장음표시 사용
51쪽
Suadaque mellitas efffundens ore loquelas. tm jundis vacuas simul ut cecidere per auras, . Hesperia in magna magnum petiere Colum.
Quem postquam invenere, his verbis maxima Pallas In semnis specie nota, grataque jacentem 'Assatur: Curnam hic, superis gratissime, pallor Ora tenet , macies unde haec , dc lumina terrae . AExa, immensusque dolor Non exigit ista Sors tua. Tot vigiles curae, tantique labores Iam tandem tetigere vadum. Iam mitior ultro
Te fortuna vocat, tu ne contemne vocantem. .
Crastina cum primum coelo processerit Eos: Accerset Rex te, Rex Ferdinandus, in aulam ψAuditum tua vota, & quo deducere puppe. Mens sedeat. Nunc ergo animos tibi sume virb
Nil desperandum est, quod Honos, Tritonia
Et virtus suadet, quod nec Deus improbat ipse. . Sic ait: ille autem p erculsus imagine Divae . Haeret,& in somnis,tandem,Dea, dixi ipsa es, Sis felix, dicam. Dudum, Dea maxima, seu stra Fortunam tento, non hanc, non una repulsa Instegit mentem. Cunctos ex ordine Reges, Magnatesque adii: cunctis delus ab aulis Di essi, & nunc imprudens tentare quid ultra Sustineam , dubitemque animo spem ponere totam i . . cPlura loeuturus fuerat, cum talibus illa ' , Rursum interpellat. Tu vero fata refutas
52쪽
LIBAR I. asQuin tu, quam largos labor hic tibi donet ho
Aspice, quae laudes, di quanta potentia rerum. Divitiae hinc quantae veniant fratrique, tibique, Gloriaque, ad seros late ventura nepotes. 7s Fide mihi: quin fide Deo, qui prospera fata Te Sperare jubet. Sperantem cuncta juvabunt, Et Fortuna favens constantibus annuet au sis. His Ligur exultans, toto jam pectore sumit Laetitiam, di pura detergit nubila fronte, Nondum etiam vigilans, de credit. At hinc ubi somno Excussus redit ad sese, nil somnia rursus Ese putat: dubiumque tamen clarissima visa Assiciunt, Sc se rebus parat inde futuris. Hactenus hoc Divae satis est: ut caetera fiant, Ad magnum profert abiens vestigia Regem,
Et mutat vultus, & fit Mendoetius ingens, His Regem appellans ultro. Rex maXime salve. Cui sceptra Arragonum pater, connubia do
Castellam , reliquum felicia proelia jungunt.
O felix, cui quam patribus fortuna negavit Per tot sectorum casus, victoria cessit. Nonne vides, ad quanta vocent te prospera fataλEn tibi tot populisjam presia, oppressaque nulli Gens supplex devicta iacet, relevandaque num
Augustum diadema sui victoris adorat. En tot subjecit tibi Mars felicior arva, B Toγ
53쪽
Τotque urbes, hominesque, di adhuc nova. pluraque regna Per Ligurem spondere vides Τibi fata Colum-
Tu modo fortunam faustam, summoque Deo
Dilectum ne sperne caput ; sed sortibus aurem in facilem votis, puppes concede, priusquam Indignata aliis donent hanc numina sortem. Haec animo dum magna suo Rex dicta volutat, Incedens tacito Regina per atria passu Is ABELLA venit. 79 Doctum permulse-- rat illi Suada animum, 8o multoque implerat amore Columbi. Intrat & hinc verus celsam Mendoetius aulam, In Divaeque locum subit abscedentis, & una It Quintovilius: non illo tempore magno Pectora bina magis Regi dilecta placebant. 8i Hos Cylleneus faciles adduxerat ales, Suasuros Regi, tandem exaudire Columbum. Hi vario sermone diem cum Principe condunt, Diversisque movent nutantia pectora dictis. Imprimis promptum magnis Regina maritum Admonet, dc docta movet auxiliante Minerva.
Iam Pyrenaeis decedens montibus Eos Prima per Hispanas spargebat lumina terras: Cum vigil excutiens dulcem de pectore som
Christophorus remeat latam revocatus ad aulam, . Et
54쪽
Et Regi oblatus dictis spem talibus auget. O decus Hispanae telluris, maxime Regum: Haud equidem in tantum prudentibus invida
Infensamque tibi potui sperare Minervam,
Eriperet vestris tam certa ut munera terris. Tandem igitur venerande meis, Rex, annuci votis,
Postquam iterum fortuna vocat, selicia pomquam Rursus sponte monent successu fata secundo, Crescentesque recens auget victoria vires. Quaeso meas ne sperne preces : ignobilis ortu Sim licet, δc claros nequeam ostentare parente 'Et prpavo partis opibus praetendere fastum. Talia non postit per se sapientia dives, Nobilis ex sese virtus nil stemmata curat, Quaevis corda subit. Quin tu mea vota secunda. Sperantemquejuva. Vir commendabitur ausis, Si non ausa viro. Verum admirabile vobis Forsan opus,penitusque fidem superantia tento Scilicet ignotas per totjam secula terras, Nulli aditasjacuisse, atque expectasse Columbi Adventum, Hispanoque abituras littore classes. Haec si sorte minus vobis speranda videntur, Quanquam quid sperare nocet p) centum ante
Quis Fortunatas pelago sperabat in Afro Attamen has Gallus detexit classe Beranchor.
Quid referam, binas quod tantum vana vetustas Terrarum Zonas concedi munere Divum B 1 Cr
55쪽
18 CAR M I u ΜCredidit humano generi: mediamque sub igne
Perpetuo torreri, extremas Digore sevo, Et glacie aeterna rigidos constringere Cauros.
Scilicet usque adeo moles vastissima Mundi, Naturae solertis opus, sine mente creata est: Ut nullos hominum pars maxima cedat in usus, Et solis habitata feris, aut squalleat undis. O tardos hominum sensus, o pectora caecat En tantis fusco spatiis removemur ab Indo. Hanc partem num sola tegent deserta, feraeve Hanc habitent, Nereusve undis obduxerit altis pRex superum meliora velit, certissimus ordo Cui talis placuit rerum: quo Cynthius astra Certa jubente premit, nec se convertit ad Arctos, Incenditque polos. Humana hic corpora jussit
Has tolerare vices, varioque assuescere coelo.
Hinc ipso sub sole, &. sub frigentibus ursis, Usque habitat mortale genus: nec frigora perdunt Nos nimia, aut illos consumit Solibus restas. Quid quod prisca simul veterum monumenta
Illas commemorant terras , di docta Platonis Vicinas clara testatur voce papyrus Hanc magnus Macedo, Poenis hanc forte re pertam Narravit Siculo Diodorus guine cretus. Sed quorsem veteres chartas λ Non invida certe
Natura, haud dubiis prodit sua munera signis, Et mittit certo; ignoto a littore flatus. 8s
56쪽
Denique quid multist unam, Rex maxime, puppim Concede, & faveat modo Pontus, dc Resus,
ingens. Non ante exactis procedet mensibus annus,
Quam redueem videas Hispano in littore laetus, Detectasque novas felix tibi nuncius oras Apportem, dc multis praestantia littora donis. Hinc tibi quae laudes , di quanta potentia, quantae Hinc fundentur opes Quin tu , Rex maxime, plaude, Cui Christo luerari animas tot maximus Orbis Concedet Rector, qui nostrae talia mentis Namque quis haec audere queat sine numine λ) suasit. His, aliisque etiam regalia pectora dictis. Sollicitat, spondetque fidem. Rex talia contra. Non equidem praerepta velim mihi munera tauta: Postquam adeo spes certa sedet, bona fata sequa
En tibi quae trinae Gadum stant littore puppes. Concedam, sociosque simul, quaeque exigit usus Cuncta dabo. 86) Tu, chare, fidem servare
Et postquam optatas fausto modo numineterraSAttigeris, regnis abiens has adjice nostris. Sic Deus , dc faustis faveant placida aequora coeptiS. Haec ait. Exultat dictis, imaque triumphat - - B 3 Men-
57쪽
Mente Ligur, totoque exsolvit pectore grates: Promissaque fide, magna discedit ab aula, nulla animo secum meditans , di multa retraetans s Et quasi jam presens Atlantica littora cernit. Tempus erat, cum Sol Nemeaei terga Leonis Deserit, extremisque ardescens Solibus aestas Admonet occiduo committere carbasa ponto :Continuo postquam Regalia tecta Columbus Rursum adiit, dixitque vale, di bona fata vocavit, Advolat ad puppes, pontoque inducere classem Imperat, &faustis expandere lintea ventis. Ergo abeunt laeti, & postquam de Gadibus imis Excessere, suos per talia verba Columbus Impullit socios. Haec imus in aequora, postquam Fata monent, magnisque data est spes maxima
coeptis. Vos modo, vos vires. animosque adferte paratos,
Postquam Eurus, Pontusque favent. Non ant coibunt Urbe semel pleno candentis cornua Lunae, Quam nobis, modo fata velint, retegatur Atlantis. Heic dabitur gemmas, heic auri fulva metalla Colligere, optatisque diu ditescere donis. . . Vos fortes estote modo , & persistite mecum. AEterna ingentes comitatur fama labores. Tu porro, Deus Omnipotens, his annue coeptis, Atque tuo fretum auxilio , per vasta profundi , . Ad nondum notas deduc feliciter oras.
Omnibus his ingens calor additur , usque Per altum Ire
58쪽
Ire juvat, vastique volare per avia ponti. Et jam divitias, toto jam pectore versant Tellurem , gentesque novas, quaeque aequora vasta Disjungunt, jam mente tenent, jam viscera
Scrutantur , gemmisque animo ditantur, de
Interea tacito properans volat aequore puppis. Et Fortunatis veniens allabitur oris. 87 Egressi heic, caedunt sylvas , dulcemque carinis Important laticem, de quae cetera postulat usus Perficiunt, viridique hilares funduntur in alga. Expediuntque cadis Bacchum, Cereremque canistris: ι Instantemque sibi vario sermone laborem Solantes, certa spe taedia longa rependu nt. Imprimis magnum non simplex cura Columbum Sollicitat. Non hunc vernantia gramine largo Littora, non modicis stlscia solibus arva: Incultaeve tenent gentes. Atlantica tellus Hu ic animum, di vasti subiere pericula ponti. 1am secura dies, di purus nubibus aether, Et fluctus placidi, di crepitans vocat Eurus in altum:
Continuo aeratis gressum Dux puppibus insere Christophorus, sociosque elata voce morantes Convocat, decurvo producens littore classem, Pandit iter velis, pelagoque incedit aperto. O Salve multum coelo dignissima classis, AEternum memoranda tu ista O prospera fatal
59쪽
Mortales gaudete animi. Nunc pristina Mundo Secta renascuntur tandem, promissaque regna Nunc veniunt, Argoque triplex en ivit iti
Felices nautae, quos tanti gloria facti, Et laus perpetua, & decus immortale manebit. O salve nunc, Typhi Lig. r, nunc vade per al
Extra solis iter positas, age detege terras , 88
Atque redi sospes: sic volvunt fata, cupitque Europe. Feret illa tuum per secula nomen Postera, venturi recinent tua iam nepotes. Vix bene deserti pinus, terraeque reliet e. Sensit Atlanteum fervere Tridentiger aequor, Sensit, Scadmirans imis caput extulit undis. Utque expectati conspexit vela Columbi: Caeruleum Tritona vocans, jubet sequora Divos in quot vasta tenent inflata arcessere concha Qui postquam venere , ruunt ad carbasajun- chim Expectata diu, & classi gratantur eunti, Optatasque rates vario sermone salutant, Et placidum spondent Pontum , fluctusque, quietos: pulsant crebris resonantes fluctibus undas, Tristiaque effuso solantur pectora cantu. Interea infelix coelo delapsa Vetustas, Sternitur extremis terrae Borealis in oris , Quo fugit, postquam exauditam Atlantida sen
60쪽
Adventare videt, magnaque a Pallade pulsas Accipit, occiduumque sequor sulcare Colum
Dira recrudescit rabies, saevique furores Rursus corda movent. Ergo lymphata per oras Arctoas sine mente volat, stridensque susurrat. Usque adeone ergo penitus linquemur inultae pNon certe patiar. Non tanta impune Columinbus Ausa seret. Dabit hic laeso pro numine poenas. Sic abit, Arctoo qua cingitur Insula Ponto, Insula terrificis longe notissima monstris. Hanc saepe aspiciens, radiantia Cynthius ora obduxit pallore novo , totusque tremistens Horruit, invisumque rotas deflexit in Austrum. Non Cerere heic undant campi , collesque
Non decorant denis vernantia littora sylvae: Exterior tellus glacie riget horrida, & inde Insula nomen babet. 89 Non hanc dissolvere Phoebus ne valet, toto qui fundit lumina mundo. Usque adeo tellus riget extima frigore, at intus Distendunt steriles flaventia sulphura venas. Quid memorem scopulis, atque invia rupibus
Et circum Stygias quae vincant stagna paludes, Atque gelu. ia diro sontes servore timendos, Fluminaque in rigidum mutantia corpora saxum sAut diris etiam frangentia corda venenis: Quid montes crebris lambentes sidera flammis,
