pontificem de ea re litterae acres atque minaces: videbaturque crudele aliquod exemplum editurus,ni admonitus a suis, de suarum ecclesiarum dignitare agi, ad regnoque neq: videri aequum priuatis assectibus indulgendo publicam caussam prodere, multum de animi furore remisset.Pontificis ambiguo responso utrique suspensi, ita factum accusantis, ut anathematis ignominia exolui Toletarum iuberet, si sorte extitisset iusta. cum nouus praesul eae Aragonia digressus in prouinciam appulisset, de quo maxime timebatur, ne Ioanni Emanueli sciueret, quoniam Constantiam eius sororem natu maximam uxorem habebat eum maxime abalienavit regijs vectigalibus in prouincia denegatis, quae ille pro iure acceptae potestatis auertere cupiebat.vnde implacabile inter utrunque Principem odium. Quo tempore Vascones sub imperio Gallico quiescentes memorabilem cladem in Cantabria acceperunt. Obierat philippus Longusa o Rex Galliae quarto Nonas Ianuari 3, salutis anno millesimo trecentesimo vige- 1 sasmo primo, nulla relicta prole. successerat Carolus eius frater cognomento Pulcher forma,liberalitate animi magnitudine fratribus par Hoc Rege a Cantabris ea parte cui Gulpus coae nomen est, Gorritia arx improuiso aduentu o cupata. caussa obten lebatur, quoniam a Vasconibus iniuste possideri, suique iuris esse compertum erat Iniuriae vindicandae stodi Vascone s progressi ad sexaginta millia, nisi aut numeri sunt vitiati, aut fama mentitur, ad Beoti baram id oppido nomen est) Septembris die nonodecimo, a paucis Cantabris,

Omnino octingentis iuga montium claustraque occupantibus:indeque vegetes

magnis lapidibus resertos, in subiectos prouoluentibus, profligati sunt. maior 3 o quam pro numero caedes fuit multique capti.Cantabrorum Dux Egilius Oni-γius, Vasconum Pontius Morentaina, homo Gallus eius prouinciae pro Rege Gallo Praefectus. Victoriam ea aetate in paucis celebrem fuisse necesse est: a gumento vulgarium carminum , quibus a3 hanc diem ad lyram canere , cete brareque eius prouinciae homines, utraque lingua Castellae & Cantabriae, eius pugnae euentum consueuerunt. Guillelmus Cardinalis sabinus Episcopus a Romano Pontifice in Castellam legatus: si eius diligentia, pontificia auctorita te malis,quae uniuersam prouinciam occupabant,finis imponeretur Eo auctore Palentiam regni conuentus indicti. Quo tempore Maria Regina annis grauis,fracta valetudine reipublicae calamitatibus oppres. animo extincta est Im 4o nis KalenA. anno millesimo trecen resim ' vigesimo secundo, trium Regum isa aetate reipublicae praesdium, Castellae columen. Pietatis monimentum Olgatarum coenobium est, eius impensa instauratum, extructumque ubi sunus eius illatum. duo alia monasteria Burgis unum, Tauri alterum constituta , alijs per

prouinciam locis alia. Guillelmi Legati iussu Episcopis uniuersa ditione V ili sole

755쪽

36 De Rebus Hispaniae.

lli soletum conuocat;s,concilium hac tempestate nobilissimuin peractum est. In eo concilio quarto Nonas Augusti multae silutares leges promulgatae sunt.

in eo numero anathemate vinciuntur,qui carnibus quadragesimae aut quatuor temporum diebus vescentur: quique in eis publice vendiderint carnes A nostra religione alienis, templis dum res diuina peragitur, interesse vetatur. Ijs tamen si nostra sacra susceperint sacri or lines, ct sacerdotia vinde inopiam tolerent, non denegantur. purgatio vulgaris reprobatur,qua Hispani vulgo utebantur. Extant Ioannis Toletani Praesulis constitutiones per idem fere tempus promulgatae. In iis, nisi Iudaei & Mauri quo tempore res diuina peragi

tur a templis recesserint,cessare mandat. Redactas Cruciata pecunias ad se iocum fide deserri captiuis redimendis,egenorum inopia subleuanda. Presbyteri quater minimum per annum diuina hostia sacrificanto: neque unquam nisi matutinis precibus exorato numine. Ecclesiasticis obsequi js parta bona ea dare legare ue filijs quamuis iustis nefas esto. & erit qui sacerdotes & Episcopos eorum bonorum dominos & arbitros ficiat Eodem anno Granatae in circe Albambra Rex Ismael suorum coniuratione occubuit. Caedis minister aua. ctorque Algeetirae regulus, conscius inminius,uterque insenso in Regem animo ex quo Tuccis oppido capto priori captiuum abstulit,eacellenti sermae venustate, Ozminij nepos in ipsa expugnatione occisus est. Mahomad Ismaelis situs, nondum plane cognita Regis morte duodecim natus annos sellae impo- aostu atque per plateas circunductus, Rex salutatur,eximia praetoris fide, ple

risque ut in repentino casu, miraculo attonitis. nam coniurati,nis eorum conatus essent occupati, alium ex suo numero Regem destinabant. ij omnes vrihe exactimatoris mali metu, in exilium abierunt

Alfissus C rem Reae regnum eis sit. Cap. a VIII.

E GIN A E obitu regni calamitates auctae sunt: tumultus,caedes, latrocinia vigebant. spes communes &priuatae in uno Rege ea tempestate siae,s a i iustam aetatem peruenisset. in minoribus an- sonis id specimen praebuerat, ut iusti atque optimi principis indolem habere crederetur. &fauent homines libenter votis suis, credunt, sporantque quod cupiunt. Ergo cum primum aetatis annum quintumdecimum attigit, Vallisoleti regnum capessere constituit: artare quidem nondum taniatis matura rebus, caeterum rerum status moram non recipiebat. Maior ipsi, quam pro annis prudentia inerat:prouincialium studia accensa festinaque,ingenita gentis erga Reges suos caritate Garsas Lassus, Alvarus Osorius praecipua prudenriae opinione viri quam multarum rerum diuturno vla,magnoque ingenio quaesierant, ultro se in adolescentis Regis gratiam insinuabant spe veni eorum quae diuturno interregno commissa erant, rei priuatae augendae, 4bpublicae iuuandae studio. Hos in familiam admisit intimosque habere coepit: quorum consilijs vreretur. duobus tertius adiunctus Iuetephus quidam Asti-gitanus Iudaeus, proximum gratiae locum obtinui homo copiosus publicanorum princeps. Vnde omnes pecuniae vias norat, quoὰ in tanta aeraria inopia

756쪽

Liber Quintus decimus. TIT

er usu suturum erat. &est id genus hominum maximi principibus gratum.

regi js litteris regni procuratores acciri,certatim Vallisoletum venerunt pro se quisque Regis gratiam praeoccupare,alijsque eripere contendentes,assimulatis ad tempus osscijs,fide neque syncera neque diuturna. Philippo penes Regem res stente Ioannes uterque ἡ curia, venia neque impetrata neq, petita abierunt a Rege penitus auersequem pessimis consili)s in fraudem induci querebantur. Mutuis auxilijs aduersus omnem iniuriam vi se munirent, ad Cigales oppidum armorum societatem sanctissimo iureiurando constituun r. & quo sanctius scedus esset Ioannem inter Viscatae Principem priori uxore defuncta, o ca libem&Constantiam Emanuelis filiam, pactae nuptiae. Sanciendae inter

proceres societatis hic mos fuit per multos annos seruatus. Legibus foederis, lectis, pater patratus eorum nomine: Testor, inquit, Deum S matrem eius, , , ut cuncta quae sunt ordine ex tabulis pronunciata, s ne dolo malo fraudeque

, , illis legibus stabo: neque in fines hostium sine socio abo: neque quid aliud

, , contra faciam. Si prior desecero certo cons lio, illo a te vos stiperi corpus in ,, hoc seculo, in suturo animam diris cruciatibus mactate : vires verbaque defi- , , ciant facite: in pugna equus, arma calcaria subditi cum opus esset maxime. Id, , ubi dixit, socij subiiciebant, Amen. Nonnunquam etiam diuinam hostiam

Giuisam in duas partes terque sociorum libabat. addebantur execrationes hoc dio erat sanctissimum iungendar inter proceres societatis pignus, ritusque. Eius societatis distrahendas,unde nova bella meroesan cura regios solicitabar. ratiociliqua quaerebatur. optima visa est,ut Re Y a Ioanne Emanuele Constantiam si liam coniugem peteret. Vtilitatis magis quam amicitiae aut religioni seruire principes solent atque eb se conuertere unde spes melior anulget, nulla fama

memoria. Emanuel pennaselem sus ditionis oppi tum occulti digressus totum se ad Regis amicitiam transfert puella in eius potestatem contraditur,nondum matura viro Ioannes ea se spe deiectum ἡolens sibi sq: artibus peri videns,Blancam Petri principis stiam ad Granatam extincti in coniugium ambire consti tuit, amplissima dote inuitatus: quae Almasani, Alco rij, aliorumque circa 3o oppidorum ditione constabat, ad Aragoniae limitem locis commodissimis res nouas molienti Aduersus eos conatus Regi persuasum, uti Blancam paterno principatu opibusque spoliaret. Omne magnum exemplum aliquid iniquitatis habere admixtum , sed iniuriam tamen priuatam utilitare publica coma pensari. Praecipuus auctor Garsas Lassias, ut fidem, consili atrocitate Regi probaret,Petri principis benesciorum immemor. & est erga mortuos obli ino parata, raraque fides. Ioannes Emanuel in Regis gratiam restitutus Toletani Pr sulis ulciscen ii euertendiq; consilia agitabat.accadit ut Res vectigalium

rationem exigeret a Toletano. ille iniuriam interpretatus a muli fraude com paratam apud Regem quidem eorum quae secta erant,caussas escusauit in s muno lum vero nam sorte aderat) grauissimis verbis inuectus est. probra iliter se

obij ciunt quae furor dabat. Contentione ad tempus sedata Emanuel pro ea auctoritate quam obtinebat, ut 3olorem ulcisce, Aur, multa suadendo auctor

extitit, ut scrinis regi 3 praefectura, quo magistratu proxima secundum Regem potestas continebatur, & ab antiquo penes Toletanos pra sules fuerat, A a a Ioanni

757쪽

γι3 De Rebus Hi paniae.

Ioanni detraheretur. Non tulit ignominiam insolens contumeliae animus. erigo e curia Castellaque δiscessit: Regisque patris interuentu impetrauit, ut Toletanum pontificatum Tarraconensi mutaret, acliuncta Alexandrini Patriar

chae inani & sine prouentu appellatione semenus Luna, praesul Toleranus es sectus:Garsas Lassus scrini) regi j Magister. Inde initium eius magistratus im minuendi, obscurandique obscuris mi nistris. nostra aetate debilitata auctor tare ac nulla serme quae magna labes fuit) nomen tantum Caneellari j a Tole ianis praesulibus retentum est. Dum haec in Castella gerebuntur Aragonius ex Bonifacij Pontificis concessione Sardiniam armis petebat a pisanis publice possessam nullo iure, sed vi tanti)m & armis: iniuriaque Romanae ecclesiae, in iticuius clientela ab antiquo eius insulae imperium fuerat Missus Alsensus Aragoni j iii ius. adiuncta valida classis biennio insulani somiti vari s locis & proj, , icti Pisani. Aragoni j ex saluberrimis Hispaniae locis in eam insulam caeli grauitate infamem deducti, morbis grassantibus pars magna periere: haud exigua petri Principis spe, si Alsonso fratri aliquid humanitus conrigisset, regni haereditatem exclusa fraterna prole sui iuris suturam sperantis. recenti Caiastellae exemplo erectus erat, multorumque procerum studijs fretus,quae illi certatatim osterebantur.ea caussa extitit pacis cum piscinis maturandae.Iunio mense Ila anno millesimo trecentesimo vigesimo quarto sancita est, his legibus. Vt captiui utrinque redderentur. Mutui commui, libertas esset. Calaris arce roa pisanis retenta cum territorio & oppidis contributis, reliqua Aragonijs cederent. Eo sedere facto insulae quidem possessio penes Arasonios Reges mansit. Alsensus autem in patriam reuersus apud patrem essecit, ut filios suos in regni succesione Petro praeserret. Caesaraugustae id a Rege praestitumobi conuentus regni erant.proceres sunt in puerorum verba sicramento

adacti. sic legum inuituta , opinionesque hominum variabant. Anno pro-13 a s ximo millesimo trecentesino vigesimo quinto , septimo Nonas Ianuarij, Dionysus Lusitaniae Rex scalabi decessit, diuturno regno annorum quadraginta quinque, nouem mensum, dierum quinque , excelsa animi magnitudine, & perpetua selicitate inter principes ea aetate inclytus. Domestica 3 o

iis sidia implacabileque inter patrem & filium odium ad aliquam iniuriam

eXtrema aetate accesserunt. Corpus in Cisterciense monasterium illatum,

quod eius impensa ab Olispone sex passuum millibus, tib imo rotum erat

extructum. Pietatis id argumentum esto. liberalitatem magnificentiamque animi multa oppida constituta, alia perpetua incentum corona,aut alijs operibus munita indicant. Elisabetha uxor si mitia sanctissima ad undecimum annum viro superuixit, in memoria vitae per virtutem actae synceroque religionis cultu, egenorum miserijs subleuandis viduitatis incommoda sustentans.morum innocentia tanta, ut Eefunctae memoria ex ritu Christiano templis caeloqj dicata sit. Corpus Conimbricae ad sanctar crucis praecipua prouincialium oreligione colitur. Dionysio Alfonsus filius maior absque controtiersa successit, Fortis cognomenas ingenio bellicis studijs nactus. filios Alsonsum, Dionysium. Ioannem,quos ex Beatrice uxore genuera in tenera aetate a sit, nulla ne l. vitae net mortis gloria. Maria, petru Eleonora meliori faro nati parentibus

758쪽

Liber Quintus decimus. 7S9'

tibus superstites suerunt. Ipso anno in Ceretanis sanctius Res Balearis vi iastinctus est nulla eY se prole. Iacobus tamen fratris perdinandi filius eius testa mento regni haeres nuncupatus.Res Aragonius ex Iacobi aut testamento, qui id regnum primus instituera minori j iilio reliquerat,stii iuri, fictum sanctij

obitu disputabat. virique argumenta non 8eerant, quibus caussam tegerent. Iacobus puer possessione potior erat, hominumq; misericordia , propter in irmam aetatem,parrisque memoriam. Aragonius validior.Convenat ut Constantia Aragon1j neptis, Iacobo Baleari nuberet, dotisque nomine aut patrisq; iura in viri domum inferret sermonum minister audiorque sce eris Philippus is pueri Regis patruus vir sacratus: penes quem Sancti j Regis testamento, regni procuratio puerique Regis tutela ad iustam aetatem fuit.

O N D V M Castella conquiescebat superior licentia proceres seroces ut essent, esecerat: multorum inter se odia accenderat, non secus ac suctus maris ventis agitata,remissa tempestate,nonJumq;

in malacjam compositi. Ea res Alsonsum Regem , alioqui mitem ingen1o prouocaui ut in turbulentos ciues si uiret: unde illi Vindici nomen. , o plectendi initium a Ioanne Cantabriae principe factum est Blancar is nuptias malis artibus ambiebat quae cum matre in Aragoniam Ibierat luculento atq; commodissimo principatu inuitatus nisi impetraret Aison sum Cerdam e1 Galha a spem auiti regni reuocaturus. sic se facturum minabatur, in utraque re Alsosso Regi aegri facturus. Importuni conatus occupandi erant. vi periculosum, fraude indecorum. Quid Rex sacereti vicit utilitas honestatem. cum bellum in Mauros compararet, specie eius belli Taurum ad se Ioannem vocare constituiti sit spes Eteonorae regiae sororis ipsi iungenda . splendidius id coniugium ui sum est: praeterea Garsias Lassus, quem Ioannes insensissimum inimicum esse conquerebatur,ὸ curia amandatur. sc ars victa arte est. Vocatus venit ad Re 3 o gem. conuiuio splendiis accipitur, ipso omnium sanctorum festo die , anno V.CCC vigesimo septimo dies apparatus , conuiuio ludum & securitatem ma 13a gis quam metum ostentabat. Itaque inermis & imparatus accessit. Uter epulas Regis iussu obtruncatur.comisisse quidem videbatur,vi hostis loco essetnura i men hospitij violare,& per fidem colloqui j incautum opprimere iniquum ivit. tametsi no deerant,qui Regis factum excusarent: veris an falsis rationibus non disputamus unica certe Ioannis filia, qui in nutricis potestate era Baio nam in Tarbelli quae urbs Anglico imperio tenebatur, fuga delata. Maria Ioannis mater perali j id oppido nomen est)in virginum collegio a stiperioribus annis vitam exigens,& nunc atroci nuncio luctu, lacrymis, squalore oppressa Viscatae 6 principatum Garsa Laso auctore Regi pretio vendi isse sertur,meto an voluntate incertum. Et erat Legi obsistere periculosum:iniqua certe co litione nepti superstite, Ioannis Larae postea vXore,ut est in serius clamonstran3um. iuic tandem Viscatae principatus cedet,Regis ira remittenteo paterna Ioannis oppida arcesqj supra octoginta pars armis para voluntate occupata penes Reges perpe

759쪽

7 o De Rebus Hispan .

tuo iure substiterunt. Erat Euhanuel princeps limiti aJuersus Mauros Pr sectus.

eo Duce, quamuis Ioannis caede territus erat,eiusq; exemplo intelligebat male

Regi fidem committi, qui nuptiarum specie principem lihi propinquum violassentialium tamen cum Mauris impigia gerebatur: a quibus Rute ara paulo

ante improvise aduentu occupata erati&Ogminio Doce in fines Baeties 1rrumpcre cogitabant. ad flumen, ui Guaflaisortium nomen est,pugna commissa.victi cx,siq;Mauri Emanuel victoria parta ad suae ditionis oppida abijt bello ab sistenso Lege alienato animo: iuem uo consilio Constantis filiae nuptijs repudialis ad Lusitanos amnaum adiecisi serebatur id sui euertensi initium esse non ignorabat. Itaq: Maria Regis Lusitani filia,in Constantie locum subroga tota est auctor consilii Alvarus Olotius,imagno Emanuelis dolore, Regis ij Aragonis i &ipse Alsensus vocabatur,& Constantiae auunculus erat Iacobus enim Aragonius Rex Alsensi pater proaimo a Ioannis caede die Barcinone decesserat ad sanctae Grucis regium sunus illatum, Therasa nurus ante quinque dies Caesaraustistae destincta,& in Minorum aede sepulta genu no totius prouinciae luctu duobus principibus quos summa cari ate complectebatur,vno tempore orbatae. successit Iacobo Alsensus situs,petri,Iacobi Constantii ex Thera sita vetore pater:q iatuor alijs filiis in minori aetate amissis illud in Iacobo Re se eximiam Ludem meretur,quod regni principatus Aragonis Catalauni e Valantiae indiuiduos sere perpetua lege sanxit. Litibus , quibus ut antea sagitiis aes prouinciae laboraban usque eo insensus su itot semenum Ladam insignem ea aetate iureconsultum cuius malitia multi euers erant,praeuaricatoris lege postulatum regni finibus expulerit. rosus cognomento pulcher Rex Galliae & Vasa 3a et conum ad Vincentias ex morbo decessit,ipsis Februari j Kalen anno millesimo trecentes mox igesimo octauo sacerdotiorum deeumae tota Gallia specie bellisueri aduersus Ludovicum Bauarum E esiae Romanae assiduum infensumque hostem qui superiori anno peirtim Corbarium Romae pseugopontificem crearat Nicolai V. nomine imposito) a vero pontifice Ioanne X X I L concessae iunt lucri pariem pacto sic fama tulit. Quod philippo Longo datum quidem erat hac tamen conceptione exceptioneque verborum, si e re pietateque fore id prouinciae Episcopis visum esset. conditio hoinestissima quam aduersus impori unas principum preces utinam alij pontifices amplexi ellent.Caroli uxor grauida, tertio a xiri obitu mense siliam enixa est, cui Blancae nomen fuit, Gallorum i nstituto regni expertem suturam , Caroli valesis ante secundum annum defuncti filius philippus, trium superiorum Regum patruelis,atq: Educii dus Rex Angliae Elisabetha prognatus,eorundem trium Regum Galliae sorore ad regni haereditatem contendere coeperunt philippus lege Salica praelatus est omnium ordinum sufragio. Inde 4nter virataq; gentem diuturna internecina qibella extiterunt: Reges Angli Gallici imperi j nomen & insignia usurparunt. meliori fatoVasconum qui a Gallorum imperio exempti sunt. Eburovicum Co omiti Philippo Ioanna nupserat Ludovici Hutini filia .ei Vascones pompelone

in regni conuentibus materno iure regnum decreuere:concedente nouo Gallis

Rege annuenteq; iustissimis prouinciae postulatis & philippus erat Eburobi- cum Comes regio Francorum sanguine propinquus, Ludovici salicti pronepos

760쪽

Liber Quintus decimus. γ I

pos.Vascones interea quas soluti imperio implacabili odio iii Iugaeorum si

runas vitamq; grasati sunt. Stellae in oppido vis mali incubuit. ad deeem Imdaeorum millia trucidata, nisi fortasse aut numeri sunt,aut memoria vitiata:

I s D E M diebus in Gastella bellum atrox in Mauros parabaturi

veteribus copiis supplementum scribere : ab sociis auxilia accers re modis omnibus festinare Regis barbari imbecilla aetas, Maurorum inter se dissidis excin lentiae gentis occasionem dabant inminij sitius Abrahamus,cui a multo vino Ebi j cognomen suit nostris sese adiunxit. sequebatur delecta militum manus Rex Alsonsus Hispalim maturare constituit inde in hostium fines inuectus grauissimas clades intulit Oluera,Pruna, Aiamontes caprae. aestate iis rebus persciendis autumnoqi circumactis, miles

praeda grauis laetusque Hispalim in hiberna est reductus. At sensus Gotasredus

maris praesectus noua & ipse victoria clarus , ad Regem venit. duas & viginti hostium triremes Granatenses Africanasque nauali pugna deuicit ex eo numero tres captae,quatuor submerse mille & ducenti Mauri pars caes,pars in seruitutem abacti plena omnia gratulatione crandifestaque laetitia urbs nobilissima - o personabat. De regiis nupti js per legatos actum. Ioannes Emanuel Regis v luntatem in eo obstinatam intelligens, ide per seciales renunciata, cum Regibus Aragonio & Grana tens scedere secto ex Chinchilla Almansa j locorum munitione fretus, regi js finibus imminere, latissime praedas agere praecipuo agrestium damno Osorio amicorum principi abs Rege Hispali datum. ut Trastamarae, Lemosj,atq. sarriae Comes esteti nouum id exemplum fuit nullis antea in Castellae regno comitibus. Rudi caeremonia honos delatus: Hiipania litteraturae expers moris omnis ignara Tres offae in vini poculo oblatae. cum inter se Rex Comes at tertio inuita sient uter prior sumeret,a Rege ossa una sumpta a Comite altera. Ius cal/ariae in castris in bello vetii lii proprijs insignibus 3 o distincti datum. In eam sententiam consectis tabulis atque recitatis consecurus sistantium clamor,plaususqj, ista faustaq: nouo Comiti ominantium Is instituendi Comites ritus suit Coresubs regiae seueritatis exemplum constitutum. Ioanni Pontio quod Egabri arcem Calatraus militibus restituere ad Regis imperium recusasset malis rei publicae temporibus occupatam, pra terea homini seditioso caput amputatum idem supplicium ali j eives Cordubentes tulere in iis cum eo societatis aut rerum aliarum capitalium conuicti Garsas Lasi sis sorte ad aras dum in D Franci sci sacris operam obtrucatus Regis dolore maximo est,a quosuerat Hispali aduersus Ioannis Emanuel is conatus paulo ante amandatus. inuidia illi nobilitatis exitio filii cuius euertendae consilia agitare credebatur. Es o calona modiciam in Carpetanis, ipsoque Toletano agro oppi tum tumultuaricceperat , es aduersus Regis imperium cum factiosis conspirare. noui motus 2 Vlteriori Castella nunci citi Taurus sentica, Valliseletum conciturae. au

SEARCH

MENU NAVIGATION