장음표시 사용
61쪽
ferrum palustre aut ipsi vidimus, aut a quoquam visum in telleximus. Non esse tamen hos globulos absque omni ferro e caeruleo Berotinenti, quod alcat phlogisticatum Bergmannie liquore nitroso soluta earum materia saturo, in fundum detraxit, exiitimare poteramus, nisi suspicio fuisset , caeruleum non e materia soluta, sed potius e lixivio decidisse Eadem enim solutio instillat lixivio sanguinis vulgata ratione Praeparat pulverem non caeruleum , sed candidum dimisit, suspi ionemque ferri a globulis removis et , nisi cum fluore minerali igne tractati copiosum, cum fluxu autem nigro optimae etiam qualitatis ferrum reddidissent. Ceterum magnesiam mineralem Via, ut aiunt, humida, sicca ero exbguam argenti portionem e globulis elicuimus..uum nihil ad flammam exhalandam adcommodatum reperissemus, terram e summa superficie sublatam, probe ante siccatam, in Vase Vitreo, quod retortam vocant, subieisto leni igne urgere instituimus, ut humorem redderet. pondo tribus cum semisse unum pondo novem semiuncise liquoris empyreumatice Getentis defluxit, qui ratione Sche. eliana traictatus nonnihil aeris inflammabilis continere inventus est. Is liquor seu aura, seu igne ita totus aporatur, ut nihil in fundo vasis relinquat. Ab acido nitri odore privatur, quem cum acido muriae in illum aquae sorti modice dilutae
62쪽
similem vertit. A sale autem tartari praeter modicum fervorem nihil passiis est. Cum alcatinis liquoribus mixtus odorem dimittit, atque volaticus evadit eo, ut post bina iam minuta nares, atque ipsos etiam oculos ostendat. Adfusa hepatis
sulphuris solutione sulphur illico in fundum egit.
Sed haec ad rem nostram nihil magnopere conserebant. Curavimus igitur aerem, si quem terra exhalaret, ipsio in loco intercipere. apropter scrobem ad altitudinem binorum pedum eo potissimum loco, quo flamma emicuisi e fere. batur , deprimi, atque aqua compleri iussimus. Cum eam duos pene dies quietam passi fuissemus , commoto leniter fundo aerem Per quam emergentem collegimus, modicum,&, qualem jam ante animo praeceperamus , nihil inflammabilem. Sed haec dixis e sussiciat, ut appareat, nihil nos reperisse, quod naturalem cum iis, qui ferebantur, eventibus nexum habere Videretur, remque nos, quam opinionibus, sermonibusque hominum tractatam accepimus, ita, ut erat, obscuram reliquisse. His velut gravioribus curis, ne omne tempus in spem irritam tereremus, leviores alias interserere non negleximus, e quibus eas potiores habuimus, quas ad pervestigandam vicinae regionis naturam, quandocumque otiosis esse licuit, contuli-
63쪽
tulimus. Ac primum quidem sub ipsum commorationis nostro exordium IV. Kalendas Iulias horis pomeridianis Ceterne-hinum concessimus, ut Spect D. Stephani Marhovic Provimcio Pro Gomitis invitationi scitis faceremus P quod eo libentius fecimus, quod propter dierum estorum religionem aiblitis in uinovae laboribus vacandum erat, spes fuit, hanc no 'ram procursionem non inutilem fore. Si tum est oppidum cierne in adversa eorum montium parte , ad quos postga adiacet, eo loco, quo angusta , sed amoena inter montes a septemtrione in meridiem distenta vallis in amplissimum, atque ultra avum porrectum campum explicatur, abestque Posega ternarum horarum itinere. Primum mons superandus erat, quem album adpellant, quod sublato iam magnam partem tenui limo hami integumento a substrata terra candidetur. AEa est marga argillosia indurata plerumque amorphaci sepe etiam schistos partibus astu facilibus; quae si diu auram senserit, in umma solum superficie, nec facile ultra milIem lineae friari se patitur, uniquam, quod experiri nobis licuit, ex toto fatiscens. Eius usus rusticis, militibusque in inficiendis laneis vestibus vice cretae sat frequens, in stercorandis autem agris nullus est; sive quod in pulverem aut numquam, aut sero dilabatur, sive etiam, quod potior in ea sit argilla, quam agris ingerere, quorum glaba argilla est,se
64쪽
iculo non careret. Oecunditatis tamen laudem ei adimere non possumus , posteaquam in arvis monti subiectis paulo minus , quam mons ipse , candentibus laetas frumentorum segetes vidimus. monte deveisti vallem ingressi sumus, e qua non ante exitus invenitur, quam ciernehinum perVeniatur. Ea, cum per sese jam sit iucundissima, ex eo novam habet gratiam, quod via pomiferis arboribus septa est, quas Dominus fundi ante quindenos fere annos depangi curavit; nec cessat
emortuas noVis, recentibusque supplere, quarum aliquas recens institas, atque adversus pecorum injuriam caveis circummunita vidimus. Quaecumque per omnem vallis modum depositae sunt, nobilissimi sunt generis arbores, Velut pruni, cerasi, pomi, pyri, Orbi, iuglandes, crataegi torminaleg, quae, si fructu se impleant, non magis delicias iter facientibus , quam inemptum , iucundumque cibum rusticae plebi praebent. Eam Pomarii formam primus in clavonia agris induxit Excell. Com. Panhovis, in cuius possesnonibus, quoniam arbores a plurimis iam annis deposita habet, viae militudinem hortensium ambulacrorum habent. Qua parte vallis magis latescit, situs est pagus Ba-oindol, cuius ordinatio ad reliquam huius ire amoenitatem non parum addit, providentiamque conditoris commendat. Eum
65쪽
Eum ille, cum coloni ante per varia montium diversi habitarent, ante annos non multos condidit , unctis inter se, sed non cohaerentibus domibus, atque aequa utriRque a Via distantia ad lineam dispositis, ut communiter habitante colOni Depius sub oculis domini essent, essentque in casibus subitis sibi mutuo auxilio. Viam inter domos media est mediocris iam incrementi mororum series non solum decoris, sed etiam quaestus caussa. In extremo vico viam adversus secat amnis cum petroleo defluens, quod non longe a pomariis e praerupta, argillosa ripa stillatilium accipit. Id aquae supernatan primum illustre est, atque e flavo Viresciis postea ipsa in aere mora ostiiscatur, coloresque iridis, praeprimis flaVum, aureumque, viridem remittit. Haustum, atque in vase conditum cumaterrimo colore opacatur clausum, ni sit, qua respiret, vas
distringit cum recens haustum est, inflammari vel e vicino facile cum flamma e viridi flavescente, odore autem electrici succini deflagrat, nulla re post se relicta; sed cum inveter vit, flammam, subjectis etiam ignibus in fervorem concitatum, dissiculter concipit, nec retinet; carbonibus autem ab igne candentibus adfusum, postquam deflagravit, scoriam relinquit. Idem largius stillare dicitur ad pagum ahleniora in
confinio Gradistano situm, ad quem non access1mus utrobi-
66쪽
que inutiliter cum aqua defluit, nullo id quaestui, aut usibus condente , Osteaquam ad axe rotarum pro axungia adhibitum expectationi non respondit. Mirum autem, nullo adhuc experimento tentatum esse , qua potissimum ratione mira eius subtilitaS, qua se in ipsos rotarum radios penetrat, alienae cujusvis pinguitudinis admixtione temperari queat pquod si fiat, petroleum nil minus clavonibus quaest uosum evadere potest, quam quod in Occitania Galliae provincia non longe a Gabian haustum, secretis quibusdam materiis condit tam per omnem Galliam pro axungia venditur. Persis duplex petrole genus in peninsula Ucheron prope urbem Bahufluit alterum candidum, liquidumque ad exteros plerumque exportatur, annisque singulis OOO florenos provinciae Bah Principi valet alterum, quod nigrum adpellant, huic nostro similiti ad lucernas adhibetur, nec raro in foco, furnisque de inui lignorum supplet, quacumque terrae gleba in fornacem iniecta, adfusoque bitumine, , cum id combiberit, accensa.
Ceterne in ipso osseganae provinciae, tradiscanimilitaris tractus confinio positum oppidum,' culta rusticarum aedium simplicitate, ' populi frequentia, & vel maxime amoenissima positione commendatur, tergo, atque utro que latere montibus protecto , fronte autem ad patentiss1-mOS
67쪽
mos subcineridiano sole campos , interluentemque eos Sa-Vum obiecta a qua parte etiam novam Gradiscam, quae est praecipua militaris statio, non plus quam sesquihorae itinere distantem sub oculis habet. Decor loco accedit tum ab sede, temploque Patrum S. Francisci instituto viventium, qui sacra loci curant, tum a castello, quod quadrata forma aedificatum, fossaque circumventum , uno abhinc anno instauratum est, masculo nitore, qui talem structuram deceat, non neglecto. Ab eo oppido nomen accipit ampla, sed fere montana possesso, cuius praecipuus prGventus e 1lvis, Minactis in eas suum gregibus est, secundus a pomariis, postremus e frumentis, Vineisque. Quodcumque autem triticum in inodi quali hac regione nascitur, id probum, atque ad pistrinarum opera laudati l Iimum est , fereque emtorem reperit prius quam demessum, aut tectis illatum sit. Propter quod non cessat fundi dominus, quodcumque spatium ad colendum opinportunum esse existimaverit, id deiectis arboribus aperire , ut frumentorum segetibus serviat. De pomariis, aut rectius, de prunorum arbustis non dubium , quin major ex iis tota hac provincia sit reditus, quam e vineis optime cultis, quod populo prae illo e prunis igne exaltato liquore, ac velut spiritu , quem livoviceta adpellant, nullum vinum probatur. Non mirum idcirco, prunorum sationem potiorem illis esse, quam
68쪽
quam vitium, saepiusque arbusta, quam vineta plantari. ΕΟ-rum aliqua hic primum vidimus, extensionis modo paucis, decore vero nulli secunda , quod in disponendis arboribus quincuncialis ordinum ratio servata est; non perflatu modo utilis , verum Maspectu grata, quocumque modo intueare, in ordinem se porrigente Versu. Quoniam ossici potius, quam rei cuiusvis gerendae
caussa ad Proe comitem convenimus, biduo non exacto Pose-gam reversi sumus, sponsione data, redituros nos, cum primum acui fuerimus, regionemque, quae magnae rerum Arietati opportuna nobis visa est, lustraturos. Interea vicini circum urbem campi intentos nos habuere. In plantis spe minor varietas se obtulit, sive quod nulla terreni portio acet, sive etiam quod immodicus anni aestus plantarum aut maturitatem acceleravit, aut flores decoxit ante, quam has terras subiremus Paucas commemorabimus , quae frequentius sub
oculis fuere, sunt sequentes digitalis ambigua ad margines silvarum ubique genista tinctoria omnium pene frequem tissima, sed a communi tinctoria eo diversa, quod caulem, foliaque pilosa habet, & est etiam foliis lanceolatis acutis, nec obtusis ad tincturas a rusticis adhibetur Uilfus, cui cap 'tati Jaquinii, an anfriaci nomen conveniat dubii sumus, quod nondum legumen fecerit Lavatera thuringica, Tan-
69쪽
acetum vulgare , uphtalmum salicifolium , Athaea sinalis ,
conirim maculatum, artemisia Pulgaris, cujus foliis , postquam siccitate aruerunt, vice fomitis utuntur Inula salicina , hirta, Ventorica, elenium, quae postrema locis humectis in immodicam altitudinem exilita ejus radicibus oves per hiemem alere, WVinum quoque vice absinthii medicare solent Lycopus europarus in siccis limis, quod mirum, Viarum marginibus ubivis obvius, e qualitate soli id ad se traxisse videtur, quod foliis sit multo magis incisis , atque in plures, longioresque, acutiores lacinias disseistus , quam loco suo assueto esse soleat Spiroea aruncus, Olmaria in umbrosis copiosae Thalictrum flavum ad fossas, margines viarum pas
sim crescens, incolis, a quibus Valeriana vocatur, in pretio habitum, quod eius radice icterum curari multis, nec dubiis experimentis compertum habent. Eius haec est curatio radices modice obtritas in aqua calido in loco, aut in sole servata iratio duodenarum horarum macerant, quoad luteolo colore fiat eam deinde aegro bibendam praebent; sed curant tamen , ut, qui ea uti Volet, pridie alvum purget. Hoc remedii genus imitatione horum hominum a nobis, Cl. D. Nob a rnha Patholog. apud nos Prosesi'. id probante, aegrae personae udae adhibitum , icterum post alia frustra tentata feliciter depulit. In prati potiora gramina sunt: Unosurus
70쪽
crisatus, Olcus lanatus , phseum pratense, nonnulla agro indum genera, rumus pinnatus, quem in Ceno plurimum commendant in locis humectis, aut umbrosis iram cespito, faui, utilii limum pecoribus gramen, foliis, culmisque laetissime exuberare vidimus huic saepe adnascebatur Me quoddam genus, panicula coarct ata, magna spiculis bifloris, glumis calycinis fere aequalibus, trinerviis, acutis petatis acitis , glabrisci caule reisto, striato, geniculis quatuor nigris albo marginatis , foliis latius ulis, glabris, deorsum scabris. Si qua parte ero pratum quodque humorem diutius retunuit, ea totum trifoli agrario obtectum comparuit quam plantam, velut bubulo pecori jucundissimam, rustici in pre tio habent. De animalibus e toto sive quadrupedum, ssive Volucrum, aut amphibiorum genere nihil memoratu dignum accepimus; in consectandis autem animalculis mira fuit nostra felicitas. Horum praecipua sunt:
Scarabaeus albo punctatus. olo habitu similis scarahae Eremitae inii sed fere dimidio minor. In elytris singulis punista alba. Tab. VII. l. i.