M. Tullii Ciceronis Epistolae familiares dictae Scholia Pauli Manutij, nuper aucta. Et quae sequens pagina ostendet Scholia in Ciceronis epistolas familiares dictas Pauli Manutii

발행: 1574년

분량: 248페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

EPISTOLA. II X pag. 8o

C V M A D urbem esses, i antea, Isses: nos Esses. Esse autem ad urbem dicebantur, qui cum potestate prouinciali aut nuper e prouincia reuertissent, aut nondum H prouinciam profecti essent. sic enim scripsit Asconius. eoq. modo Cicero, Salluniri, ct alii eiusdem aetatis locuti. Solebant autem, qui ob res in prouincia gestas triumphum

peterent, extra urbem e e citare, donec, lege i ta , triumphantes urbem introire possent. O detriumpho Appium cogitasse, ex ep. I O. cognoscitur: ne triumpharet, accusatione Dolabellae factum est. ep. 6. b. 8.eadem. pag. 84i dvo D T E putem nolle dici; l recte mee aliter est in antiquis: libris . nam illa inferiora subiungit Cicero ad Appium consolandum: Hos ego sermones . oec. uias autem non laborasse Appium credat, si suae cohorti malediceretur e debet enim, qui prouinciae praeest, non ipse tam tum uacare culpa, sed suos quoque praestare. quod Cicero ratrem suum, Asiae proconsulem , diligenter monet in illa praeclara de oscio pr consulis epistola.

eadem.

42쪽

1N. L TE R V M. III 43 eadem. pag. 8 L A a D i se putat; l notat homines prout ciales, qui non eosdem e ciceronis institutis fructus caperent, quos ex Appij administratione capere consueuerant. Huc spectat id, quod sequitur: LLberalitas tua latius in prouincia patuit. Et illud paullo post: Non debent mirari homines, me esse acerbum sibi, ut sim dulcis mihi. Alii legendum arbitrantur: Laedite putat: discedentes primum ab antiquis libris, deinde etiam , ut mihi uideor ostendisse, a mente Ciceronis.

EFISTOLA. X pag. 89

A ME INVITI SsIMol mala, qua,

Inviti ssime. nam Fontinium non Ilibenter discessse se , uerba illa satis ostendunt, Maximis rebus suis coactus . nunc significationem suae uoluntatis, σamoris in Pontinium Cicero dat, cum inqui A me inuitissimo. eadem. pag. 89

SI VERO essicis, ut censores creentur; lquod si accidat fore non dubita ut censior ipse pius creetur. itaque IIbiungit, Et si ita gesseris

censuram. creatu autem est cum L. Pisone, in quem exstat Ciceronis oratio. ep. r3. l. 8. de Diuinatione lib. I. Dio lib. x L. Oratio contra Sallustium. eadem. pag. 9 ISI CLAM, magis aperte inimicus esse ὶ l

si quic

43쪽

locum contecturae nullam relinquat ; legat hic,Sic iam magis aperte inimicu essem. nam ita diserte ac plane in antiquioribus libris, etiam In illo M dic eo, scriptum est . sin perquirenda ueritas est, Olicet a mendosis incorrupta distinguere: dubita dum, opinor, non erit, quin hic pro, Sic iam reponatur , Si clam; pro Essem, Esse. quod olim a singulari uiro, Petro Danso, Parisiensi, Episcopo Vorensi, quem ab adolescentia mea dilexi uis menter, ct colui, acute animaduersum, ita probaui , ut imprimi uoluerim. neque haec postea coniectura hominibua eruditis, cum o ipse his epistolas emendarent, displicuit.

eadem. pag. 9rA D M E adire quosdam memini, nimirum ex Epicteto , qui dicerent, i quis non it

det , abundare illud, Nimirum ex Epicteto e quod uitiu nec olim in nostris libris haerere passus sum ;σ nunc eo magis in sententia confirmor, quod a ueteribin octo libris nostram opinionem uideo comprobari. Praeterea non ex Epicteto, sed ex multis ciuitatibis ad Ciceronem adiere, ut immoderatis sumptibus leuarentur. quod ep. 8. demonstratur his uerbis: Apameae cum essem, multarum ciuitatum principes ad me detulerunt, sumptus legatis decerni nimis magnos. eadem. pag, 94M AB a me Persecta , quaeq. instituta sunt s

44쪽

I N . L I B R V M. III sunt, cognosce .l alis, Profecta. mibi placet, Terfecta: nec tamen placet sine auctoritare ueterram librorum. coniunguntur; Quae perfecta iam, quaeq. in litura sunt. Cognosce, cum litteris commentarium mittebat de re

M a se pro Appio actis,Hagendis . parte quidem ipsius epistolae desiderari nullam puto. quamquam alis contra sentiant. EFISTOL A . XI pag. 97

PROAvo i Claudio Caeco, qui ccnsor aquam Claudiam in urbem perduxit, anno urbis CD xvi. Sed is antiquior, quam proauus . parum enim subtiliter Cicero teporum rationem examinat . Quid, quod idem in huiis Ap. Caeci mentionem non Dium abhinoria disirem cum appe Iet hic proauum, qui longiore dissit interuallo, sedim etiam sibi non constat: nam quem in lac epistola proauum, in oratione de harussicum responsis abavum Clodi, uocat. Ne id quidem 'tis, inquit , conniventes illos oculos abavi tui magis optandos fuisse, quam hos flagrantes Droris e Gitautem Ap. Caecus P. Clodi, non proauus, aut abavus,sed tritauus: quod ex sesis maxime Capitolinis licet colligere. similis ανιςορη- Ciceronis in oratione pro domo cognoscitur. C. Antonius n-quit, bona m Metelli, aut tui, Q. Metelle,co sterauit. Metellum Macedonicum, si unc et im si gnificari,

45쪽

4 6 s e Η Ο Ε I Agnificari, ex Plinio lib. 7. cap. .ct epitome Lia uiana lib. 1 9.cognouimus I auum appellat Asetelli Neporis, qui tum consul erat: cum proauus eius, non avus, fuerit. nam Macedonici siliu Balearicu genuit Nepotem, patrem huius Nepotis, quem Cicero appellat: quod Pedia - in commemtario corneliariae, o fasti etiam capitolini d

clarant.

EFISTOLA. XII pag. '' ANTE diem Iri. non . t perinde est, ac si dixisset, I I i. non. id ex libri xvi. epistola v. ad Tironem intelligi facile potest. Ante diem III.

non. ueteres dicebant, idest, die tertio ante no a. nam cum dicitur , III. non . concisa locutio est equae integra esset, si diceres, I I i. die ante n nor qua non utebantur antiqui, sed eius loco, Am

46쪽

i, E hominis quidem caussa nega-o turum . I Alij legunt, Ne ominis N quidem: quibus assentiri nullo modo possum. dixit enim Caesar; senon esse roganti senatui, ne ipsius quidem Marcelli caussa,a quograuiter esset ossemii jus, negaturum . quamquam, aiebat, in me su i, rit acerbior: tamen, ne hac quidem caussa ,senatui deprecanti eius reditum negabo, non tarati a-ι pud me erit Marcelli ipsius iniuria, quanti sena- ij ms uniuersi consensus, o deprecatio. Ad hune, locum pertinet illud ex ep. 6. lib. 6. Marcellum , , cui maxime succensebat, cum summa illius d nitate renituit. eadem. pag. I 'ACCEDERET. t accedere ad se supplicem senatum, Caesar passus est: eundem accidere supplicem ad pedes suos,passus certe numquam esset. alia enim C. Marcelli, statris reditum depreca tis, alia senatus ratio fuit: quem supplicare qu4dem pro M. Marcello decuit, ab3cere se ad Ca saris pedes, oblitum suae dignitatis, baudquaqua decuit: nec Caesar ipse, qui omnia quesidem suae potesatis esse, speciem tamen adhuc aliquam resp.

manere

47쪽

manere uellet, indignitatem illam tulisset. Qua ranihil mutandum. ι . , -

CREDO,l Ironiae quasi credendum minia me sit, ob ea, quae sequuntur . nec abes indignationis quaedam uis, cum haec. duo coniiunguntur, An credo. quod enim per interrogationem pronu riatur, in eo simplex Donda non eri. Sic Lucretiu .n, credo, in tenebris uita ac maerore iacebat e Legi enim possetfimplici ironda: vicem, credo, doles. eadem. pag. III

E T nos saepe incidimus, i Hoc non pendet ab eo, Necesse est; sed per Ie consistit, interpositum, ut se quoque incidere in eam cogitationem Sulpicius ostenderet. Quod quia parum es animaduersum, propterea legendum ad ij putauerunt, mi , pro Et, contra ueteres omnes libros, quos qui, dem ego in pexerim; multu autem, a corum II dio O benignitate, nulic utor. eadem. pag. III PARERET,I Pepererat: sed infans obiit, de quo sic Cicero ad Att. ep. 16. libri 1 o. Tullia mea peperit puerum PDμηνιου ον.quod a το - , gaudebam : quod quidem est natum, perimbecillumes. Alij legi ut Pararet. decem octo libri habent, Parerent; unm omnino, Pararet. mihi Pareret

esse

48쪽

IN. LIER V M . I V 'esse rectiusor libroru eo tientium auctoritasO sententia persuasit. Optandum,inquit, uidetur ut Ilios pareret, quos aliquando cum florentes cernerent,laetaretur. eadem. pag. IIILI BERAL 1 TAT EI Dissentientibus antiquis libris:quorum ali, Liberalitatem,alij, Libertatem habeant,sententiam consului, quae mihi Liberalitate probare magis uisa est. Quo nomine non largitio tantum, sed ossicium quodlibet, omniaque beninitas indicatur, ut ep. s. lib. i .in extremo: Ad tuam liberalitatem, qua tesito libentisme solere uti,pertinet, te sine ulla mora prouinciam Access)ri concedere. Quamquam ex Libertate,etiam asiqvid elicio sententiae:ut ostendat Sulpicius, neminem amicis iam nauare opera, aut sudium posse , cum libertas omnibus adempta sit.

eadem. pag. IIIVT ERENTvRel omnino hic diu me torsit anceps dubitatio;cu in s siriptis libris Vti,uiderem non sinerentur. Nam, etsi non est, unde uerbum ni, commode pendearicum ab illo, Frm interposita bonorum montione disiungaturitamen, quia plurimi apud me selet esse neterum exemplarium testum nium, haereba, haesiq. tamdiu, donec in libro pera

tiquo Carosi Sigonj, plane o diserte Friptum ui

di,'erenturiiquod in hoc toto uerborum ordine,a

que ambitu locum babet apti imum.

49쪽

s o s C Η O L I AS I Q.V I s nostrum interi jt, γ Aliis plaeet, Nostrorum:ut de propinquis dicatur . sed mutare non es necesse. eodem enim sententia redit, si, Nonrum, legimus cu omnibus antiquis libris. riam etsi de uniuerso hominum genere dictum sit, Si quis nonrum interhe; pro, cum accidit ut homo aliquis intereat: ad eos tamen homines referri, qui nobis cari sunt, quis non intelligit e cari erumpunt non omnes omnibus, sed omnes suis: er quia nemo fere en, qui carus alicui non sit: ideo generatim recte cicero dixit, quod deinde in partes di Miditur: Si quis nostrum interjt, indignamur.

eadem. pag. II 2 ETIAM TU AB HISCE REBUS ANIMUM AD COGITATIONEM tua

auoca .F Nescio quomodo mendum huc irreps rat, quod uulgatos omnes libros occupauit, iis tantum exceptis, quos olim edidit pater meus, quem pro eximia conseruandae antiquitatis cura laudare satis nemo possit. Ac mutationem quidem esse factam eo magis miror, quod omnes libri ueteres, quotquot umquam uiderim, habeant Ad cogit tionem ς non, Ac cogitationem, ut imprus. R siluamus igitur ueritatem uel negligentia, uel opinione corruptam. Fac, inquit Sulpicius, quod

ego feci ; qui cum opida, quondam storentissima,

prostrata ac diruta vidissem, inde animum ad c griandum auocaui; reprehendiq. commmem errorem , quod indignamur si quis nostrum inter Laut

50쪽

occisus est, quorum vitae exiguos natura terminos circumscripsit, cum uno loco tot opidorum cadauera proiecta iaceant. Haec me cogitatio ualde confirmauit . etiam tu, cumoret uiri clarissimi nno tempore perierint , imminutum ualde sit imperium, prouinciae omnes conquassatae; ab hisce r bud, ut ego ab opidorum excidio, ad cogitationem

animum auoca, nec unius mulierculae tantopere

commouearis interitu ; sed ea potius reminiscere quae tua per sima digna sunt. Ad cog rationem tua, dixit, pro, ad eam cogitationem, quae ad te ipsum pertinet; cum illa de tot uirorum clarismorum interitu , de imperii diminutione, de prouinciarum clade, non de ipso proprie, sed aliena cogitatio fusrit. ab hisce igitur rebus ad cogitandum de te hso

animum conuerte.

I O L A . IX, pag. IzoN E suorum quidem,F per quos uicitiquo a

quius ferre debemus, si minus nostro utatur. Hanc sententiam plane comprobant ea, quae sequuntur. eadem. pag. I 2OCON IUNCTUM esse periculum suo Cerneret, alij hanc lectionem uidenturDθem habuisse . nos eam in uetusto libro D. Scalae, ct in aliis antiquis inuenimis . nec dubia sententia. eadem. pag. I 2I INCERT is in rebusi cum incerta suctoriae esset: cum bellum gereretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION