Io. Marianae hispani. e Socie. Iesu, Historiae de rebus Hispaniae libri XX

발행: 1592년

분량: 978페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

931쪽

qiet De Lalvis Hispaniae.

norum millia, al,lat e potestatis non satis a qua compensatio. sed erat tempori ceden tum neq. vacabat periculo perdinandi Principis voluntati, atque Reginae votis velle repugnare. Mox de bello Granatensi in conuentu suscepta deli beratio est, eo maiori animorum alacritate, quia Februario mense nostri, per Murciae fines in Maurorum agros inuecti, Veram municipium impugnaram:& cum obtinere non possent,sine scalis vineisq; ad bellum prosecti, caeterisque quae expugnandis oppidis idonea sunt, duodecimo inde lapide ad Xuxenam Maurorum manum auxilio obsessis venientem,commissa pugna profligaram. minor quam pro victoria caedes suit: vicinum oppidum multis perfugio. arx desens ab captum direptumq; oppidum. ductores praecipui perdinandus Ferre- , otius Castellae Marescatus, Ioannes Fagiardus, perdinan ius Caluillus, alisque viri primaris Id principium ad totius belli omen spectare visum est: magnumque auri pondus reserentibus in conuentu Regina tq; Fer linando, volentibus populis imperatum . niuersi belli cura Ferdinando Principi ut par erat,deman fata exortae inter eum & Reginam nonnullae suspiciones, cum apu3 Reginam

Elcon ora Lopideue plus posset quam imperi j maiestas postularet:multique corruptores, & vaniloqui, quales in aulis principum sunt, Ferdinandi potentiam Reginae, atque filijs fore formidabilem disputabant. Ijs criminationibus elleiactum ut procurationis finibus diuisue,Vlterior Castella Reginae permitteretur, Citerior Ferdinando: cui in Vaccaeis nonnullae urbes additae sunt. uxor & si ij is Ferdinandi Medinam Campestrem amandati. ipse I iibus Apriliue Segobia ad bellum prosectus ad Villam regiam in Oretanis restitit, dum copiae militares idoneo numero ex omnibus partibus uti erat iussum conuenirent irruptiones tamen in Mauricam ditionem facere interea, e finitimis populis permissipedites, equitesque non eadem sirpe belli fortuna. vastati agri, direpta oppida, abactae praedae, crebra ficta transfugia. Maurus qui/am nostrae religionis

studio incensus. ad Magistrum D. Iacobi,qui sese Astigi tenebat dilapsus, facta, , eum conueniendi potestate: Transfugae, inquit,nomen,quam sit omnibus exe- , , crabile suspectum ij non ignorans, ad vos tamen venire constitui numinis im , , pulsu actus cui repugnare non potui.Transitio apud vos,neq; frauda neque ho- 3 c., nori sit nisi insigni aliquo ossicio prius sidem approbauero.Christianis tantum, , me sacris expiare: mox nostra opera utimini: quam sortem & fidelem sore, , , dies & usus ceclarabit Factum ut Maurus postulabar,lotus salutaribus aquis indicat prunam oppidum opportunum iniuriae esse Duce promagistro D. Iaco bi copiae militares improuiso sese ad moenia ostendentes,qua parte ille indica uit admotis scalis pridie Nonas Iuni j, momento temporis in oppidum transcendunt magno Christianae rei commodo,gentisq: laetitia,recordantium Mauros praesidiarios re eo oppido excursiones in finitimos piorum agros facere solitos. Ferdinandus princeps in eius belli curam intentus Cordubam primum,

deinde Hispalim abijt lecimo Kalendas Iul)j itineris labor, insueti loci ca- olores morbum importuno tempore conciliauerunt. Marchiae Comes octoginta equitibus stipatus eodem appulit decora iuuenta forens, stu itoque inci latus rei Christianae aduersus Mauros iuuan lae. insigni morum suauitate comitateque omnium voluntates conciliabat sibi. A Mauris Lucena primum

932쪽

Liber Non discimus. 9 II

tentata:& cum conatus no processisset incredibili Maurorum multim line Biatia circunsessa:pedites centum misita septem millia equites ipso Granatae Re ge ductore, in castris esse serebatur. ingens tota prouincia trepidatio. conclamatum ad arma, concursumque in muros, atque portas est suburbijs combustis, vix hostilis impetus sustentatus. prouinciales eius urbis periculo permoti, ad arma concitantur ingenii multitudine: quod ubi auditum est hostes praeda graues, multisque captiuis in patriam discessere. Ab Alsonso Henrico maris praesecto ad Gadeis insulam ingens victoria parta, de quinque & viginti triremibus Regum Tunetani, Tremes enisque. octo triremes capta . aliae pars subio meris, pars in fugam actae: eo maiori laude, quod nostrae triremes tredecim tantum erant. Ferdinandus princeps eo nuncio laetus, confirmataque valetu

dine . septimo Idus septembris Hispali profectus est. incertus tamen qua parte Mauros inuaderet, cum viris principibus deliberatione habita, variis ὀ iactis sententi s , tandem constituit in Arundae agros irrumpere. Tahara nobile ijs locis oppidum copi is omnibus circunsessum. tribus tormentis igneis,diu

noctuque verberata moenia: haud magno operaepretio, rudi tum arte,magnaque imperitia librandi. ducebatur obsidio: obseisique malis omnibus fatigati , I maioris mali metu perculsi, deditionem secerunt, pacta libertatem, resque esserendi potestatem, exceptis armis & commeatu. Mox minora aliadio oppida in potestatem venerunt: septin ilium admota castra, opp1dum eo tractu viris, arteque munitum. Interea Aiamontem quidem petrus Stunita cepit de Mauris, cui ea cura a Ferdinando erat commendata. Rex autem Maurus virtuti dis sus,atque totius certaminis discrimen subire detrectans, in cuius euentu, rei Mauricae summa vertebatur: nouo conatu Sennium urbem obsidet, octogenta millia peditum, sex equitum sub signis habens. nihil tanta

multitudine prosectum. nostrorum accursu inglorius reiectus est. vastitas modo illata agris. sed ea iniuria vindicata, Maurorum linibus Θepopulatis Malacam usque. nam variae nostrorum manus ὀ castris in omnes partes ad praedam egresse, inserie hostibus clades non desistebant Capi septinitium noti 3o potuit. id unum ad cumulum felicitatis defuit. autumno praecipiti, continuisque imbribus nostri satigati, ab obsidione ad octauum Kalendas Novembris discesserunt. Hispalim reductae copiae. Gladius quo perdinandus Rex sanctus, clarum ijs locis nomen, in bellis usus fuerat, eumque Ferdinandus princeps ominis caussa , uti more erat susceptum, commodato detulerat,io

co restitutus. His ali, Corὀubae, alijsque locis praesidia constituta. ad colligenda belli subsidia in Citeriorem prouinciam Ferdinandus abi j t. Quo

tempore Calagurri quidem petrus Aiala, extrema aetate quinque & septuaginta annos natus, defunctus est, regii scrinij praefectura, sed & suo rum temporum historia a petro Rege usque ad Henricum tertium dedu. o cta, clarus in paueis ea tempestate Tametsi factionis studio creditus est pe iri virtutes obscurasse, aemuli illustrasse, pari utrunque vitio & veritatis iniuria. Corpus in Quiranae coenobio tumulatum est. Vniuersa autem Gallia mota, diductaque in sactiones est, Ludovici Aurelianensis caede quem Ioamnes Burgundiae Dux Lutetiae, ex aula, multa iam nocte redeuntem, inier-M m m ficiendum

933쪽

0iq. De Riars Hispaniae

sciendum curauit Otonuilla scario decimo Kalendas Decembris. simultatis causse in incerto fuerunt. sed Regis imbecilla mente utrunque ad se rerum potestatem reuocare voluisse fama est. caedis auctore deiecto, Burgun3us quidem in ditionem abiit armis paratus immane parricidium defendere Valentana vi dua de facio in uiri lacrymis & querula voce postulabat. venit ille ad caussam dicendam. Iocinnes paruus Theologus hominem venalem, assentationique seruientem, parricidium defendit, desunt i manes insectatus quas in regium nomen inuadere cogitasset. tyrannidis depulsorem gratia,honore,diuiiijs cum Jandum videri. armato venia data Ludovici filijs merito expostulantibus: vn de eatis belli samma concitata est, qua uniuersae Galliae opes sortunaeque assi- 14 Eta sunt. Inter Theologos magno animorum motu iactatum diu Fas sit opprimere tyrannum priuato. quod aiebat paruus: patresConstantienses negarunt, . cum de ea quaestione eoque iacto eget in conuentu relatum. Ludovicus caroli Regis frater erat Burgunda patruelis.

i. ot OLETI Christi Dei natalis die, principio anni millesimi qua

dringentesimi octaui a perdinando principe est celebratus Hen arim: Regis manibus instaurato funere parentatum. Caracae Rex dis' Regina erant,locorum am enitate, lique salubritate inuitati. -- - eo ad conuentus regni proceres atq; Episcopi euocati, magno numero conuenerunt in commune de belli Maurici summa deliberaturuquod maiori impetu repetere cogitabant. Summa re ligendae pecuniae difficultas erat:& ad vocem noui tributi popularium aures obturatae metuentium ne in pace manerent, quae belli necessitas escusare vi lebatur Magna Ferdinandi principis, &aliorum procerum contentione impetratum, ut centum quinquaginta aureorum millia in belli sum ius imperarentur prouincialibus: ita tamen, ut . accepti & eypens rationes constarent, ne ad alia conuerterentur, pro voluntate imperantium. Alcaudetem municipium Rex Granatensis Februarij octauo- , o

decimo obsederat septem millia equitum peditum centum & viginti millia sub

signis habens res prope periculum erat. magna uniuersa Baetica trepidatio,modicas vires esse sibi non ignorantibus, auxilia longinqua,tempus importunum sed virtute tamen obsessorum fracta Maurorum audacia: noliti l tribus ex partibus in Granatenses sines inuecti, agros depopulata, acta praeda hominum pecorumque, praeclare iniurias viti sunt. Quibus malis fracti Mauri, missis Caracam legatis, inducias postularunt. Recusabat se inandus, ac Maurorum rem in pr cipiti esse disputabat: sed Reginae tamen voluntate a bellis abhorrentis octimestres induciae concessae sunt Mauris neque ideo de pecuniae conquistione mutatum: ut esset unde in proximum annum bellum sui letaretur. populistamum exigentibus datum,ut eius summae pars quarta remitteretur. Venit ad

hos conuentus inter alios principes petrus Luna quem superiori teporeToletanum praesulem fuisse renunciatum,monstratum est, secum deducens Aluarum Lunam propinquum decem & octo annos natum. Huic Atuatus Luna Cagne

934쪽

Liber Nonvidesimus. 9 IF

ti x Iuberae in Aragonia regulus pater suit: nater Maria Cagnetia in qua prieter formam,nihil laudares libidine sic accensa, ut quatuor filios, totidem viris surto genuerit: hunc, & Ioannem Ceresolam Cagneti praefecto Martinum Ioanni cuidam opilioni, quartum eo/em nomine agricolae Cagnetens. sed duobus postremis Lunae cognomen ab Aluaro fratre suit: usque adeo ab limmiti ducta Aluari potentia creuit, inopi iuuenta cum serare non modo caeteris proceribus, sed Regi etiam formidabilis, quod illi exitium attulit. pe tri nomen quod a prima aetate habuit, Benedictus pentifex pueri ingenio,& venustate oblectatus, Aluari appellatione mutauit. nunc inter regii cu-1o biculi asseclas annumeratus est aderat facun ita , mulcendique homines a res, formae dignitas, atque auctoritas. Mahomadis Regis Mauri subsecutus interitus, diuturnae pacis spem conlirmauit. Granatae in arce extinctus est, interula veneno medicata: sane ad quintura Isus Maii. Iugephus eius sta ter e vinculis, quibus constrictus salobrennae, iussu Mahomadis Regis tenebatur, ad regnum eductus est. sic rerum humanarum vices mutantur. silentatio, & celeritate res uniuersa administrata, ne Christianorum virisus ij conaatus impedirentur. suscepto regno, legatis vltro citroque missis, induciae conia firmatae. magnificentia munerum utrinque certatum: Maurique legati equos,

gladios telas bombycinas, uuam pasiam, caricas areigdala,quibus ea gens oble. 1o ctatur ad Castellar Regem attulere: neque ijs donis tamen, vi longiores indviciar concederentur, impetrarunt.

N T E R E A Benedicttis pontifer, prouinci js diuturnitate dis sidi iussis, amissis amicis, quorum plerosque ipse importunis

actionibus alienarat, anceps incertusque agebatur: neque illi res vlla aut consitum satis placebat. Aue mone vitata Gallorum vim vertius; sese Massiliae ad D. Victoris tenebat inὰe ad Gregorium 3o aemulum de pace litterae datae: a qua nunquam abhorruisse dictitabat: neque modo facturum moram. modo aequis conditionibus locoque idoneo delecto: ad quem uterque conueniret, coram disceptaturi de re tota longo itineris spatio, clim per alios conditiones serantur, idem persci non posse. Conuenit ut Gregorij legati Massiliam venirent: interim a noua creatione Cardinalium asstineretur. Saona in ora Liguriae consensu legatorum delecta, pontificum colloquio eo Benedictus, quo se promptiorem ostenderet, continuo nauigauit. recusat Gregorius conditionem , locumque in Benedicti potestate esse, sibi minime tutum causiatur. Lucam tamen Hetruriae urbem ipse. Benedictus portum Veneris accedunt huius anni principio, ex propinquis locis, de o omnibus conditionibus disceptaturi.modica concordiae spes erat:colludere que

inter se pontifices credebantur confirmata opinio,ctim contra pacta tres Cregorius una creatione Cardinales renunciasset. ea re alij collegae alienati, seseracto agmine pisas contulerunt. eorum alienationem Benedictus suam occa

935쪽

Deu 3 Hispaniae.

ni me/io itinere mora sim, dum Florentinorum siles expectatur. mentio de concilio generali facta rumoresque spars de Benedicto capiendo consilia agi tata. quae sama, sue vera fuit, siue de industria confisti Benedictus Italiam t1- mens tam incertis & suspensis omnium animis, & Ladistat Neapolitani Regis, quem Gregorius imperi j Vicarium dixerat, Romanum senatorem, vim vertitus in Hispaniam nauigare constituit concilio perpinianum indicto. Illi herim appulit, Iulii mensis secundo die: inde Helenam, atque perpinianum abijt. Quo tempore Vasconum Rex Galliae motibus sperans pristinae ditionis partem posse recuperari, eo festinans Caesaraugustam tenuit: Regeque Arago nio Barcinone,Bene3icto pontifice perpiniani salutatis, Lutetiam contendit. 1 o nihilo felicior ea profectio fuit. nullo operaepretio redijt in patriam. A Benedicto pontisce, ut erat institutum, concilium Episcoporum centum & 1ginii ex Hispania ferme atque Gallia, perpiniani inchoatum, ipsis Kalen3. Nouembris. Concordiae in ecclesiam reuocandae prima cura erat. non eadem mens omnibus. sententi js variantibus, plerique e conuentu dilapsi sunt. De cem & octo patres qui supererant, oblato codicillo, suadent, hortanturque in eam unam curam incumberet, pontiscatuque si sit opus abiret atque in eo, orbis potius terrarum consensum sequi verius,quam prauis quorundam adulatimnibus moueri. Luctu, & squalore oppressam ecclesiam, ac pene consectam,

cum lacrymis suppl ices manus ten lere. Communi saluti nihil esse Θenegan aodum: neque aliter diuturno morbo posse succurri parum spei erat, quidquam Benedictum voluntate facturum: qui se in extremam Hispaniam, quasi ad praesidium subduxisset. septem tamen viri primarii ab eo pisas legati, simulatione

ineundae concordiar, re ut patrum conatus cognoscerent, eIplorataque renun

ciarent. Erant in ea urbe praeter alios Episcopos, qui magno numero conssuxerant,tres & viginti Cardinales in hoc numero ex Benedicti asseclis sex, hoc est maior pars collegi j ipsius. Ab his xterque Pontis ex ad dicendam caussam vo catur : ' cum non obtemperarent, tempusque altercationibus duceretur , ad 14 6 9 sextum Kalend. Iulii, salutis a tanti millesimo quadringentesimo nono petrus pni largus Cretensis ex Minorum ordine Mediolanensis pr sul presbyter Car- 36ὰ inalis pontifex renunciatur, Alexandri V. nomine imposito. breuis pontiscatus fuit. non toro vertente anno ἡecessit.& unde melioris sortunae spes astutia ferar, amplius exacerbatae res sunt, ad priores pontisces tertio adiuncto, qui se legibus creatum diceret:ali 3 vitio contenderent: orbisque terrarum, nullo uno consensu, in tres factiones distractus est. sic sepe in peius vertyntur, quae prudenter videbantur esse in salutem destinata.

Mur iri Regis Siculi Ositus. Cap. XIX.

F L IO R E sato fideq. res Castellae a Ferdinando principe gerebantur potentiam opesq; familia bonis artibus quaestas,tempore confirmabantameis nonnulli occultis apud Reginam cirminationibus eum in suspicionem vocare non desistebant, quasi regie malo cresceret: neq: unquam satis fida potentia ubi nimia est.Regum

animo

936쪽

Liber Nonus decimus 9lJ

animo nihil suspicacius, incertius nihilus alia. praecipui impulsores Veluscus,& Stunica, siue inuidiae stimulis incitati, sue quia ita iudicabant. Fridericus Trastam arae Comes, eius Petri filius, quem equitum Magistrum Lisse dictum est,auctor Ferdinando erat, iis manus de vincula inijciendi: euaserunt illi iuga,periculo indicato. Reginae animus eruiceratus, quasi ijs pellendis maiestas violata esset, rebus suis pravidium lablatum. Frat Ferdinandus ad caetera naturae bona, numerosa prole felix. ex unis nuptijs susceperat Alfonsum Ioannem, Henricum,sanctium, Petrum, quos vulgi consuetudine Aragoniae Insantes vocarunt,praeterea Mariam & Eteonoram. Accidit ut Alcantarae Magisterio Ferdinandus Vilialobus diem obiret. in eius locum sanctius Ferdinandi filius , patre annitente substitutus est, aetatis legem Benedicto pontifice soluente. idem factum, Laurentio Figueroa intra paucos menses sublato, Henricus D. Iacobi Magister eooptatus est. virunque perdinandi gratiae est datum, non sine aliorum procerum obtrectatione motuque: cum ad regni procurationem amplissimas praesecturas adiecisset: unusque sto, & filiorum nomine, omnes reipublicae partes velle tomplecti videretur. A Carolo Aurelianensi missi in Catiellam legati,operam pollicenti,milleque equites auxiliares,si bellum Mamricum instauraretur. idem Lucem iurgius Comes obtulit, Duxque Austriacus. praeterea Beatricem Reginam Ioanni Regi Castellae antea iunctam, coniugemao Carolus postulabat.Vtrunque repudiatum: cum Regina a nouis nuptijs ablio

reret, neque specie coniugi j Hispaniam vellet longinquo exilio mutare: & tu tipho Regi Mauro induciae pactae in alios quinque menses prorogatae essent: Mi Priegho municipio Mauri tentato commisse videbantur ut hostium loco essent quod Rex barbarus se conscio factum negabat paratus satisfacere, quanium delecti arbitri iudicassent. Fuit hic annus insignis, Virginis Matris signo reperto , Salmanticam inter x Mirobrigam religiosissimo cui a Franciae rupe nomen est. Dominicanorum id coenobio instituto, hominumque concursu ex vicinis longinquisqj locis celebre est. infaustus autem Aragoni js,Martino Rege Siculo Galari in Sardinia extincto ad octauum Lale Augusti in ipso im3o uentutis flore, curseqj rerum gerendarum.Venerat in eam insulam Brancaleonis ortae & Aimerici Narbonensis Vicecomitis armis prouocatus: qui dua-hus Mariani Arboreae reguli filiabus matrimonio iunctis, ad imperium intalae non obscure nitebantur ac pene res consecta erat. nam modicae vires Aragonijs supererant: & praesentibus magis a populo fauebatur. Regis aduentu, versa belli fortuna. nam ad oppi3um Lurim coniunctis castris , commissoque faelio, de Sardorum copijs victor euaserat capto etiam ipso Brancaleone, ho

tum Duce.verum eius importuno obitu cum c tera prona essent,corrupta omnis spes est:tametsi petro Torellio amicorum principe copi)s praefecto,aliquandiu est sustentatum Corpus Calari in aede maxima tumulatum est ex duobus Si o culis pellicibus,eaheras a Fridericum ex Agathusa Violantem filiam reliquit

Nieblae Comitis coniugem. famaque vulgatum, cum non satis confirmata valetudine, puellae pukherrimae, in sardinia natae comple1ibus indulgeret, sibi exitium attulisse.Tabulis testamenti patrem regni Siculi heredem scripsitivxori Blancae reipublicae procurationem, quod discedens instituerat, demand M m m a ui

937쪽

aniae.

uit adiunctis viris primarijs 'd'n consilijs auspicijsque regeretur. Eius

principis obitu, grauis luctus Aragoniam gentem occupauit: multa excepere de successione certamina. Rex pater quantam lacrymarum vim suderit, de suo sensu quiuis aestimare potest. sed iiiij tamen senere procurato, ad stabiliendas regni rationes animum retulit. persuasum ab intimis, ut vetorem duceret. procreandae sobolis spem integram esse. eam unam rationem esse, famae tempestatis depellendae, quae rebus communibus imminere videbatur. Mangaritam pratensem eximia sermae venustate, regia stirpe ortam, sibi toro iunxit. nuptiae celebratae Barcinone, ad quintumdecimum Kalendas Octobris. aetate Rex idonea erat. unum & quinquaginta annos natus, caeterum rosi acto valetudine corpore,& a multa saging grauis, libidinis auidus , gisquam potens: cuius sacultas dum exquisitis me3icamentis excitatur, vi

talia labefactata, fatalisque hora accelerata est. Conserantis Episcopus ex Gallia continuo a Lu3ouico Andegavens legatus est,postulante uti silium cognominem ex Violante Ioannis Aragoni j Regis filia susceptum, iure propinquitatis successorem renunciaret: matremque concederet in Aragoniam venite : stiumque Aragonijs moribus educari. senesti id ominis loco acceptum: in ipsa nuptiarum laetitia, Regem de successione appellari. potiori iure Iacobus Vrgelitanus Comes niti, videbatur prouincialibus: aderatque multorum sauor , pro ingenio hominum, insto externum imperium exhorrentium, di o& quacunque conditione domesticum Regem dari exoptantium. eratque Albsenti Regis cognomento pij, ex filio Iacobcl, atque petro nepote pronepos. praeterea Isabellam Regis sororem connubio iunctam habebat, similes spes sed longo proximus interuallo, Alsensus Dianai Comes, Villenaeque Marachio nectebat, extrema aetate, suorum importunitate ambitiosus, atque a Iacobo Rege generis stemma deducens

o iure Accessionis coram Rege Aragonio disputatur. Caput aa.

s horum principum iure, audita Galli Episcopi oratione, e clusaque multitudine, coram Rege, clim se e conuentu recepisset in conclave, noua disceptatio inter aulicos suscepta est: quam ut hoc loco insererem, in pauca collatam, quoniam omnia causse fundamenta continet, operaepretium me facturum putabam. Orsus Guillelmus Monca/a: Vtinam, inquit, Rex, ex te prolem v 14eamus, vivo solamen, desuncto haeredem .alioqui quis Lu lovico Andegavensi praeseratur iure, Ioamnis statris tui ex silia nepoti Non dubitabo animi mei sensum aperire in suo quisque negotio quam in alieno minus est peritus. obstat metus,cupiditas, amor. sed nisi tu edititisses, an non patri Regi Violans filia substituta esset 8 te εο quod absito sine prole sublato, cur non eadem in pristinum iuris locum reponatur l Quod si sexus impedimento est: en filium pro se offert materno genere Aragonium, idoneum gentis imperio. Dicenti plerique aulici asentiebantur,

ac vera praedicare musantes confirmabant. Tum Bernardus Centellia. Di uersa

938쪽

Liber Nonus decimus. 9 I9

, , uersa nostra sententia est. Comiti Urgelitano siccessiopbtilis debetur cuius, , pater loannes eodem quo tu est auo prognatus in quem Aragonia sceptra, , translata, post Alsonsum Regem iuissent, nisi petium patrem tuum Iacobo, , VHelitani auo exclusio , aetatis praerogatiua iublevasset. Remina a regia hae , , reditate exclusa, uti superiori tempore est iudicatum qu 1 in filium transse , , rat ius, quod ipsa nunquam habuit i quod si sceminis noua censura locum da , , mus, Urgelitani uxor praeseratur necese est, tuo patre petro Rege eae Siby-

, , lia nata. eoque tibi propinquior gradu silia fratris. Commouerat silensio , , nem Centelliae disputatio. Sed perna us Villaticus. Recte, tu . inquit, &io a te nisi Alsonsi Villenae Marchionis Gandiae Ducis, pares ac veia su

, , periores partes essent, patre petro, auo Iacobo Rege . qui suit proauus tuus, , , patruo Alsonso auo tuo. sic cum proauus tuus idem Gandiae Ducis auus, s cut e contrario proauus Urgelitani avus tuus suerit, eodem te, ille frateria , , que Comes pratensis prosocer tuus gradu contingunt, quo tu Vrge litanum,

, , eo digniores quo propiores iis Regibus sunt, unde quas ex fonte regni po-

, testas deriuauit. de Urge litani uxore non attinet commemorare, neque Siby-

, , t iam matrem qualis fuerit priusquam Regina esset, explicare. suspensis animis auditus est Villaticus , nulla ad murmuratione sebsecuta. probabilia dicere visus est: sed erat ingratum consecta senem aetate ad regnum vocati,ao iura obsoleta vetustate moueri. Ergo disputationem VilJalaci magis nolebant. , , quam non probabant. Rex eleganter, inquit, de tribus disputatum cum, , sit, plura adiungi de illis possent: sed est quatius cauisa potior, nisi me animus, , fallit bum vos insecti partibus vi tere non potuistis perdinas ius Castela, , lae Regis patruus, Eleonora natus sorore noura germana, in qtio Sibyllae, , silia est potior. Villenae Marchio, Vrgelitanusque procul a nobis remoti stanti,, idem 3e Ludovico iuuicium esto. sororis filius fratris nepote propinquior, , est, arctiorique coniunctus gradu. unus omnibus praeseratur oportet. Exem - , , plo res aperienda est sicut intercisa sontis vena atque alio deritiata riui priores, , omnes, quibus antea deducebatur, exarescunt: neque aqua recurrit in canalem

3ο pristinum, nisi irrisatis completasq; omnibus posterioribus aut rivis aut areis: , , ita progenies eius, quem semel a successione contigit dimoueri ,excludatur ne- , , cesse est in perpetuum: neq; adeat haereditatem nisi sublata alterius successoris, , progenie. Nam cum res sint in iure,atq: mancipio ultimi possessoris, no autem, , seperiorum,quorum ius est in alios transsusum: vi quis', ei maxime coniunctus, , erit ita optimo iure nitetur: sibiq: ius succedendi vindicabit Erratis ergo cum, , priores Reges petrum Alsensum, Ioannem consideratis:indeque quas e latere,, successionis iura deducitis me praetermisδ:cui nemo Eteonora sorore propim, , quior sanguine est:ipsa omnibus, & secundum eam, eius proles Ferdinandus. Cui in dubia causa fauere aequum tamen esset, omnium optimo Regi laturo. o blanditur sua cuique spes. & votis nostris favemus:sed id tamen specimen vir, , tutum tedit, ut iusti & moderati principis in eo indolem esse appareat. Haec ,, est nostra sententia, hoc iudicium; utinam tam felix, quam reipublicae & vo- , , bis omnibus salutare. desceminis disputare non est necesse ictim inter mares, , lis omnis sit. non unde sint geniti, sed quo gradu nos ipsi attingant con-

939쪽

0zo De Rebus Hispaniae.

si ieranssos puto. Hoc Regis testimonium per urbem Barcinonem, in cuius suburbio haec gesta sunt, sed & per omnes nationes euulgatum tima, nunc ijsque magnam perdinando auctoritatis partem conciliauit, qua aduersarios vi cit haec palam iactata:saepeq: de successionis iure coram in aula, & in circulis disputabatur Rege non inuito. cum praeiudicatum haberet, caeteris exclusis, imperium Friderico nepoti, qui Lunae Comes erat,a struere a Benedicto pontifice vitios ortus venia impetrata: si non succederet,in perdinandum Castellae Regis patruum non obscure propensus: quem eximiae virtutes, bellica gloria, regnumque contemptum ad nova imperia urgentibus superas destinabant. tametsi Vrge litano expetenti regni procuratio data est: quod est gentis institu toto successionis insigne, magno aemulorum praeiudicio misi esset a Rege occulte prouisum, ut ab Vrreis, Heredi jsque regulis, Caesaraugustae urbis aditu, aeceptae potestatis administratione prohiberetur. quod magno Vrgelitani dolo. re factum est.

N T E R E A induciarum tempus abierat cum Mauris pactum:

novaeque iniuriae ad arma vocabant,Zahara oppido vi capto, direptoque, vicinis agris vastatis, praecipua agrestium calamitate. asErgo Ferdinandus princeps non amplius cunctandum ratus a. 1imos delectus habet .nauium militum armorum apparatu, IIbes

r i o se oppida strepere. Mense Februario salutis anno millesimo quadringentesimo decimo collectis omnibus copij si Cordubam itum est. arx Zaharae expugnaria Mauris non potuit: oppidi moenia instaurata sunt. Castra moX Ante queram, quae veteribus Syngilia fuit promota. decem millia peditum erant, equites tria

millia quingenti, Castellae robur.Aderant sanctius Rogitis palentinus Episcopus, Alvarus Gusmanius. Ioannes Mendoetius, Daualus, Velascus, alij que viri principes ad sextum kalend. Mai j oppidum circunfestim, omnique diligemtia impugnatum: obsidio Θυcebatur, missique a Rege Mauro equites quinque 3 omillia pedites octoginta millia, oppidi liberandi causa:& si recusaretur, uniauerso certamine dimicaturi. castra collata castris, pridieque Nonas Maij signa collata sunt. victi Mauri ad quindecim millia in pugna fugaque cecidere. uno impetu capta direptaque castra. victoriae fructus eo s3 incerior, quia e nostris centum viginti non amplius desiderati sunt. Ferdinandus secundum actas numini gratias, missasque in omnes partes litteras nouam munitionem instituit: sesiam competenti latitu line circum oppidi menta duxit additur agger ex sormaceis parietibus qui ascensum hostium tardarent: praeterea propugnacula adhibita competenti inter se interuallo distantia id hoc consilio factum, ne commeatus inserri ad obsessos posset: neue de improuiso 1rruptiones illi, ut antea qoconsueuerant, facerent, diminutis nostris copi; se quae longius a castris progrediebantur , spe praedae agrum omnem Malacam usque variantes. ingens apud Mauros trepidatio: nullumq; erat genus mali,quod non expcrirentur. Rex ha barus collectis omnibus copijs,omnibus qui arma ferre possent Fonuocatis,ui- cinis

940쪽

hinis locis se ostentat. vi rursus totius certaminis sortem experiretur, adduci non potuit. At i liqui in oppido obsidebantur, consumpto fiumento de exitu sortunarum suarum consultabant:& abiecta quamuis defensionis spe obstinatis tamen animis perstabant, verti fortunam posse cogitantes. & recens trecenti

eqtiites ex Giennensi praesidio,in Maurorum fines imprudenter inuecti,circum uenti ab hostibus, oppressique erant. Ipsis diebus,quibus ad syngiliam dimica tum est, omnino quinto Nonas Maii nouus ponti fiet Alexander Bononiae in Gallia Cisalpina decessit. Corpus in D. Francisci sepultum. sestinatis comiti j sin eius locum Baltassar Cossa,patria Neapolitanus, Diaconus Cardinalis,eiusq;ao urbis pro pontifice gubernator, ad sertu ecimum Kalend. Iunij subrogatus est, Ioannis XXIII. nomine eὀito. audax, callidus,promptus,& prout animum intenὰ iret, prauus aut industrius: alieno tamen pontificatu selicior, quam suo. subsecutum est Martini Aragonij Regis simus, Barcinone in virginum collegio, quod urbis muro coniunctum est, veterno oppressus diem obijt, pridie Kalen3. Iunij. Corpus αδ populeti sepultum. suneris apparatus exiguus, luctu

praesenti, metuque futuri, cunctorum animis occupatis. Generales conuentus Barcinone habebantur, non sine animorum motu. ex omnibus ordinibus viri delecti sunt,qui Regem agentem animam, licii admonerent,rogarentque: uti contentionibus vitandis successorem ipse regni deesararet. Ergo ptieeunte Ferae rerio urbis senatore:cui is honos a ceteris elt 3elatus rogantique vellet ne eum

Regem praefici,qui iure propinquitatis potior esseti cupere vero capite annuit: neque aliud verbum exprimi potuit. Ex eo tempore Aragoni e selicitas obscurata in Martinti Rege virili Barcinonensium Comitum prosapia intercisa,qu eatenus in sexcentesmum annum propagata erat. Aragonii obitus in omnes partes fama,& frequentibus litteris euulgatus multorum studia, spesque inflammavit. celeritate opus erat ad gentis studia praeoccupanda: sed Ferdinandum principem, cui numina viam ad regnum parabant, bellum Mauricum distine bat. itaq: in presenti satis habuit, publicis litteris regni haereditatem accipere,

nullo quamuis offerente: mittereque de re tota in Aragoniam legatos, Vegam 3 o & Aceuedum viros industrios , atque primarios. neque toto tamen obsidionis tempore ab oppiἡi impugnatione cessatum. Et erat ad Archidonam in tumulatuaria pugna cum Mauroru in manu prospere a nostris dimicatum. De huius

pugnae occasione , eventuque paulo plura dicenda sunt, sed ex Vallae historia, quam de rebus Ferdinandi confecit non inelegantem. Petra iamantiam. Cap. XXII. IC IN A oppida in nostrorum potestatem venerant , pars vi, metu alia Copa,sebar Al ana Mara. Mauri de Archidona valido ijs locis municipio soliciti ab Ante era abest octo tantum millibus passuum collecta valida manu,commeatu,& milite instruunt. quoniam prima ex sententia successerant,elati animis,& studio in vicinos agros excursionem faciunt, ut pabulatione, & commeatu hostes prohibeantur. id esse facile, quoniam equitatu ipsi abundent, hostium iumenta ma

SEARCH

MENU NAVIGATION