Michaelis Pselli Compendium mathematicum, aliaque tractatus eodem pertinentes

발행: 1647년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

PARTIUM TERRAE. 137 sertae. Ab oriente Gedrosia, juxta Persicos montes, secundum lineam meridianam ipsos jungentem , a fine juxta desertam Cariamaniam, usque ad Indicum pelagus. Ab occasu parte Persidis, a fine versus desertam Carmaniam , usque ad Bagradae fluvii ostia,& hinc Persici sinus parte, quae vocatur icipsa sinus Carmanicus. A meridie vero, par te Indici maris usque ad praedictum finem. Insulae autem adjacent Carmaniae in Persico quidem sinu Sagdana , Rorochtha. In Indico autem mari Polla, Carminua, Libarinsula.

Hyrcania terminatur a septentrionibus parte Hyrcani maris , quae est a fine Mediae usque ad ostia Oxi fluvii. Ab occasiu autem exposita parte Mediae: usque ad Coronum montem. Α meridie autem Parthia, juxta expositum ipsius latus per Coronum. Ab

oriente vero Margiana, per montana prae

dictos fines jungentia.

Margiana descriptio.

Margiana terminatur ab occasu Hyrcania , juxta praedictum latus. A septentrionibus parte Scythiae, quae est ab ostiis Oxi amnis, usque ad particulam ejus juxta Ba

252쪽

is3 D Es CRIPTI ctrianam. A meridie parte Ariae juxta aequi- distantem lineam, quae est a termino, qui annotatur juxta Hyrcaniam atque Parthiam per Sariphos montes, usque finem. Ab

oriente vero Bactriana , juxta montana,

quae praedictos fines conjungunt. Fluit autemper regionem fluvius insignis Margus.

Bacbianae descriptio.

Bactriana terminos habet ab occasu Margianam , juxta expositum latus. A septentrionibus & ortu solis Sogdianos, juxta reliquam partem Oxi amnis. a meridie post Ariam fine, qui juxta Margianam est, usque ad finem. & Paropanisadis , secundum lineam inde productam aequaliter distantem, per conversionem Paropanisi montis , ad fontes usque Oxi amnis.

Sogdianorum descriptio.

Sogdiani terminantur ab occasu & particula Scythiae , quae est versus Bactrianam 8c Margianam ad Oxum fluvium, per Oxios montes lineam usque ad particulam Taxarti fluvii. A septentrionibus similiter parte Scythiae, quae inde est ad Taxarti fluvii sed hionem, usque ejus fluxionis finem. Ab oriente vero Sacis, juxta flexionem inde Taxarti, usque ejus fontes & juxta lineam ab iis productam

253쪽

PAR TivM TERRAS 23sductam usque ad finem. A meridie & etiam ab occasu Bactitana iuxta expositam ori partem , & montibus qui proprie Caucasii appellantur, juxta lineam jungentem praedicium finem, & Oxi fontes.

Saearum descriptio.

Sacae terminantur ab occasu Sogdianis, juxta expositum orientale ipsorum latus. Αseptentrionibus Scythia, iuxta aequi distantem lineam, quae a conversione Taxarti fluvii educitur ut que finem. Ab Oriente vero similiter Scythia, juxta lineas inde productas per reliquum montis , qui Ascalancas dicitur, usque receptaculum eorum, qui ad Seras negotii causa proficiscuntur, penes Imaum montem. Et per montem Imaum ad septentriones vergit usque finem. A meridie autem ipso Imao monte, juxta lineam expositos conjungentem limites.

Scythiae intra Imaum montem δε-

Scythia intra Imaum montem termina tutab occasu Sarmatia Asiatica, secundum latus expositum , a septentrionibus terra incognita. Ab oriente vero Imao monte ad septentrionem vergente secundum meridianam ferme lineam, quae a praedicto est re- ,

254쪽

a o DESCRIPTIOeeptaculo, usque ad terram incognitam. meridie ac etiam Oriente , Sacis quidem

Sogdiana, dc Margiana juxta ipiorum expolitas lineas, usque ad ostia Oxi amnis , in

Hyrcanum mare exeuntis . ac inde etiam

parte Hyrcani maris ad Rha usque amnem. montem δε- Extra imaum montem, Scythia : definitur ab occasu Scythia interiori, & Sacis, juxta totam montium diversionem ad septentriones. A septentrionibus terra incognita. Ab oriente Serica , secundum lineam rectam. A meridie parte Indiae quae extra Gangem fluvium est, juxta lineam aequi distantem expositos fines jungentem.

Sericae descriptio.

Serica terminatur ab occasu Scythia, quae extra Imaum montem est, juxta lineam expositam. A septentrionibus terra incognita, juxta parallelum insulae Thylae. Similiter de ab oriente terra incognita, iuxta meridionalem lineam. A meridie reliqua parte Indiae, extra Gangem, per eandem paralleli lineamusque finem. Praeterea sinus per lineam hinc productam usque finem expositum terrae incognitae.

Aria Scythiae extra maum, . scriptio.

255쪽

Aria' descriptio.

Aria terminatur a septentriinibus, Maris giana& parte Bactrianae, juxta exposita ipsorum meridionalia latera. Ab occasu Pa thia & Carmania deserta, juxta lineas ipsarum orientales definitas. Α meridie Drangiana, secundum lineam, quae incipit a praedicto fine, juxta Carmaniam ,& ad arctos conversa , per montem Bagoium flectitur ad orientem, usque finem. Ab oriente Paropanisadis , juxta meridionalem lineam, jungentem fines expositos per occidentales partes Paropanisi.

Paropani dum descriptio.

Paropanisadae terminantur ab occasu Aria juxta praedictum latus. A septentrionibus exposita parte Bactriana. Ab oriente parte Indiae, juxta emissam meridionalem lineam a fontibus Oxi fluvii, per Caucasios montes usque finem. A meridie vero Ara- '. chosia, lineam, quae per montes Paruetos fines jungit expositOS.

Drangianae descriptio.

Drangiana terminatur ab occasu & sep-- tentrionibus Aria, juxta expositam lineam PCe Basoum montem exeuntem. Ab orien-

256쪽

te Ab oriente Arachosia. juxta meridionalem lineam , quae est a fine ad Arios & Paropanisadas ei ita , usque ad finem. A meridie parte Gedrosae , juxta lineam conjungentem expositos fines per montes Baetios.

Arachosia descriptio.

Arachosia terminatur ab occasu Drangiana. A septentrionibus regione Paropanisa dum , juxta exposita ipiorum latera. Ab oriente parte Indiae, juxta lineam meridionalem emissam a limite Paropanisadum us. que finem. A meridie vero reliqua parte Gedrosiae, juxta lineam expositos fines junge tem per montem Baetium.

Gedrosia descriptio.

Gedrosia terminatur ab occasu Carmania , juxta expolitam lineam meridiem versus, usque ad mare. A septentrionibus vero Drangiana & Arachosia , juxta annotatas ipsarum meridionales lineas. Ab oriente parte Indiae juxta Indum amnem , peremissam lineam, a limite Arachosiae usquererminum, qui mare attingit. Α meridie parte Indici maris. CAM

257쪽

PARTIUM TERRAE. 24 C A p. VII.

Expositio ultimarum partium, Asia Magna.

Indiae intra Gangem, descriptio.QVae iotra Gangem est India, definitur

ab occasu regione Paropanisadum &Arachosia, & Gedrosia, juxta lineam ipsarum Orientalem jam expositam. A septentrionibus autem Imao monte. Ab oriente Gange fluvio, ac meridie ac etiam occasu parte Indici maris. Insulae autem adjacent expositae parti Indiae in Canticolpo sinu. Barace in littore usique sinum Colchicum , Miligigeris, Hepta nesia insula, Tricadiba, Pepelina, Trive siae insulae, Leuce, Nanigeris. In sinu Arga rico Cory insula.

Indiae extra Gangem descriptio.

India extra Gangem, terminatur ab Oc casu Gangi fluvio. A septentrionibus expO sitis partibus Scythiae & Sericae. Ab oriente Sinarum regione , juxta meridionalem lineam emisiam a fine Sericae, usque ad sinum magnum appellatum , & sinu ipso. A meridie autem Indico pelago, & parte maris

Prasso dis. quod ab insula Menuthiadae per lineam aequidistantem extenditur, usque ad opposita magno sinui.q t Insu-

258쪽

244 . DE sc RIPTIO Insulae autem dicuntur in exposita parte Indiae hae. Bazacata & insulae tres Sindae, Bonae fortunae, Barussae quinque , Sabadibae insulae tres, Antropophagorum, Iabadii, hoc est hordei insula, Satyrorum insulae tres.

Sinarum descriptio.

Sinae terminantur a septentrionibus parte Serum exposita. Ab ortu solis atque meridie. terra incognita. Ab occasu India extra Gangem, juxta lineam annotatam usique ad magnum sinum, ac ipso magno sinu

dc partibus, quae deinde adjacent Ferinis appellatis, ac parte Synarum, quam habitant Ichthyophagi scit hi opes.

Taprobanae Insuia descriptio.

Cory Indiae promontorio opponitur promontorium insulae Taprobanes, quae olim Symondi insula dicebatur , nunc autem Salice , qui eam habitant, communi vocabulo Salae dicuntur , mulierum crinibus omnes fere tecti . nascitur apud hos oriza, Zingi-ber , Beryllus, Hyacinthus & universorum metallorum genera. Elephantes gignit MTieres. Orbis igitur nec non provinciarum Ocpraefecturarum enarratio particularis , hoc modo a nobis sit explicata, ,

259쪽

2 svi EBORDI SN LII

SIVE

I ISTI OD .RO MI ALIBER PRIMUS.

PRovos ITIO I. Isti odromice est doctrina , quae lineae designatae a navis cursu magneticae acus ductum secutae affecti O-nem, & proprietates interpretatur. II. Legitimus acus magi, eticae situs est loci linea meridiana. III. Acus magneticae situs adulterinus inventa chalybocissi emendatur. IV. Histi odromia est circularis, aut Loxodromica. V. Velificationis cursus circularis e Scitur, cum recta in Septentrionem &meri-q 3 diem, ,

260쪽

diem , aut ortum & occasum dirigitur. V I. Velificationis cuisus in Septentrio-rrem aut meridiem maximi circuli peripheriam describit. VII. Velificationis cursus in ortum aut occasum , sub aequinoctiali quidem maximum et rculum , extra eum autem semper

huic parallelum describit. VIII. Sub aequinoctiali quindecim

miliaria maritima unum gradum in longitudine evariant. in parallelis etiam amplius. IX. Quemadmodum radius ad sinum complementi dati paralleli, ita quantitas unius gradus in maximo parallelo, ad quantitatem unius gradus in dato. X. QMdrans sinus complementi dati paralleli per radium divisius dabit quantitatem unius scrupuli. XI. Vt radius ad quadruplum secantis dati paralleli, ita miliaria quotcunque data ad numerum minutorum ipsis in eo debito

rum.

XII. Vt radius ad quadruplum summa secantium inter datos parallelos inclusive comprehensorum ; ita datorum miliarium summae pars quota iisdem parallelis cognominis , ad summam scrupulorum longitudinis, quanta universis parallelis ex datis miliaribus accedit.

XIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION