Ioannis Luzac Oratio de Socrate cive : publice habita, die 21. Februarii MDCCXCV [1795]. quum Magistratu Accademico abiret ; Probationes & adnotationes de Socrate ac de republica Attica, praesertim Disquisitio de Epistatis ac Proedris Atheniensium, e

발행: 1796년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE SOCRATE CIVE. 13

Qui re familiari admodum modica erat contentus, atque adeo etiam quae tunc ad opes ac potentiam patebat via turharum civilium societatem aversabatur , ab omni conjuratione aut seditione alienum se semper fuisse, coram judicibus aperte professus est Quin, qui factiosus foret, aut familiares suos plurium odiis propterea implicaret, hunc ne inter amicos quidem deligendum

esse arbitrabatur. Quamquam autem ab hoc genere, quod in perpetuis turbis versatur, Vitamque Vitalem non nisi medios inter ignes reperit, abhorreret quam maXime, potentium tamen minime erat adulator, neque assentator populi sed liberam perpetuo adhibebat contumacisim quam a magnitudine animi ductam ait CICERO, non a superbi . Ergo inter cives ita versatus eli, ut semper optimarum partium Patriaeque Libertatis defensor esset. existimaretur. A Republica tamen abstinuit; praeter annalem in Quingentorum Senatu locum, quem semel tenuit , nudos honore ambivit, inter Archontas nunquam sortitus est ab Orat0rum suggella, quam longissime hic vir se removit, qui dicendi fontes suadendique caussas res ius nosset, quam qui isthoc tempore Demagogorum habebantur disertissimi.

32쪽

At vero, roget quisquamis mento, quae demum sui ratio, quae Socratem, civem Optimum, impedivit, quo mimis Tatriae prodesset illa in statione, qua vir probus, honestus, prudens civibus maXime prodesse queat. Ad Remp. gerendam Charmidem aliosque hortatus est Aristippum graviter reprehendit, quod ita se comparasset, ut Voluptatis atque otii gratia admini strandae civitati ineptus videretur Quin ipse tam bene noverat, ' quae artis imperatoriae, quae magistratus essent partes, ut nihil in isto genere excellentius legatur quam qui est apud Xenophontem, de revocandis ad pristinam fortitudinem Atheniensibus habitus cum Pericle juniore, sermo Socraticus Quid igitur a capessenda Re publica hilosophum deterruit Caussam narrabo, AU-D1TOR Es, ipsius Socratis apud LATONEM Verbis, eo plenius, quod in hac Vitae Socraticae parte caput

orationis nostrae maxime 1 Versaturum.

-- Absurdum vobis videatur, o Cives pars est rationis, quam lato literis conssignavit, ut a Socrate ad Tribunal Heliasticum habitam absurdum vobis videatur, O Cives, me multas circumeundo domos, magno cum laborem molestia, pluribus pri-

33쪽

, vatim consulere, qui idem gravor ad populum prodire in concione verba facere de Republicu Saepius, a me audivistis, adesse mihi vocem aliquam divinam, si quast me identidem a propositis nocituris dehortetur. , Divinus hic monitor est, qui a tractandis negotiis v. o blicis me retraXit continuo. Et recte quidem ac se praeclare fecisse videtur Nam pulchre novistis, , o Athenienses, si jam olim tentassem ista traetarem , gotia, futurum fuisse, ut dudum interiissem neque, vobis profuis em aut mihi. - At vero ne irascami- ni, quaeso, Vera dicenti Nemo enim quisquam est, mortalium, qui sibimet vitam diu salvam praestet, si L aut Vobis aut cuicunque demum multitudini generose, adversetur, Id votat, ne multa Contra jus ac leges fiant, in civitate: Sed necesse es: omnino, ut qui pro histo, aequo certare ausit, si vel pauXillum temporis su- perstes esse cupiat, priVatus Vivat nec Rem p. attin- , gat: Ego ero vobis magna horum dictorum doctris menta Xhibebo, non verba tantum, sed, quibus osse pretium statuitis, acta: V - Quae saeta, mox quoque memoranda, postquam enarraVit Socrates, sic peringit. - Atque horum factorum permulti vobis erimi

34쪽

testes Anne ergo putatis, me ad eam septuaginta, annorum aetatem fuisse perventurum, si emp. ca-

, pessivissem, atque in ea administranda sic fuissem ver- , satUS, quemadmodum Viro bono dignum est, juris aequi defensor, unumque id ossicium, uti decet, si cunctis aliis commodis praeferens Multum abest, Athenienses , ut tamdiu superfuissem: Neque alius is quisquam hominum, ita se gerensis publicis se im- miscens negotiis salvus evasisset . Ei vobis, AUDITOR Es, quae virum sapientissimum a procurandis civitatis negotiis abs errebat ratio. Qui in ea; quae tum erat Athenis, rei civilis forma, populi moreS, PraVOS multo magis quam bonos, ferre non posist illi procul ab ista claritato amplitudine erat vivendum. - De Rep. constituenda alibi dis erens, Socrates Philosophos adfirmat haud injuria civiles undas exhorrescere. Etenim, inquit, quicunque dulcediis ne vitae illius vere beatae in studio sapientiae vel, parumper gustaverit,' multitudinis perspexerit amen. tiam; - qui Xpertus sit, neminen propemodum se sani quid in administranda Civitate praestare, neque

se adesse sibi ullum socium, quo adjutore justitiae opitu-

35쪽

latus salvus evadat; - qui contra intelligat, se, tanquam hominem medias inter feras delapsum, quum neque una cum iis injuste agere velit, nec satis habeat virium, ut solus contra omnes hasce feras con- sistat, prius esse periturum, quam aut Patriae aut ami- cis prodesse queat, atque ita intereatis sibi Maliisse inutilis; - quicunque haec omnia apud animum per-- pendat, otiosus vivet; , re sua familiari delectatus, si velut quando in procella pulvis Drdesque huc atque illuc, agitantibus ventis, impelluntur, sub murum aliquem sese in tuto collocabit dumque interim re- liquos contemplatur in turbine hoc civili multis in- se juriis facinoribusque nefariis oppletos, ipse satis ha-- bebit, si ab omni injustitia purus, neque ullius sibi criminis conscius, Vitam, quae hic illi agenda est, placidus deponat, eamque optima sub spe cum me-- liori vita tranquillus commutet ac laetus. Verum regerat forte aliquis , haec Platonis sunt dicta, non Socratis. Haud Valde repugno; nam de Platone constat , cum is lacerari factionibus Ci)itatem Atticam aegre ferret, atque opinaretur tantum in Rep. contenis dendum esse V cic ERONI iterum verbis utor C Pla-

ν III

36쪽

Platonem auctorem Vehementer sequentis tantum in, Rep. contendendum esse, quantum probare tuis civi- bus possis, Vim neque parenti, neque Patriae adferreis portere , - de Platone, inquam , constat, cum is, ita sentiret, hanc etiam illi caussam fuisse non attin- gendae Reip. quod , cum offendisset Populum Athe- se niensem prope jam desipientem senectute , cumque, eum nee persuadendo , nec cogendo regi posse vidis. et , cum persuaderi posse dissideret , cogi fas esse se non arbitraretur.' Sed nihil praeceptori suo adfinxisse Platonem , quod ab ejus persona aut sententia alienum fuerit, haud incertia fide probatur nec dubitabit quisquam , si consideraverit, quae fuerit , postrema praesertim aetate Socratis , Reip. Atticae conditio. Paucis illam quae his eisdem annis , id est, flagrante bello Peloponnesiaco , civitatem presserunt mala, depino a-mus Ex illis quippe quae porro dicenda sunt , clarius elucebunt.

Remp. Atticam, discordiis fessam, quum constituendam accepisset Solon, tam prudenter popularem regiminis formam temperaVerat , ut oppressa praecipua mali labe , nimia optimatium auctoritate , esset tamen ' ab

37쪽

DE SOCRATE CIVE. Is

altera parte momentum aliquod , quod contra . nitentis potentiae populari pondus cohiberet Atque hujus i. bramenti cum variae fuerunt rationes , tum tres hic maxime spectanda : Prima , quod aucta constituta Areopagi auctoritate, Solon hoc Concilium jusserit ipssius Populi esse Censorem , Legum veterisque disciplinae custodem atque Vindicem : u Areopagi auctoritate censoria frenum injecit turbulentae Democratiae eo validius , quod nemo , nisi qui Archon fuerat, inter Censores istos Moderatoresque Reip. adlegeretur. Vetuit autem idem atque haec est secunda libramenti ratio bise , cum quatuor forent Civium ordines , postre. ma classis, eorum nempe qui capite essent censi, a s premum in Civitate honorem possent adspirare, neque suffragiis civium inter Archontas legi : Quippe tertia haec fuit Soloni cura, ne, quemadmodum in Iudicibus Heliastis aliisve Magis ratibus creandis mos erat, sic etiam , non populi judicio , sed sorti committeretur , quis illam teneret dignitatem , a qua , is hac quidem Reip. aetate , maXimae res gerebantur ad quam nemo admittebatur , nisi qui duplicem morum ac vitae probationem, primum in Senatu Quingentorum, deinde

et apud

38쪽

apud Heliastarum ribunal, sustinuisset Verum, quae

tam sapienter ordinaverat Solon , ut temperata Rei p. popularis conditio quam longilis me abesset ab immoderata libertate quidvis audendi licenti prudentissima haec instituta ut permanerent, non sivit factionum inter se certantium aemulatio, nec populi perpetuo plura cupientis levitas Triumphis, quos a Persis reportaVerant, ferocientes Athenienses ab Aristide cive optimo , sed cui plebis favor contra aemulum Themistoclem pernecessarius erat, extorserunt Legem, qua summus in civi. tate honos cum infima plebe communicatus est; deinde

statutum, ut Archontes non amplius suffragin populi sed χrte crearentur Cum autem sors ericli nunquam favisset ad illum magistratum obtinendum , si1bique hoc velut fato aditum ad Areopagitarum sedem praeclusum videret cum praeterea ferre non posset, austeros hosce morum censores sibi, qui solus regnare cupiebat, liberum istud imperium intercipere, per interpositam Ephial tae personam qui melioris pectoris quam judicii vir caeca libertati popularis cupidine ferebatur, - Ephialta , inquam, opera Pericles effecit, ut severissimi at-

me justissimi Consessus saluberrima auctoritas in tuendo Reip.

39쪽

Reip. statu concideret, neque Areopagitae amplius nisi judicum ossicio fungerentur. Per hosce gradus, aucta immensumis effusa infimae plebis licentia, id evenit, quod Isoc RATE ait, ist, Democratia, quae temere ageret, quae in petulantia, libertatem, in procacia felicitatem collocaret, succeis deret in locum illius, quae apud Majores fuerat, cum, Optimatium consiliis amice conjuncta. Non morabor os, AUDI TORRs, dicta mea pluribus

confirmans, quae e eodem ISOCRATE, EX PLATO

Fg quem primum laudare debueram De ARIs ΤΟ-TELE, a quovis vestrum facile peteptur Neque multus ero in recensendis, iiqyos X daac fila insaniaratheni esses retulerunt, fructibus. Quis bellum Peloponnesiacum ignorat i incendium istud, quo tota Graecia conflagravit, a Pericle , post profligatum odiosum sibi: Areopagum, propter levissimas, imo pudendas maxime caussas, excitatum qui ipso hujus belli initio atrocis simam pestis labem quis variam illius fortunam quissamentiam, in recusandis, auctore potissimum rabido De- magogo Qeone, saluberrimis pacis conditionibus quis: temerariam Minutilem aeque a funestam expeditionem

40쪽

Siculam 7 quis munitam Deceleam 2 quis eversam formam popularem legitimam in ligarchicum Quadringentorum imperium conversam 8 iliis obsessas fame enectas, proditas, captas Athenas qui dejectos muros quis, sub Lacedaemoniorum patrocinio tutela , furentes, oppressa Libertate, adversus optimum quemque civem triginta Tyrannos quis denique postquam cum omnibus miseriis conflictatae essent Athenae, ejectum trucidatumque Critiam eum crudelibus socins, Rempublicam a Thyasybulo praeclare festitutam 8 P ' Horum omnium malorum, quae ei est Scriptorum veterum qui non referat ad primam effrenis licentiae popularis Caussam horum omnium malorum testis spectator fuit Socrates: Et cum non facile tot ac tanti funestissimi casus intra breve paucorum annorum spatium in Historia cujuscunque gentis conclusi reperiantur, operae pretium est considerare, qualis in tam crebris, tam subitis, tam Variis , tam Violentis ei p. conVersionibus, qualis , inquam, civis fuerit Socrates. Aut me omnia fallunt, aut fatebimini mecum, quemadmodum,

cuti saevissimi mali labes innumerabiles Athenienses quotidie raperet, temperantia, abstinentia hoc effecit So

SEARCH

MENU NAVIGATION