Michaelis Pselli Compendium mathematicum, aliaque tractatus eodem pertinentes

발행: 1647년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

PARTI v M TERRAE. 227re. A meridie vero ipso Pamphyliae pelago. Insulae autem adjacent Pamphyliae Cram buse insula, Attellebusa insula.

Cappadociae descriptio.

Cappadocia terminatur ab occasu Galaistia, & parte Pamphyliae juxta expositam lineam a ponto usque finem. Α meridie Cilicia juxta lineam, quae inde per Taurum uiaque ad Amanum montem producitur usque finem. Praeterea parte Syriae . quae est inde per Amanum montem ad Euphratis partem. Ab oriente Armenia magna juxta Euphratem quidem a praedicta parte Amani montis , usque ad conversionem ejus, quae maxime septentrionalis, ad ortum tendit, post quae est juxta montes Moschicos usque finem. A septentrione parte ponti Euxini, quae ab Amiso Galatiae protenditur usque addictum finem.

Armeniae minoris descriptio.

Armeniae minoris situs cujus pars maxima

septentrionalis vocatur Orbal illina, & quae sub ipsa AE tulana, postea AErethica, & sibhac Horsena, & pars maxime australis post Horsenem Oibi senez

p a Cilicia

242쪽

α23 DESCRIPTIO

Cilista descriptio.

Cilicia terminatur ab occasu parte Pamphyliae exposita. Ab oriente vero iuxta Amanum montem , a fine qui est ad Cappadociam, qui usque ad Issicum sinum extenditur , & usque pylas A manicas. A septentrionibus autem parte exposita Cappadociae, juxta Taurum montem. A meridie angustiis Ciliciae, &Issico sinu. Sarmatiae Asiaticae descriptio.

Sarmatia quae in Asia est, terminatura septentrionibus terra incognita. Ab occasu Sarmatia, quae in Europa est, usque ad fontes Tanais fluvii, & ab ipso Tanai fluvio usique ad ejus ostia in Maeotim paludem , &Maeotidis Paludis orientali parte, quae a Tanai est usque Cimmerium Bosphorum. Ameridie autem parte, quae hinc est Euxini ponti, usique ad Coracem fluvium , & abhinc aequi distanti linea Colchidis & Iberiae& Albaniae, usque ad latus Hyrcani maris. quod & Caspium vocatur. Reliquum quod deinde est. Ab oriente autem inde parte Hyrcani maris. & Scythia, juxta Rha fluvium usque ad incognitam terram.

Glthidis defriptio.

Colchis terminatur a septentrionibus Parte

243쪽

PARTIUM TERRAE. M'parte Sarmatiae. Ab occasu ponti Euxini parte ea, quae extenditur a Corace amne, usque interiorem sinum juxta Phasim fluvium. Ameridie terminatur hinc sinu Cappadocio, juxta expositam lineam, & reliquum partis majoris Armeniς per ipsam lineam usque finem. Ab oriente vero iberia, juxta lineam conjungentem fines expositos per Caucasios montes.

Iberiae descriptio.

Iberia terminatur a septentrionibus parte Sarmatiae exposita: ab occasu Colchide juxta dictam lineam. A meridie parte majoris Armeniae, sub limite juxta Colchidem usque finem. Ab oriente autem Albania, juxta lineam dictos fines conjungentem.

Albaniae descriptio.

Albania terminatur a septentrionibus ex iposita parte Sarmatiae. Ab Occasu Iberia, juxta lineam annotatam. A meridie parte majoris Armeniae, quae est juxta Iberiae finem usque Hircanum mare, secundum Cyri fluvii ostia. Ab ortu solis, parte quae hinc extenditur, usque ad Soanam fluvium Hircani

Insulae autem adjacent Albaniae duae palu

p Armenia

244쪽

Armeniae majoris descriptio.

Armenia major, terminatura septentrione parte Colchidis, & Iberiae & Albaniae, iuxta expositam per Cyrum fluvium lineam. Ab occasu parte Cappadociae . secundum expositam ponti Cappadocum usque Colchidem , per Moschicos montes lineam. Et portione Euphratis, quae est inter Moschicos montes & Taurum. Ab oriente vero parte Cyri amnis usque ad finem. Praeterea Media juxta lineam, quae hinc protenditur ad montem Caspium , ac etiam ultra montem. A meridie Mesopotamia, juxta Tauri montis lineam, quae quidem Euphrati fluvici jungitur Tigridi etiam amni, praeterea Assyria juxta lineam per Niphatem montem egredientem , ad directum ante dictae usque praedictum finem Caspii montis, per quam lineam Niphates mons extenditur.

Cyprus quaqua versum mari terminatur,

ab occasiu quidem Pamphylio. A meridie mari AEgyptio atque Syriaco. Ab oriente, mari Syriaco, a septentrionibus angusto Ciliciae freto. Insulae vero penes ipsam hae sunt, & quae appellantur Clides, & Carpasae insulae. SI

245쪽

PARTIUM TERRAE. III

Syriae descriptio.

sma terminatura septentrionibus Cilicia, & parte Cappadociae, juxta expolitam per Amanum montem lineam. Ab occasu Syriaco pelago. A meridie Iudaea juxta linea inde desicriptam , quasi orientem versus, quae ad meridiem flectitur. Et parte Arabiae petraeae juxta lineam praedictam a fine praedicto . quasi ad desertam Arabiam usque finem. Ab ortu solis linea inde producta, juxta Arabiam quidem desertam, usque vadum Euphratis juxta Tabascum. & deinde parte Euphratis fluvii penes Mesopotamiam , usiaque finem fluvii, qui & finis Cappadociae. Insulae autem adjacent Syriae, Aradus do

Tyrus, continenti annexa.

niastinae descriptio.

Palaestina Syriae , quae & Iudaea vocatur, terminatur a septentrionibus Syria, juxta lineam expositam. Ab oriente vero atque meridie Arabia petraea, secundum lineam, quae ab orientali est termino, ad Syriam usque ad finem AEgypti. Ab occasu parte AEgypti, quae deinceps ad mare usque protenditur,& reliquum pelago usque ad Syriae limitem.

Arabiae Petraea descriptio.

Petraeae Arabia terminatur ab occasu par-

246쪽

te AEgypti exposita. A septentrionibus Palaestina, Iudaeae de parte Syriae, juxta ipsarum divisis lineas. A meridie autem secessu sinus Arabici, ab expolito termino juxta AEgyp tum usque ad promontorium, quod apud Pharan est. Et hinc Elatine sinu, usque ad

ejus inflexionem. Ab ortu vero Irnea emisis a supra expositum Syriae terminum orientalem : juxta autem deserta Arabiae supra reliquam lineam rendit.

GMesopotamia descriptio.

Mesopotamia termin tui a septentrionibus quidem exposita parte majoris Armeniae. Ab occasu parte exposita Euphratis fluvii juxta Syriam. Ab oriente parte juxta A sisyriam usque Tigridis amnis, quae est a parte versus Armeniam usque ad Herculis Aras. Αmeridie reliqua parte Euphratis, juxta)esertam quidem Arabiam, usque ad finem. juxta autem Babyloniam, usque quo Tigridi amni committitur, & usque ad aras praedictas.

Arabiae Desertae descriptio.

Arabia deserta definitur a septentrionibus parte Mesopotamiae juxta expositam Euphratis fluvii partem. Ab occasu annotatis

247쪽

PAR TiVM TER R AE. 233 partibus, Syriae, Iudaeae S Arabiae petraeae. Ab oriente vero Babylonia per montana, quae a deserto sunt ad Euphratis fluvii fines, usque ad secessiim Persici Mesenti sinus: ex parte deinde sinus Persici ad finem usque. Ameridie autem terminatur Arabia stelici per montana , quae ab expolito Arabiae petraeae limite, ad praedictum sunt finem, ad terminum usque, qui juxta expositum Persicum Mesanium linum est.

Bahlonia descriptio.

Babylonia terminatur a septentrionibus Mesopotamia, juxta expositam Euphratis stuvii partem. Ab occasu Arabia deserta, juxta praedicta montana. Ab oriente Susiana juxta reliquam Tigridis fluvii partem, usque ad ejus ostia , in sinum Persicum. Ameridie inde ad finem,qui est juxta Arabiam desertam Persici sinus secessu.

Explicatio reliquarum partium Asia maioris.

Ἐθria descriptio.

Λ Ssyria terminatur a septentrionibus praedicta Armeniς magnae parte juxta Niphatem montem. Ab occasu autem Mesopota

248쪽

A meridie vero Susiana iuxta lineam a Tigride fluvio usque ad finem. Ab oriente suistem parte Mediae juxta lineam inde coniungentem praedictos duos fines, si pra quam est

Coathras mons.

Mediae descriptio.

Media terminatur a septentrionibus parte Hyrcani maris, ab occasu terminatur majori Armenia & Assyria, juxta expositas i ρ- fatum Orientales lineas. A meridie vero Perside juxta lineam , quae conjungitur a fine Assyriae & Susianae, usque ad finem. supra quam est occidentalis pars Parchoatri montis. Ab oriente autem Hyrcania & Parthia, secundum lineam meridianam conjungentem dictos fines, cujus pars dirimit Hyrcaniam a Parthia.

Susianis descriptio.

Susiana terminatur a septentrionibus Acsyria juxta descriptum elus latus. Ab occasiuvabylonia juxta partem Tigridis expolitam, usque mare. Ab oriente vero Perside, juxta lineam conjunctam a praedicto fine ad As syriae atque Mediae finem , usque ad ostia in sinum Persicum Oroatidis amnis. A meridie vero Tigride parte Persici sinus,usque ad ostia Oroaudis amnis.

Perfidis

249쪽

PARTIUM TERRAE. 233

Persidis descriptio.

Persis terminatur a septentrionibus Media , juxta expositam per Parchoathram montem lineam. Ab occasu Susiana, juxta dictum ejus orientale latus. Ab ortu .solis Carmania juxta praedictam meridianam lineam , a fine juxta Mediam & Parthiam, usique ad ostia Bagradae fluvii, qui in Persicum sinum exit. A meridie parte Persici sinus,ab ostiis Oroatidis amnis, usque Bagradae fluvii ostia.

Parthiae descriptio.

Parthia definitur ab occasu parte Mediae

exposita. A septentrionibus Hyrcania regione, secundum aequid istantem lineam, quae per Coronum montem exit,usque ad finem. Ab oriente Aria juxta lineam a praedicto fine per Masdoranum montem exeuntem, uiaque ad terminum. A meridie deserta Carmania , juxta lineam jungentem expositos fines per Parchoatram montem.

Carmaniae deserta descriptio.

Carmania deserta terminatur ab occasu parte Persidis juxta Bagradum fluvium, quae scilicet a Paschoatra monte extenditur, us que ad finem. A septentrionibus Parthia, juxta

250쪽

136 Da Sc RIPTIO juxta expositam per Parchoatram montem lineam. Ab oriente parte Ariae, secundum

lineam productam a praedicta linea , usque ad finem. A meridie reliqua Carmania pexutus jungens praedictos limites.

' rabia Desicis descriptio.

Arabia foelix terminatur a septentrionibus expositis lateribus meridionalibus, pe-treae&desertae Arabiae, & parte australiori Persici sinus. Ab occasu sinu Arabico. Ameridie mari rubro. Ab Oriente parte Persici sinus, & mari quod ab ore ipsius effunditur, usque Syagrum promontorium. Insulae vero regioni adjacent juxta sinum Arabicum AEni, Timagenis, Zygaena, Daemonum , Polybii, Teracum vel accipitrum, Socratis , Cardamine , Are , Combusta, Meliachi duae, Adani duae. In rubro mari Agathoclis dare, Cocco nati tres, occiden talia finis insulae. Trite, & juxta Sachalitem sinum Zenobii septem. Organa Satrapiadis

In sinu Persico, Apphana insula , Ichara, Thano, Tylus, Arathos.

rmania descriptio.

Carmania terminatur a septentrionibus,

exposito meridionali latere Carmaniae de

sertae.

SEARCH

MENU NAVIGATION