Iter per Poseganam Sclavoniae provincism mensibus junio, et julio anno 1782

발행: 1783년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

poma expansa fuerint, atque ignis in furno concitatus, frons aedis valvis obmunitur. Cum deinde incaluerunt fractus , γbulata frequenter permutantur, fitque imum summum, ut aequabilius omnis humor excoquatur. Furni, quem in Ceterne vidimus, struistura in eo solum diversa est, quod singulis contignationibus singulae valvae contributae sunt , ut ad quodvis tabulatum perveniri possit, quin cetera retegantur ;quae res ad id maxime valet, ne calor intra conclaVe receptus dilabatur. In utroque hoc genere peccari manifestum est , quod, cum lignis non mustum parcitur, calor non per omnem aedis modum aequaliter distribuitur , fereque contingat, ut cum infimum pomorum st ratum torrefit, supremum pene nondum calorem senserit.

Mitrovlaetium inter Veltham via interest plana perpetuos inter agros media, probeque adcurata. Plantarum

utrique eius lateri innascentium eadem ubique similitudo erat: frequentiores observavimus saponariam ossicinalem , senecionem acoboeam, di acum laciniatum, stillonum, quae genera promiscue sibi adnasci non uno loco comperimus mechium astissimum. Sed his copiosius trifolium melilotus alba in altitudinem , densitatemque eam excrevit, ut posset quibusdam locis in sepem tonderi.

82쪽

Celtha oppidum est montibus ad meridiem spectantihus subjectum , atque in faucibus binarum angustii J1marum

vallium positum, e quarum altera torrentem Vesifcbarrha cum impetu accipit. Frontem advertit Posiegae,' communi ambobu campo, tergum vero acclinat monti inter illas, quas dixi, valles intercepto, cujus vertici arx quondam imposita

fuerat. Jus moles e saXo calcare consurgit , cui per vices iam chra ferri plerumque flavo rubescens , nonnumquam fusco caerulescens candidis venis exarataci atque in lapidem

durata , iam minera ferri alba Pylinet solitaria intervenit. Quaecumque caerulescit, ea est duritia, ut poliri se patiatur, nec longe a montis vertice hiatum non minimum implet ;quo loco homines quondam saxum moliri coepille apparet. Infra hunc montem Vel chanha versas oppidum fluere properat, in quo plurimus ad molas seu frumentarias, seu fullonias eius usus est . Quotiescumque tamen imbribus increvit, cum subitis ejus aquis colluctandum est, periculo eo majore, quod in pluvia tempestrite validi aquarum coelestium torrentes e montibus devoluti amni adversi occurrunt, eique ipso in oppido se miscent. Id ne fiat, rustici alveos coamant, transversosque amni pontis in morem insternunt, ut per eos alienae hae quae in vacuum solum innoxiae decurrant Domibus rusticorum, quod alibi quoque observavimus, frequentes ad stant

83쪽

stant populi talicae turcicas adpellant turrium cellitate, quae

spontaneae eo saepe propagantur, ut exstirpari debeant. Agrestibus alburnum eius arboris pro subere est. Quoniam Veltham circiter horam quartam perveni mus, satis adhuc diei supererat, ut vicinam regionem pedibus obire possemus. Primis igitur salutationis ossiciis apud RR. ΡP. S. Francisci asseclas , quorum hospitio, convictuque usi sumus, defuncti ad Visendas thermas centum forte passibus ab oppido seiunctas properaVimus. Iis scaturit lacus pedes non amplius decem latus, longusue sub monte calcare ab ipsa natura formatus, cuius Orici subiectam profunditatem patenti providentia incolarum cataractam praetendit, per quam redundans aqua modico, sed perpetuo rivo defluit, vicinoque cum amne se confundit. Nulla praeterea salubri fonti cura adhibita est, nec tedi um impositum. qua supra 8 gradum Falirenheltiani thermo metri non calet odore est prope nullo: liquid praeterea, atque in arista adeo cum alienis naturis unione, ut 1ve leni igne , sive Olo naturali calore vaporetur, nullum in fundo vasis crassamen deponat. Commemoratu dignum est, aquam hanc in lagena calido in cubili ipsos 1 dies

servatam puram adeo, atque integram perdurasse, ut errore

aliquo in os accepta non magis gustum offenderit, quam quae est probissima. atque haec eo adhuc die. Postria

84쪽

Postridie montps lustravimus. In ipsb vallis, per quam Velifchanha decurrit , adita se osserunt mica fissilis , alcum

lunae, M aureum, bina praeterea alci genera, quae audiotibus ignota esse videnturi saxum fornacum, saxum corneo-micaceum ferreum, schistus fragilis colicula, steatites argillos lapidea stratos a Margilla lapidea glandulosa, nec non schistus alcoso - argillaceus, in quo id mirum , quod in

igne adeo non induretur, ut mollescat etiam, , colore nihil immutato in tenuiss1mas fibras discedat, quae tritu digitorum in minutissimum pulverem abeunt. Haec tanta lapidum varietas in interiore vallis recessu, praeter alcum aureum quarZo pingui admixtum , disparet, locumque concedit quarZo, cuius inanitates iam ochra flava, rubeaque, jam quoddam laici genus fusco cinereo colore implet, quodque e Centenis pondo quaternas, quinaSque semi- uncias argenti in igne reddidit. De ochra rubescente, quoniam acido nitri soluta instillat lixivio sanguinis caeruleum Berotinense in fundum dimisit, dubium non est, qui ferrum sit. In tanta quargi frequentia unum fragmentum cum minera antimonii striata Ial. bina cum minera cupri stiva

Ha seu pyrite cupreo Brunnicbi reperimus. Nec desunt sili- 8 petrosillce H r in his praeprimi petrosilex lamellaris

Haec

85쪽

Haec inter sine cesIatione semper scandendo in eam altitudinem pervenimus, in qua Vel chartha nascitur, atque illico per lenissime declivia saxorum strata diffusus, frequentesque cespitum, saxorum insulas amplexus, blando cum murmure devolvitur. moenissimo hoc in loco in cespite arboribus obumbrato strati requie Vimus , quoad ad extemporalem focum alimenta lassis Pararentur, inter quae iam Veneris dies erat primatum Salmoni Farioni dedimus merito suo, quod torrent , ad quem adsedimus , sit indigena, cui cyprinus quoque gobbio .cottus gobio innatant. Ad delicias loci non parum addidit, quod forte boves a pastu ad

aquam actae eo nobiscum convenere, nobisque pene intermixtae in umbra procubuere Aderant cum pecoribus bini adolescentes, quos, dum cibum caperemus, editiore in loco adsidentes, atque manibus quidpiam molientes saepe intuiti suis mus. Quid faciano quaerimu8. Cum propius accessissent alterum tibialibus, alterum laneis inculis, quibus linearum fasciculos in cingulum more gentis compositos frequenter adstringunt , texendis occupari Vidimus. Incerti, laboriosum iuvenum ingenium, an deXteritatem magis miraremur, intelligimus, nullis unquam pastoribus in hac regione diem a

manuario aliquo opere Vacuum abire Quae res ingenium gentis mire commendat.

L. Quiete,

86쪽

Ouiete, cibo recreati ad montes, quo Malisbe vocant, defleximus. Eadem in his quoque lapidum genera;

sed praeprimis quar Zum caerulescens maculis flavescentibus rubeisque frequenter, mica autem rarius sparsum, e cujus quaternis semiunctis tres minerae metallicae scrupulos lotura evolvimus. Plurimum nobis placuit saxum, quod Ill a Bornmetalliferum adpellat. Ex eo in minutum pulverem obtrito tres minimas nativi auri micas lotura Volvimus. Idem, cum igne urgeretur, granum argenti flavescens dedit, quod in acido nitr solutum nigrum pulverem dimissit, sed adeo modicum, ut ejus pondu aestimari non posset. Inde in alteram vallem degressi, sub vesperum Velitram non modice defatigati pervenimus, eo minus Contenti, quod nullam nobiscum plantam retulimus , quae se novitate commendaret E paucis solae sere nominari merentur Veronica montana, Prenanthes purpurea, tormentilla credia, campanula

trachelium, cutellaria peregrina, inulabaticina, chr Uplenium alternifolium, epilabium montanum, bisum scoparium, maehringia uiuisiosa, acro ichum livense, ira alpina, flexuosa, careae

panicea, remota Saxis, quin & truncis arborum frequens innascebatur obpodium vulgare, cuius radice vice glycirrhi-gae utuntur humectis locis splenium scolopendrium, apertis autem, decalvatis Pteris aquilina eo luxurians, ut spatium imple-

87쪽

impleret , aliis quibusvis plantis loco depulsis praeter lilii

martagon , quod stationem suam contuitum caput in filicto extulit. Hos montes Dequens incolit lacerta fessio, maximum suibus gulae irritamentum , veteranis quidem innoxium, ednovellis saepe periculosissimum ni enim, quod illi faciunt, bestiolam ante aut pedibus obterant, aut dentibus dilacerent, mortem cum ea plerumque in os recipiunt, sive illa, quod alteri rustici dicebant, unguiculatis pedibus se tenaciter linguae adnectendo, sive, quod alteri se vidisse prodidere, cauda in os plicata in orbem intra fauces se curvando, os gulae, glutire volenti obstruat, spiritu intercluso. Animalculorum haec captura fuit. Tenebrio Celthensis Apterus totus niger demtis tibiae extremis, ac tarsis inferne a 'escentibus Thorax linem lis impressis minimis sicin latus, ut primo obtutu pilosus Videatur Elytra admodum convexa , striata lineis Octo , ad apicem in cuspidem terminata Femora pedum anticorum uni- dentata. Long et lin. Habitat intra corticem' lignum agi.

Tab. VII. Fig. 3. Tenebrio testudineus Thorace polito nigro Elytris in

basi Mapice rubro aestudineis, macula ovata utrique elytro

88쪽

communi nigra in medio. Long. L. lin. Habitat intra corti. cena, Gignum agi. Tab. VII. Fig. 6. Oirculi nodulosus Totus fusic niger, brevirostris. In thorace puncta minuta impressa, irregulariter sparsa. In elytris pundia elevata , vel potius tubercula longitudinaliter

Antennae fere monili formes clava solida terminatae, rostro depressis lato insidentes. Rostrum, uti & caput nigra oculi parte inferiore linea alba cineti Thoraci nigro punctula minutis I1ma impressa Elytra abdomen non ex integro tegentia punctis impressis minutis lineariter punctata , fascia in medio alba, lineisque longitudinalibus in quovis elytro notabiliter elevatis duabus. ectus abdomen pilis brevissimis albis consita.

Femora, tibiae, arsique nigro alboque alternatim annulata: in arsis tamen triarticulatis articuli extremi cum unguibus

nigri. Tab. VII. Fig. 4 cis.

Bupresis biguitata Atra nitens , maculis ad basim elytrorum rubro flavescentibus. Long. a. in Tab. VII. Fig. 3. Bupresis flavo fasciata. Frons subtestacea, oculi fusci Thorace pilis brevibus tomentosus, albidus Elytra striata nigra, punctataques e singulis punctis pilus brevis albus. In

89쪽

In medio elytrorum prope apicem fasciae flavae, ad apicem item punctum unum flavum. Abdomen villosam album. Long. I . in Tab. VII. Fig. Σ. Cucujus anceps. Genus Fabricii. In characteribus praecipuis convenit cum Cucui planato Cl. Fuel si , aut cum Cerambyce planato Linnaei, at in antennis nonnisi Io articuli sunt, pedes huic nostro rubescentes sunt, antennae nigrae, labium nigrum atque per haec a Cuculo planato dissert. In medio thoracis cavitates subrotundae minores duae, cin quovis latere una valiter longata. Habitat intra corticem Hi-gnum agi. Tab. VIII. Fig. s. Pbi ganea luctuosa Alis fusco nigrescentibus sub- pellucidis. In antica pagina superiore striae e pilis albidis

octo longitudinaliter decurrentes Striarum tertiae, quartae a margine exteriore computando alia horizontalis sic occurrit, ut figuram istae Grmet. In eadem pagina, parte inter angulum externum internum intercepta striuiae item longitudinales novem Nervi per alam decurrentes fusco rubri Antennae nigrae apice fusco rubescentes longitudine alarum anticarum. Palpi, pedesque rubro testacei, post mortem pallidiores Femora nudissima, tibiae , arsique nigro ciliati.

Tab. VI. Fig. 6.

90쪽

Quae sequuntur insecta, nomen etiam gemericum a nobis accepere, quod ea ad genera adtenus comstituta referri non posse nobis videantur. Pentioossis bicolor. Habitu medium animalculum inter

elaterem, cantharidem, aut aliorum pyrochroas est. Antennae longit. l. corporis, nigrae serrato Tetaceae, serra parte interiore antennarum. hora rubens in parte postica armatus utrinque dente ad angulum prominente, in lateribus marginatus, scutellum magnum nigrum puncto exiguo medio impresso AElytra testacea punistata punctis impressis lineariter mediocriter marginata. Pectus , abdomen femora nigra , tibiae, arsique testacea Variat arsis etiam nigris. In femoribus pedum posticorum lamella ad basim , uti carabis esse solet. Vivens caput sub thorace occultat more Cantharidum Long.

4l lin. Habitat intra corticem, lignum agi, quercus. Tab. VIII. Fig. 7. Denticossis libens Antennis longitudine dimidii corporis, terrimis, serratO- se taceis capite atro thorace profunde rubro sulco uno medio, duabus cavitatibus impressis, dentibus ad latera thoracis postice solidioribus, item lineolis duabus impressis obliquis. lytra rubescentia, marginata, e punctis confertiS, elevatisque scabriuscula, lineis tribus longitudinalibus elevatis Scutellum atrum, in quo sulcus

SEARCH

MENU NAVIGATION