장음표시 사용
951쪽
diam corporis sui ,regni, quod ultro delatum erat,sirmandi spem in peregrino milite poni damnata prouincialium si de quam a codito regno inuiolatam suis Refibuo praestitissent Vrgelitanus Comes ad Regem cum copijs Ilerdam progrestum , legatis viris primari 3s,se in eius potestate fore professus est. ad quin tum kalendas Novembris mandata a legatis exposita, Urgelitanique nomine in perdinandi Regis verba iuratum, licte, uti rerum euentus declarauit.sed tanti erat Castellae copias, quacunque rario ne ex Aragonia depellere. A Re se & Benedicto pontifice colloquium Derius ae habitum : iusque Aragoni j sin eo congressit imperii Siciliae atque Corsicae venia pontificis confirmatum est. Barcinone Catalaunicae gentis conuentus agitati fine huius anni &prin- itii 413 cipio proximi millesimi quadringentesimi tertijdecimi. In his conuentibus Vrgelitano pacando omnia concessa sunt, quaecunque eius nomine legati postularunt. verum ijs blandimentis ferox animus nihil placatur. collectis suo. rum copiis, atque Gallicis auxilijs euocatis, regnum armis occupare cogitabat. Rex periculum veritus, ne modica negligendo, magnae inclinationes se rent , delectus militares uniuersa prouincia habet. qua/ringenti equites a Catharina Regina e Castella opportune missi. Regi Vasconum suae geniis auxilia mittere profitenti remisit, odij vitandi causa. Gotifredus tantum Cor- tesus Comes,Vasconis filius nothus cum equitum ala auxilio venit. Iusto exercitu consato in Vigelitani ditionem impetus factus est: ipsamque urbem Ba- 16 laguerim principatus caput, copiae promotae: quo se propter loci firmitatem Vrgelitanus contulerat. obsidio diuturna fuit. interim eo tractu oppida in Regis potestatem redacta. Vno tempore a Gallo & Neapolitano Regibus te gationes venerunt. Gallus renuntiabat, BurgunJionis insolentia, puri sensis populi tumultu res in ertremo stas. ipsum,& filium , aliosque principes captiuorum instar esse. rebus prosi satis ferret opem memor humanitatisa: de amicitiae, quae inter utranque regiam ab antiquis temporibus erit illici. Iudi fuit, Rex de belli societate aduersus Andegauensem appellabat. Aragonia regna repetiturum bello, nisi communibus armis repullus esset. respondit perdinandus: Gallis qui/em dolere se nobilissimi regni calamita- sole quod peterent curae sore: Lad1slao autem, se amicitiam non repu/iare oblatam Clim Andegavens omnia necessitu lims iura anterce iere: competitorem extitisse, hostem nunquam. pacis se potius auctorem, quam belli socium spre..
sic limissi legali. Obsessi omnibus malis oppressi, ad ὀeditionem procliues erant. I sabella Vrgelitani coniux ad Regem egressa est: si viro xeniam impetraret. fides tantii m data inuiolatum, si venisset sere. Res in extremo erat. Ergo conditione accepta, pridie Kalendas Novembris ad Regem egresso, atque in genua procumbenti, infimisque precibus, ut iuuenili errora ignosce rei deprecanti: tametsi commisse vade satur, ut capite plecteretur, vitam tamen dare dixit. De libertate atque principatu nulla mentio. Ilerdam in arce o custodiendus mittitur. Mox urbe Balagueri de/ita, rebusque aliis eo tractu compositis, lege maiestatis postulatus, bonis publicatis, perpetuo carceri mancipatur.& ne tumultus causa in Aragonia existeret, propter vigentia pantium studia in Castellam missus est, Vienia arce ad custodiam designata. ubi
952쪽
primum deinde Mora ,selabi tangem ad vitae snem retentus suit, miser non magis amissi regni memoria,quam patriae desiderio. Antonius Luna, qui Lo harrim arcem priesidio obtinebat ea dedita ex Aragoni js finibus sugatus est, ditione omni in regiam potestatem redacta .Hunc intestim Vrgelitani motus exitum habuere,expectatione hominum metuque prouanciae faciliorem.
Oncilium Constantiense indictum. Cap. VI.
ONCURSVS oratorum ex toto orbe Christiatio ad Caesa i rem Sigismuniam fiebat rebus ecclesiae turbatis in eo praesidium i sore,cunctis nationibus sperantibus.Consensu tribus Pontificibus
dii denuntiatum ut sine frustratione concilium generale haberi sine
rent ipsi abdicato pontificatu in Patrum essent potestate. eatenus simulationem prorsus & imaginem deponendi imperi j tantum suisse distinendis ea spe mortalium animis, nullam synceram voluntatem Ioannes &Gregorius aequas aures ijs postulatas prebere videbanturi Benedictus prefractior Eius sectendi cura Aragonio Regi commendata,legatis ad eum a Caesare,atque Rege Gallo, viris primarijs. Qui pace publica fundata domi, forisque, quas ad
triumphum nullis hostibus Caesaraugustam abijt in ea urbe regium insigne: o gesumpsit tertio Idus Februarii salutis anno millesimo quadringentesimo i aqquartodecimo.Tarraconensis Episcopus coronam capiti imposuit, quam Catharina Castellae Regina dono misit, magni ponderis, aurum distinguentibus gemmis: materiam vincente operis pulchritu3ine. assuere legati prin cipum: proceres magno numero: Bernardus Cabrera Aus, Modica que Coames cum nouo Rege reconciliata gratia Henricus Villena, Calairauarma gisterio nuper ablato deformis : quod Maria Albornocta praediuite ismi na , Alcocerio salmeronio, Valdoliua , alijsque Infantatus oppidis dotalibus quas irrito coniugio repudiata, Henrico Castellae Rege obtinuerat ne maiorum opes ei militiae cederent prouidendum erat. ergo Tineum, Canicam &30 V1lleni principatus iura Regi 3onauit: tanta erat cupiditas eius honoris ima petrandi, haud diuturni suturi. Milites eo coniugio soluendo fraudem subesse existimantes, instauratis comit ijs, Ludovicum Gusmanium, amoto Henrico cooptarunt: unde dissi/ia in sextum annum tenuerunt militibus in v tranaque partem distractis. donec ponti scis consensu in Cisterciens conuentu hoc ipso tempore secundum iura & merita LuJovici muli est pronunciatum. Henricus in tantis litteris, tantaque eruditione, parum sibi sapuisse visus estirepetitoque coniugio egenus, vitae reliquum exegit. Soluto Caesaraugustans conuentu ad res ecclesiae componendas conuersi animi. Morella oppidum inditioneValentina,Catalaunis,& Aragon ijs finitimum Benedicti Fer inandiq;. o. colloquio designatur. ad quintumdecimum Kalend Augusti eo loco congressi sunt Magni pontifici honores sunt habiti. venientem Rex ipse pedes sub um bella in templum vi q. equitem deduxit inJe ad hospitium vestis caudam gestauit prandenti die proximo cum sple didum conuiuium para set ministrauit ipse, Henricus filius pincernae partes impleuit,aureis argenteisq. vasis & lantibus
953쪽
substituti, pro stannei, quibus finii sex utebatur moeroris argumento propter dissidium de pontificatu summo. Quae blandimenta non magis maiestati data sunt, quam promerendo pervicaci hominis animo. Itaque crebris sermonibus, de pace ponendoq; per conditiones pontificatu actum e .dissicilem se Benedi eius praebebat difficiliores aulici discrimen ac dedecus si ita feret, ostentantes, fidem in libi sine victoris. Quinquaginta dies magnis altercationibus exiguo suctu consumpti. Quo tempore eae Italia renunciatur, Ladis aum Regem Dapolitanum diem obi fle. Augusti sexto die Neapoli deiunctus est, veneno, uti vulgo opinio suit, in ipse certe felicitati; cursu quo ad totius Italiae impe .rium aspirare videbatur Ioanna soror ex Guillelmo Duce Austriaco,cui iunior icinupserat vidua, supra triginta annos nata, Regina est salutata, nihilo sanctius honestiusque superiore Ioanna Regina habitura regnum, pudicitiamque. Nouet tamen spes excitatae initio, multis principibus eius nuptias ambientibus:ae nominatim missis legatis in matrimonium pacta est Ioanni Ferdinandi Re sis minori filio: laetus adolescens, quasi ad certas nuptias in siciliam nauigauiti Iacobo illa Burbonio Marchiae Comiti, praestanti corpore sermaque nupsit. pan/olsus Alopus conspicua sorma iuuenis maiorem apud Reginam gratiar locum obtinebat, quam imperij grauitas, muliebrisque puὰicitia postulabant, non sine aliorum procerum obtrectatione atque inuidia, spes certe Aragonia frustrata est. Concilio celebrando delecta Constantia, magno Sigismun- , adi gaudio m cuius 3 itione ea ciuitas erat. Itali atque Galli patres conue niunt. Gregorius pontifex cum liberis mandatis mittit legatos. Ioannes dimu sus etiam acce sit, gratia Caesaris. ' ingenij dexteritate confisus. Benedicti
pervicacem animum, ut idem faceret,ssectere perdinandus non poterat. mul. tiplices animorum motus erant, varii conatus, rerum conditio misera. Comuenit uti ad Sigismundum missa legatione locum colloquio peterent: venturos Benedictum atque Ferdinandum. in eam rem Ioannes Ixarius delectus, cimnibus corporis & animi, litterarum prudentiaeque ornamentis, ea tempestate clarissimus: adiuncti alij viri praestantes. a Castellae Regina Die suus Anaia Conchensis Episcopus , & Martinus Corduba regiae cohortis sopraesectus, Constantiam legati sunt. Ex omnibus nationibus patres irequentes conuenere, omnino trecenti. sarcien lar concordiae studium, tardium prae
sentium malorum incitabat. Concilium Nonis Novembris inchoatur. In Aragosia Iu laei magno numero Christiana sacra populariter susceperunt.Vincentius Ferrerius suasor praecipuus: Ben ictique pontificis consensu, habitae de religione disputationes , pervicacem alioqui gentem traduxerunt ad sanitatem. resistentes malo compelli visum est graues in Iudaeorum gentem leges promulgatae. Extatque Benedicti edictum Valentiae in Ede tanis quinio Idus Mai; datum, pontificatus anno vigesimo primo , cuius haec praecipua sunt capita Thalmuditici libri vetantor. Conuitia in nostra o
sacra puniunt r. Nulla Iudaeis permittitor potestas iu/icandi, aut quemuis alium honorem in republica obtinendi. Synagogae nullae denuo aedilicantor: unaque tantum esto in singulis ciuitatibus.Me3ici,pharmacopolae proxenetae ex ea gente nulli sunto. Nullus Christ1anus Iudaeis ministrato.Rubro cro
954쪽
eeove signo a caeteris distinguntor viri in pectore in sic te sceminae usurarum libertas praescinditor etiam venditionis specie praetenta. Qui Christiana sacra susceperint i jue ius esto, in propinquorum bonis succedendi nihilominus. Teranni, singulis ad Christianam concionem au alendam de praecipuis religi nis cap1tibus congreganior. Huius edicti exemplar in omnes Hispaniae pro-umcias missum eis unum in templi Toletani scrini js seruatur. Ipsa nocte, qua Christi Dei nati memoria celebratur ineunte salutis anno millesimo quadrin- 141 gentesimo quintodecimo nocturnis precibus Ioannes pontifex, Imperatorque Constantiae interfuere coniunctis sedibus, aliquanto humiliori Imperator: lo io cis aliis Augusta, Patresque. proximis diebus de pace agitatum. nulla neque commodior,neque tutior via sese dabat,quam si insignibus pontificatus,nomineque se volentes exuerent, Gregorius, Ioannes, Benedictus. Ioanni praesenti aegre quidem, sed persuasum tamen, ut morem gereret. Quarto Nonas Martis in intulis sacraque veste cum diuina hostia sacrificasset . se pontiscatu de- celsurum palam renunciauit consecutus est magnus omnium qui aderant plausus. Simulatio visa est: cum post paucos 41es concubia nocte se Constantia sub durisset, nouas captaturus spes, veteres repetiturus. ex fuga retractus, abdicataque coactus pridie Kalend. Iumj, carceri mancipaturi eius custodiendi cura palatino Comiti deman lata unde post tertium annum euasit: honoreque puras purae recepto, Florentiar, quae caput Hetruriae est, decessit. Corpus in D. Ioannis baptisterio sepultum. thesauris, quos pontificatus tempore congesserat maximos, Cosmus Medices potitus est: qui illi gradus & posteris ad amplissimas diuitias fuit, urbisque suae principatum . sic vulgo persuasum. Ioanne in ordinem redacto, aucta patrum laetitia est, cum Carolus Malalesta Grego rij Legatus cum amplissimis mandatis, sese post quintum diem eius nomine pontificatu eruisset. Vnus Benedictus multiplicem patribus inijciebat curam,
De eo praetermisso, veterum malorum orbis repeteretur,nouo pontifice creato
Ad ea ergo consilia, quae paulo ante repudiata erant, auidissime est recursum: vi loco commodo designato, cum Aragonio, Benedictoque sigismundus Cae-3o sar colloqueretur. neque deerat spes totius orbis terrarum consensum Bene3iactum secuturum. Nicaea in ora Liguriae ciuitas,colloquio est delecta: missique de ea re ad Regem & pontificem honestissimi legati
Giloquium Arpiniani habitum. Cap. VII. NT ZRE A V leniit Rex Aragonius Alfons maiori, slij
nuptias insigni celebrabat apparatu. assuit Benedictus, atque effvniuersa gente principum virorum concursus est factus. spon sum e Castella sanctius Rogius deduxit i qui ipso tempore pa- h lentinum episcopatum Toletano mutauit, in petri Lunae de suncti locum, Rege Aragonio annitente cooptatus: vir domi, militiaeque clarus, praecipua ingenij dexteritate, atque animi magnitudine. Nuptiae consectae pridie Idus Iunii. Villenae principatus puellae dos a patre designa
eta, ducentis aureorum millibus mutatus est. cum esset graue nouae ditionis N n n accessio
955쪽
accessione, Aragonias opes in Castella confirmari. Rex Lusitanus numerosa cla sie comparanda, ab altero anno districius erat, non sine finitimorum suspi cione, ut nulla est principibus fides inter se Arasonium praesertim solicitabat, ne Vrge litani patrocinium suscipiens, quod fama serebat, noui regni rationes
importuna ambitione turbaret. loni, alia mente erat Lusitanus arma in As i-cam trans serre cogitabat, confirmato regno,sed & numerosa prole filix quippe ex unas nuptiis, Eduarὰum,petrum,Henricum, Ioannem, Ferdinandum, Isa-
bellam susceperat, furto genitum Alsensum Barcelosiij Comitem. his propter
angustiam ditionis, nouos in Africa principatus parare cogitabat. Triginta onerariae erant, septem & viginti triremes, biremes triginta, minora nauigia rocentum & viginti. In ipso belli apparatu Philippa Regina estincta est Corpus in coenobio, quod ad Aliubar tam recens extructum erat, sepulturae mandatum. Cum ij sc ijs traiectum in Asticam. Septa urbs freto adiacens, primo impetu capta ad undecimum Kal. Septembris. Satis constat Corterealem primum in murum ascendisse Albergueriam porta irrupisse ambo, virtutis causa praemijs donati coronisque: tum reliqui, prout cuiusque meritum virtusque erat. Maurorum caedes facta. pars deserto oppido,qua quemque metus agebat.
disiugerunt Ahicae sub iugum Hispanorum reuocandae ab hoc principio spes
s nimis concepta. ' quod an aliis Hispaniae prouinci s fictum erat computandi Innos ratio per Eras Caesaris,in Lusitania hoc ipso anno antiquata est com- acimodiorque inducta a Christi ortu principio numerandi facto: quod commercio aliarum gentium orbisque Christiani consensui datum est. Aὰ pontifices re tiamus. continenti valetu line impe/itus Ferdinandus, Nicaeam acce sese non potuit in assecto corpore quamuis leuis causa timebatur quod proximum erat,Cauar perpinianum, agri Ruscinonensis oppidum in extrema Hispania, accedit. strenuum hominem dignumque immortali lati te, ob perpetuam in
a iiuuanda republica voluntatem. Bene lictus & Ferdinandus, nempe ex vicinis locis priores venerunt. consecutus est Imperator ad tertiumdecimum Kal. Octobris,armatis equitibus quadringentis stipatus,vili tamen cultu,remotoque& ipse auro & argento,imensarum instrumeto omni ex stanno utens. Venerunt scia Regibus Galliae Castella & Vasconum legati. In eius colloquii euentu salus
publica vertebatur. summa omnium expectatio erat. par cupiditati metus. Rex lecto affixus, tantis molitionibus impar monere tamen, hortari, obtestarique Benedictum,ut pacem terris eccles eque redderet, memor publicae salutis, memor iurisiurandi. Coactum patrum concilium: quid amplius totius orbis spes irritas faceret ' accedendum, aut abdicandum: clarissima duorum aemulorum exi mpla prouocare. quantulum vitae superester ad extremam aetatem perductor Abire pontificatu cum gloria poterat, si libido dominandi ratione regeretur tetra cupiditas c teris assectibus sagrantior.& ille piiudicatum habebat, nihil pro sano facere, nisi malo coactus: diem tantum de die trahere, varijsqLe oexcusationibus tergiversari. Clim duo principes vrgerent: neque finem obsecrandi facerent, multa de iure caussa suae locutus si quid ante controuersareisset, capitis oliminutione sublatum ait: duobus aemulis in ordinem redactis, se
unum supereste totius ecclesiae lectorem . neque deseriuium Dei viventis e le-sam.
956쪽
sam, nauemque, ad cuius clauum gubernator sedeat. Quo maior artas eo pro uidendum magis, ne consili j imbecillitate superos offendat, nomini suo igno miniae notam tempiternam inurat. Die quodam septem libris Θisputationem continuauit, defatigatisque audien ὀο omnibus ac plerisque abeuntibus dicere perseuerauit, citra ullum defatigationis signum, maior septem & septuaginta annis se verum esse Pontificem contendebati aut ad se noui pontificis electio nem deuolutam, unicum ab indubitato pontifice Cardinalem creatum. Cum tempus altercationibus 3uceretur, Sigismun8us quidem perpiniano iratus dis. cedit: minabundusque vi ficturum, quod recusaret voluntate. Narbone ramenio restitit,s Ferdinandi precibus, qui eam curam desumpserat, pervicax Benedicti animus flecteretur. nihil impetratum quin citato se peninsulam proripuit, oppidi srmitate, quod ad maris oram rupi impositum esse demonstratum ante eli pontificiam dignitatem tueri parans. Quod reliquum erat:a Ferdinando, agitatum, de eius imperio abdican8o. consti) pnecipuus auctor Vincentius Ferrerius,qui eius ante auctoritatem constanter erat secutus. Ad octauum Noonas Ianuari j principio a ni millesimi quadringentesimi sexti ὀecimi, regium i η i dedictum in eam sententiam promulgatum est. longa consuetudine obtemperandi religio paucorum animis infixa manebat:populus vacuus curis.sne falsi, verique discrimine, regiae se voluntati facile audientem praebebat. perculit eaao res Bene ficti animum, unde officia omnia deberentur, inde initium praecipitandi extitisse: palamque Regi ingrato, regnum quod dederat. ablaturum minabatur. sed vanae sine viribus eae voces erant. Eienora Vasconum Regina Pom elone per eosdem dies decessit, omnino tertio Nonas Marti . sepulacrum ex alabastri te in templo eius urbis maximo cum inscriptione eatat, de
ERDINANDI animum ardens cupido incesserat, in Castet.
lam migrandi , natiui caeli mutatione , melius habiturum conii dens peique, ut solent aegri nimium indulgens. Cura utrunque regnum complectebatur: nouaque ex arcano suberat , Castali prouincias ubi studia vigebant, Benedicto subtrahere. eo consilio Barcinone, quo se perpiniano contulerat, an eunte vere itineri se dat. corporis agitatione morbus inualuit. in aegro corpore quamlibet leuis causa grauiore1istit ad Iguaiadam,quod oppidum vigesimo quarto lapi3e abest, restitit: ubi desperata ualetudine, sacris Christiano ritu procuratus, eestinctus est Aprili, secundo die. regnauit annis tribus, nouem mensibus, liebus octo & viginti. ii gnus longiori vita, exim ijs animi & corporis dotibus, sorma egregia, s cui o non minus auctoritatis ineset, quam gratiae multum ingeni j,multum artis vel fortunae suit, ad promerendam omnium voluntatem non suo tantum se quod disseisimum est, alieno ita perio. Vulgi vituperatione non caruit: quasi Benedictum deseruisset: Castellat vectigalia, domum auerteret, largus priuatim, quod ex publico auidius suppliret. Corpus ad Populeti humili sepulcro est N n n s condi-
957쪽
conditum. Larae principatum , Medinam Campestrem,Balaguerim Ioanni salio legauit, Henrico Alburquerquium, Sanctio Montalbanum. Alsonsum na tu maximum regni haeredem nuncupauit. sublatis sine prole statribus, sororum Mariae, atque Eleonorae filios nepotesque, haeredes regni substituit, ipsas
exclusi. quod ad memoriam insigne visum est. Ferdinandi obitu Castella inside Benedicti perstitit aliquandiu: ubi multi erant eius benescio deuincti. ac Archiepiscopi Toletanus, & Hispalensis Exea nomine, eius in primis paries sequebantur.
Martistis V poni. Max. Cisp. I X. io
N Castella noni motus animorum subsecuti sunt, maiorum initia. unde intellectum, quantum in perdinandi virtute pravi)dij rebus esset. Catharina Castellae Regina iustis Valli soleti desuncto persolutis, uniuersam regni procurationem ad se reuocauit. Regis tuendi cura Toletano praesuli, Velasco,& stunicae concredita. Alsensus Henricus maris presectus, Dauatus Magister equitum factum palam vituperare: seque contemptos sui se iniquis animis serre. unde intestini belli metus: Cum Mauro Rege biennes induciat denuo pactae, ineunte salutis i 41 anno m)llesimo quadringentesimo septimodecimo: ea tamen lege, ut centum rosingulis anniue captiuos libertati redderet. Constantiae patres vigilare, cogit re , asse se animo, atque in omnes reipublicae partes prospicere. Noua haeresis reprobata. auctores Hieronymus praga, ct Ioannes Flussius ex fuga ad supplicium retracti,quamuis noxij, iure an iniuria dubitatum,quod fide Imperatoris venissent: seci commisisse tamen constabat,ut hostium loco essent. Ad ecclesiae dissidia conuersi animi: Bene31ctumque ante septimum Kalend. Augusti diris omnibus deuotum; pontificatu spoliarunt. De nouo pontifice creando disce piatum. duo & viginti Cardinales aderant, quorum erat ius suffragij. ex aliorum patrum numero triginta Episcopi, i s adiuncti sunt. Quibus in comitia conuenientibus Othoni Columnae Romano ciui atque Cardinali innoxiu at- 3 oque inemptus pontificatus datus est,tertio Idus Novembris Martini quinti nomine,magna gratulatione tum urbis Romae um totius orbis Christiani, quas post densas dissidiorum tenebras luce succedente. ehsγncerior laetitia, quod omnia in unum sussi asia conspirarunt linsuis, institutis, moribus, studijs, dis crepantium. rei geri fama cum peruasset,omnia repente ad nouum pontis cem in linavere. cum Bene/icto pauci modo Cardinales perstitere fugae socij neque is constanti fide. prouinciae omnes deseruerunt, principesque Rege Scoto, & Armeniaco Comite tantum exceptis. sic patrum conuentus solutus est. Sancitum tamen communi consensu, ut ex ea die quinto post anno concilium haberetur,alterum septimo, tertium decimo. exin proprium ad legitimumque oelle ut decimo quoque anno generales patrum conuentus haberentur. Duo Cipercienses monachi a nouo pontifice ad Benedictum legati, ut orbis potius consensum quam priuatum iudicium sequeretur, monuerunt ipsum, monuerunt etiam Cardinales. Benedictus nihil ijs monitionibus mouetur. quatuor cordina
958쪽
C rdinales Hispani omnes purpurae honore retento, nouisque honoribus avicti sese Florentiam ad Martinum contulere: in quibus principem auctoritatis
locum tenebat Cardinalis sancti Eustach ij, Seguntinus Episcopus Alsensus Cirrillius. Egi iij Carriliij Cardinalis propinquus, Alsens Carrisiij auunculus
Tolet, ni olim pr ulis Fuit hic annus Galliat infaustus, Hispanis laetus. Castellae Regina concedente Fortunatarum insularum nauigatio repetita est.Ioannes Bentacurtius homo Gallusti structa classe quatuor insulas subegit. maiorem Canariam obtinere non potuit. in ipso rerum cursu defuncto, Menautes propinquus successit, Regi nuncupato Rea. Martinus quintus Mendum noto nac uin ijs insulis Episcopum dedit. inter hunc &Menauiem nata 3assidia, Episcopo suscipiente gemis barbarae patrocinium, Menaute ad quastum abu-iente, arrepta potestate. Insulanos quamuis Christianos essectos in seruituteiri vendebat, nullo religionis respectu. petrus Barua cum noua trium nauium classe, a Regina missus rebus praesidium, insulas redemptas auro, petro perasia Hispalensi ciui Vendidit. perasae p0ueri usque ad Ferὰinandi Regis coagnomento Catholici tempora earum insulatum obtinuere principatum Hen ficus quintus Rex Anglus Catharinam Galli Regis filiam in coniugium e eaiebat: repulis ignominia accensus,in Norimanniam classe transmisti inde sitanesti belli initium, quo Gallicae opes attritae sunt. ingens de Francis victoria, o parta Duces Aurelianus sorboni uueque capti. Rhotomagum princeps Nort- manniae urbs longa obsidione capta .Accessit ni a calamitas. I sabella Galliae Regina viro relicto, abducta Catharina si a Turonum secessit. surgundio in auxilium euocatus, non modo Reginam, sed & Regem, urbemque Lutetiam regni sedem iri potestatem redegiti in Carcio Delphino spes erat, contractisvn lique copijs Anglorum conatibus obs stenti. Inter eum & Burgun tionem pacis spes tentata. colloqui j dies dicta. ad ostium Icaustae amnis in Sequanam influentis, in me/io ponte clatra lignea extructa, erigua ianua relicta, qua
commeandi sacultas esseti deni armati utraque ex parie conueniunt. Burgundionem procul Carolus conspectum compellat,vultu laetitia speciem praeserenati te: atque post mutuam salutationem ad complexum inuitat. reserata ianua,rixas initium sorte an consilio exortum. Burgundio interemptus: cuius vita non magis funesta Galliae, quam mors fuit. philippus filius Regem,Reginam, Catharinamque, atque vrbem regiam Anglo dedit, tanta erat vindictae cupiditas. inde innumera mala cladesque extiterunt. Sed haec aliquanto post neque erat animus externa persequi, satis oneris sustinentibus, nostrarum te
E DIN AE Campestri sese Eteonora Aragoniae gegina tenebat,numeros, prolis comitatu atque solatijs honestis mariti desia derium tolerans. actum ὀe ineundo coniugio Mariam inter eius siliam,& Ioannem Castellae Regem excusabat Catharina Regina minorem filij aetatem,ex arcano in Lusitanum coniugium propensi:
959쪽
pensa, ubi Eleon ora osserebatur Lusiani Regis sita diuturn χ conccrgiar vinoculum sic illa putabat,sic aulici augurabantur. acci/it,vi a 3 quartum Nonas Iut 48 ni j citharina Vallisoleti dccederet anno millesimo quadringentesimo octauodecimo,quinquaginta annos nata. procero atque obello corpore fuit, in potulargior gentis vitio ingenio simplici & liberali. quae virtutes in fraudem ab illis vertebantur,qui eius auribus insigiabantur,obscuro loco homines: quorum consili s sere regebatura quae magna principum pernicies est. in regium Toletani templi sacellum funus illaium: ubi quindecim sacerdotes perpetuis sacris suis & Henrici viri manibus quotidie parentare constituit Reginae obitu magna rerum immutatio consecuta est Rex quamuis aetate minor,ad regni curam iovocatus e tenebris educitur. adiuncti viri proceres quorum consilijs respublica regeretur oletanus Archiepiscopus uti erat vasto animo honorisq; quam sa tis esset auidio caeteris contemptis ad se rerum summam reuocabat solusq: alieno nomine regnare cupiebat,non sine ala orum inui3ia obtrectationeqj. Gallis legatis auxilia expetentibus nihil datum Regis aetas reipublicae motus excusati. De regi js nuptiis repetita mentio:auctoreque Toletano, qui omnia se Aragoni js Regibus debere profitebatur inter Regem & Mariam Aragoniam nuptiae pactae sunt Octobris die vigesimo primo principali apparatu Medinae Campestri sponsilia data. sancitum praeterea ut citharina minor Castellae Regis se. roponi ex Aragon ijs fratribus connubio iungeretur nullo eo quidem tempore acide signato. Ioannes enim inter fratres caelibes aetate maior Is asellam Vasconis Regis filiam desponsam habuerati versem eius coniugi j spes rerudiata, Neapolitani cupiditate. vanus is conatus fuit, uti superilis dictum est: Isia bella tamen Armeniaco Comiti coniux est data. Ioannes aliquandiu in Sicilia restitit rebus praefectus in Blancae Reginae locum quem pater regni suturam haeredem reuocauit in patriam. viduae nuptiae certatim a principibus ambiebantur. Ioannes Aragonius ob eximias virtutes,& spem fraterni regni,caeteris praelatus est.dos dicta quadringenta se viginti sore notum millia: cautumque, ut planca ante virum destincta, samuis sine prole,ille nihilominus reliquo vitae tempore regnum Vasconum post soceros obtineret. Sponsalia oliti in Vasconibus celea 3α brata sunt. Dieghus sanis altu, Castellae Antelatus intima familiaritate Ioani
coniunctus, qui illi gradus ad magnam potentiam fuit pares', opes pro absen-1 19 te principe vicarius rebus omnibus intersuit. Haec salutis anno millesimo quadringentesimo nonodecimo gesta sunt. Quo anno Nonis Aprilis Vincentius Ferrerius Venetiae in Gallia Armorica obiit vir eximier praestans magnis virtutibus,multisque editis miraculis clarissimus ante & post mortem obitum. Compus in templo eius urbis maximo est sepulturae datum.
OV E B A N TU R Castellae regna quas rectore destituta nauis.
inter discordes proceresRegi puero parum auctoritatis erat: imperij cura penes Toletanum dolentibus caeteris, plus unum sacerdo rem posse reliqua nobilitate. constium Regi datum, ut integram libe-
960쪽
liberamque regni curam ipse desumeret. quatuordecim annorum aetatem, ad quam peruenerat,maiorum instituto,patrisque testamento iustam legitimamque esse capessenda republica.Couentus Madrit1 ex omnibus prcerinci)s habiti Rex quid suae voluntatis esset ostendit.consecutus est assensus plaususq; omnium qui oderant iustumi diuturnum faustumq: imperium acclamantium. Haec huius anni principio gesta sunt.Consilio opus erat quatuor abs Rege delecti Toletanus Archiepiscopus maris praesectus,Magister equitum, & cum his Legionis Antelatus petrus Mauricus,quem ea aetate virum sirenuum in paucis & prudentem fuisse considero. additus Guterrius Toletus qui regia, tabulas dictaret. magno
1 o Toletani dolor qui ad se eam curam reuocabat quippe scrinij Magister intempestiue ambitiosus Aderant Aragonij fratres,praecipua iuuenes auctoritate potentiaq3 praesertim Ioannes, atq; Henricus D. Iacobi Magister. Hot sibi Toletanus ingeni j dcrteritate accommodatisq: ad tempus ossciis conciliat.Sego- bisquo Madrito ad aestiua itum est,tumultus repente cocitatur aduersus regios. parum assuit,quin pars cum parte consigeret ne inter fratres quidem satis si da potentia ubi nimia est Ioannes,Henricusq: in partes diducti. uterque penesse rerum summam esse cupiebat consortis impatiens. distracti proceres. Henriaco Daualus uagister equitum atque Petrus Manricus fauebantiloanni Frueri cus Trastamarae Comes Toletanusque. Regis aetas imbecilla subitis ossensis autio intempestiuis blanditi js mutabilis cotemptui magis,quam timori erit. Corpus
ut in ea aetate procerum & candidum: caeterum roboris parum, facies parum venusta ingenium mite tractabile venatione & ludicris certaminibus oblecta baturineq; a litteris abhorruit eruditis sermonibus libentet intererat,versus ipse sermone vulgari non inepte pangens. Hae virtutes in puero inchoatae, aetate a3 maturitatem peruenerunt: quas una incuria, & rerum neglectus corrumpe bant.breui auditu quamuis magna negotia transigere solitus, curis grauioribus impa unde aulicis ad magnam potentiam aditus,pr sertim Aluaro Lunt quo multum & iamiliariter prae caeteris utebatur. Aluarum Regina mater, quod suturum erat verita ab sula pulsum in Aragoniam amandauit. hoc recte illud im36 prudenter.quod Regem puerum usq; ad suum obitum valli soleti Dpauli vici
nis aedibus sex amplius annis limine continuit erepta libertate exeundi, quen- quamve praeter ministros aulae ad se admittendi. Ne a proceribus subtraherearetur,materiaqi existeret rerum novandarum prouidebatur. miseram regni dixerim,an Regis conditioncm:rectorem omnium publico carere, ut ne proceres quidem agnosceret se adeuntes. loquendi audiendi j commercium auferri principi,& quas in cavea esserari est ingui humanitatis in/olem in signum iacinus quas altilem in aviario pullum mihi sagines, qui ad sudorem & puluerem natus est'in umbra & inter mulieres crescat puellae instar educatus:cui corpus debet esse potitis labore & victu moderato duratum,cotra morborum caus46 sas,& ut in bello frigus aestumq; iuxta patiatur ' voluptatibus frangas animum, qui dies noctes , quas in specula praesidere & in omnes reipublicae partes debet prospkeres Nae ea mollities magno subditorum damno constabit.pueritiae& adolet etiae maior aeta, similis erit imbecilla, lubrica dedita libidini ac caeteris voluptatibus. quod in hoc principe perspicimus.deiuncta enim matre, quasi 8 tenebris
