Fl. Vegetii Renati viri illustris De re militari libri quatuor. Sexti Iulii Frontini... De Strategmatis libri totidem. Aeliani de instruendis Aciebus liber unus : item picturae bellicae cxx. passim Vegetio adiectae

발행: 1553년

분량: 296페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

FLAVII VEGETII

muro extrahat lapides: aut certe ipsius caput Vestitur ferro, & appellatur Α-ries: vel quod habet durissimam frontem, quae subruat muros: vel quod more arietum retrocedit,ut cum impetu vehementius feriat. Testudo autem a similitudine verae testudinis vocabulum sumpsit,quia sicut illa modo reducit,m dd profert caput, ita machinamentum interdum reducit trabem, Interdum

extrit,ut fortius caedat.

Devineis, pluteis i&aggere. Cap. XV., γ Ineas dixerunt veteres quas nunc militari barbaricoque usui causas vota υ cat E lignis leuioribus machina colligatur, alta pedibus 8, lata pedibus 7. longa pedibus 6. Hujus tectum munitione duphci,tabulatis cratibusque contexitur. Latera quoque vimine sepiutur, ne saxorum telorumque impetu penetrentur. xtrinsecus autem, ne immisso concremetur incendio, crudis ac recentibus cor11s vel centonibus operitur.Istae,cum plures factae fuerint, iuguntur in ordinem sub quibus obs1dentes tuti ad subruenda penetrant murorum fundamenta Plutei dicuntur,qui ad similitudinem absidis contexuntur e vi nilne,& ciliciis vel coriis protegiatur,ternsuque rotulis, quarum una in medio, duc in capitibus apponutur,in quacunque partem volueris admouentur more carpenti: quos obsidentes applicant muris, eorumque munitione protecti, sagittis siue fundis vel missilibus defensores omnes de propugnaculis ciuit iis exturbant, ut scalis ascendendi facilior praestetur occasio. Pgger autem ex terra lignisque extollitur contra murum,de quo tela iactantur.

De Muscul1s. Cap. XVI. MVsculos dicunt minores machinas, quibus protecti bellatores si lutum

obfuer id aut ciuitatis fossatum,apportatis lapidibus,tignis,ac terra, non sollim complent, sed etiam solidant,vi turres ambulatoriae sine impedimento iungantur ad murum.Vocantur aut ea marinis beluis Muscula. Na quem admodum illi, cum minores sint, tamen balenis auxilium adminiculumque iugiter exhibet ita istae machinae breuiores,deputat turribus magnis, aduen- tui illarum parant viam, itineraque praenauniunt. De turribus ambulatoriis. Cap. XVII. TVrres autem dicuntur machinamenta,ad aedificiorum speciem, ex trabibus tabulatisque compacta: & ne tantum opus hostili concremetur incendio, diligentissime ex crudis coriis vel centonibus communitur,qui bus pro modo lat1tudιnis additur altitudo. Nam interdum tricenos pedes per quadrum anterdum quadragenos vel quinquagenos ut int Proceritas au tem ipsarum tanta sit, ut non sollim muros sed etiam turres lapideas altitudine se perent His plures rotae mechanica arte subdantur, quarum lapsu volubili magnitudo tam alta mouetur. Praesens autem periculum ciuitatis est, s ad murum fuerit turris admota Plures enim accipit scalas,&diuerso genere e natur irrupere Naan inferioribus habet ariete, cuius impetu destruit muros, circa vero mediam partem accipis potem, factu de duabus trabibus, septum l

152쪽

DE RE MILITARI LIB. IIII

de vimine, quem cito prolatum inter turrim murumque costitulit; & per eum ingredientes de machina bellatores in ciuitatem transeunt, & occupant muros. In superioribus autem turris ill1us partibus contati de sagittaru collocantur,qui defensores urbis contis, missilibus axisque ex alto prosternant. Q facto ciuitas capitur sine mora. Quid enim auxilij superest, cum hi qui de muroru altitudine sperabant,repente supra se aspiciant altiorem hostiu murum QAemadmodum ambulatoria turris possit incendi. Cap. XVIII. HVic tam manifesto discrimini occurritur multis modis Primuin si confidentia vel virtus est militaris, eruptione facta,globus egreditur armato rum,dc vi hostibus pullis machinamentum illud ingens direptis coriis ignis exurit. Q aod si oppidani exire non audeant, maiores balistas, malleolos,vel

phalaricas cum incendio destinant,ut perruptis coriis vel centonibus, In trinsecus flamma condatur. Malleoli velut sagittς sunt,& ubi adheserint quia ardentes sunt) uniuersia coctagrant. Phalarica autem ad modu hastae valido praefigitur ferro inter tubum & hastile sulphure, resina bitumine, si upisque conuoluitur infuso oleo, quod incendiarium vocant, quq balistae impetu destinata,praerupto munimine ardens figitur ligno, turritamq; machinam frequenter incendit. Depositi quoque homines funibus, clim nostes dormiunt 1n laternis portant lucernas. & incensis machinis rursus leuantur in murum Quemadmodum altitudo muris addatur. Cap. XIX. PRaeterea partem muri,ad quam machina conatur accedere,caemeto atque lapidibus vel luto siue lateribus, postremὁ tabulatis extruendo faciunt altiorem ne defensores moeniam desuper urbi ventura possit opprimere. Con stat autern inessicax machinametum reddi,si inueniatur inferius. Verum obsidentes eiusmodi dolum adhibere consueuerunt. Primo talem extruunt

turrem,quae propugnaculis ciuitatis videatur inferior. Deinde secretΘ aliam de tabulatis intrinsecus turriculam faciunt, &cum muris fuerit machina so ciat subitὁ funibus trocleisq; de medio turricula illa producitur de qua egredientes armati quia altior inuenitur)statim capiunt ciuitatem. o pacto diatur terra, ut machina nocere non possit. Cap. XX. INterdum longissimas serratasque trabes opponunt machinae Venienti, eamque a muri vicinitate propellunt. Sed clim Rhodiorum ciuitas oppugnaretur ab hostibus , S turris ambulatoria super murorum altitudinem ac turrium omnium pararetur , mechanici ingenio inuentum est i

te remedium. Per noctem subfundamento muri cuniculum dit &illum ad quem die postero turris fuerat promouenda, nullo hostium sentiente, egesta terra cauauit intrinsecus : & cum rotis suis moles suisset impulsa , atque ad locum qui subtus cauatus fuerat venisset,lanto podere solo cede te subsedit, ut nec iungi muris, aut moueri ulterius potuerit. Ita ciuitas liberata est, derelictaque machina.

Nulleoli Phalari .

153쪽

De scalis,sambuca exostra,&tollenone. Cap. XXI.

AD motis turribus funditores lapidib',sagittaria iaculis. manubalistarij vel

arcubalistarij sagittis iaculatores pilibatis ac missilibus, e muris submota uent hostes Hoc facto .scalis appositis occupant ciuitatem. Sed qui scalis nitu-capaneas tur,frequenter periculum sui tinent,exemplo Capanei, a quo primu haec sca laruna oppugnatio perhibetur inuenta: qui tanta vi occisus est a Thebanis, ut extinctus fulmine diceretur. Et ideo sambuca, exostra. dctollenone obsidens. εια tes in murum hostium penetrant. Sambuca dicitur ad similitudinem citharae. Nam quemadmodum in cithara chordae sunt, ita in trabe, quae iuxta turrimponitur,funes sunt, qui pontem de superiore parte trochleis laxatat, ut ascendat ad murum , statimque de turri exeunt bellatores, & per eam transeuntes πάι Ilia moenia urbi S inuadunt. Exostra dicitur pons quem superius exposuimus, quitia iis in murum repente protendatur. Tolleno dicitur quoties una trabs in terram praealte defigitur, cui in summo vertice alia transuersa trabs longior dimensa medietate connectitur, eo libramento, ut si unum caput depresseris, aliud erigatur.In uno ergo capite cratibus siue tabulatis contexitur machina. in qua pauci collocantur armati.Tuc per funes uno attracto deprest que,alio

capite eleuati imponuntur in murum.

De balisl1ς onagris,scorpionibus,arcubalistis, fustibalis fundis,per quae

tormenta defenditur murus. Cap. XXII.

AD uersum haec obsesibs defendere consueuerunt balistae onagri, scorpiones,arcubalistae fustibali, agittaris,sundae. Balista senibus, neruis cno disque tenditur, quae quanto prolixiora brachiola habuerit, hoc est, quanto

maior fuerit, tanto spicula longius emittit: quae etsi iuxta artem mec Eanicam temperetur, & ab exercitatis hominibus,qui mensiuram eius ante collegerint, Fr dirigatur,penetrat quodcuque percusserat. Onager autem dirigit lapides, set pro neruorum crassitudine & magnitudine, saxorupondera iaculatur. Nam quanto amplior fuerit,tanto maiora saxa fulminis more colorquet. His duo-seo, lauri bus generibus nulla tormentorum species vehemetior inuenitur. Scorpiones dicebantur quas nunc manubalistas vocant: ideo sic nuncupati, quod paruis

subtilibusque spiculis inserant mortem. Fustibalos,arcubalistas & standas describere superfluum puto, quae praesens usus agnoscit:faxis tamen grauioribus per onagrum destinatis non solum equi eliduntur & homines,sed etiam hostium machinamenta frangUntur.

Aduersum arietes prosunt culcitrae, laquei lupi, & columnae grauiores Cap. XXIII AD uersum arietes etiam vel falces sunt plura remedia. Aliquanti celones& culcitras fustibus calcant,& illis opponullocis quς c dit aries, ut impetus machin ς materia molliore fractus,n5 destruat natur u. Alij laqueis captosari tes, per multi tradanem hominu de muro in obliquia trahunt,& cum ipsistes fudinibus euertunt. Plures in modii forficis dentatu ianibus alligant serrum,quod lupu vocant apprehensumi arietem aut euertunt, aut ita suisen

154쪽

DE RE MILITARI LIB. IIII 1 Idunt ut impetum non habeat seriendi. Interdu bases columnae marmoreae vi brato impetu iaciutur e muris,arietesque confringunt. od si tanta vis fuerit, Vt murus arietib per retur,& quod saepe accidit decidatialutis una spes

superest ut destructis domibus alius intrinsecus murus addatur, hoste'; inter binos parietes si penetrare tentaverint perimantur. De Cuniculis per quos murus defoditur. Cap. XXIIII. ALiud genus oppugnationis est subterraneum atque secretum,quod Cuniculumvocant: a leporibus qui casulas sub terras fodiunt, ibsque conduntur. Adhibita ergo multitudine ad speciem metalloru, in quibus auri argentique venas bessorum rimatur industria, magno labore terra defoditur cauatoque specu in exitiu ciuitatis inferna quaeritur via: quae fraus duplicibus operatur insidiis. Aut enim penetrant urbem, & noctu non sentientibus oppidanis egrediuntur per cuniculum, reseratisque portis suorum agmen duucunt hostesque in ipsis domibus perimunt ignorantes: aut certe cum ad mu rorum fundamenta peruenerint,susodiunt eoru maximam partem appositis siccioribus lignis, ruinamque muri tumultuario opere suspendunt. Sarmenta insuperiungunt, aliaque fomentassammarum. Tunc praeparatis bellatoribus subter ignis immittitur,combustisque columnis ligneis atque tabulatis. mu ro subito corruente, irruptioni aditus reseratur.

Quid facere debeant oppidani,s hostis irruperit ciuitatem. Cap. XXV.

ΙNnumerabilibus declaratur exemplis, saepe caesos ad internicionem hostes, qui inuaserant ciuitatem. Quod sine dubio evenit, si oppidani muros ac turres obtinuerint, vel altiora loca occupauerint. Tunc enim de fenestris ac rectis omnis aetas ac sexus irrupentes obruunt saxis, ahiuque generibus telorum: quod ne sustineant obsidentes, portas ciuitatis aperire contasueuerunt,ut resistere desinant, fugiendi potestate concessa. Necessitas enim quaedam virtutis est, desperatio in hoc casu. Vnum oppidanis auxilium est, Due per diem, siue per noctem hostis intrauerit, ut muros turresque tene ant , ac loca superiora conscendat, hostesque per vicos & plateas undique

obruant dimicant S.

Quae sit adhibenda cautela, ne hostes surtim occupent murum. Cap. XXVI. ΓRequenter dolum excogitant obsidentes,ac sinulata desperatione lon-- gius abeunt. Sed ubi post metum, murorum vigilus derelictis, requieuerit

incauta securitas tenebrarum ac noctis occasione captata,cum scalis clanculuveniunt murbsque conscendunt.Propter quod maior est adbibenda custodiactim hostis abscesserit,& in ipsis muris ac turribus tuguriola locanda. in qui bus vigiles hybernis mensibus ab imbribus vel frigore, aestiuis defendantura sele. Illud quoque usus inuenit,ut acerrimos ac sagacissimos canes in turribbus nutriant,qui aduentum hostium odore praesentiant .utratuque testentur. Anseres quoque non minore solertia nocturnos superuentus clamoribus indicant. Nam ingresii Capitolinam arcem Galli, Romanum nomen eruerant,

155쪽

FLAVII VEGETII

nisi clamore anserum excitatus Manlius restitisset. Mira diligentia siue fortuna viros,qui uniuersum orbem erant missuri sub iugum,auis una seruauit.

aomdo oppidanis inferantur insidiae. Cap. XXVII. Non solum in obsidionibus, sed in uniuerso genere bellorum, super omnia ducitur, hostium consuetudinem explorare diligenter ac nosse. IOportunitas enim insidiarum aliter non potest inueniri 31 si scias quibus horis aduersarius a laboris intentione discedat, quibus reddatur incautior: interdum medio die, interdum ad vesperum saepe nocte,aliquando eo tempore quo sumitur cibus,cum utriusque partis milites ad requwm aut curanda cor pora dispergustur. Quod in ciuitate clim coeperit fieri obsidentes astuse 1 praelio subtrahunt ut aduersariorum negligentiae licentiam tribuant. Q aae ipsa impunitate clim creuerit, repente admotis machinis, vel appositis scalis occupant ciuitatem. Et ideo in muris saxa caeteraque tormenta ponuntur in promptu ivt cognitis insidiis Occurrentes,ad manus habeant quod supra capiata hostium euoluant atque iaculentur.

Quid saciant obsidentes ne ab oppidanis patian tur insidias. Cap.XXVIII. CVm negligentia interuenerit paribus insidiis subiacent obsidentes. Nam

siue cibo siue somno fuerint occupati, siue octo aut aliqua necessitate dispersi,tunc oppidani repente prorumpunt,ignorantes perimunt,ariet S, chinas, ipsosque aggeres ignibus c5cremant, omniaque in perniciem suam fabricata opera subuertunt. Propter hoc obsidentes ultra iactum teli sestsa in faciunt, eamque non solum vallis & sudibus, sed etiam turriculis in struunt, ut erumpentibus ex civitate possint obsistere, quod opus Loriculam vocant. &s pe ci m obsidio describitur, uisenitur in historiis Loticula urbemessie circundatam. io genere tormentorum defendantur ci uitates. Cap. XXIX. 8 Edex alto destinata missilia, siue plumbatae, vel lanceae, veruta,vel spicula in subiectos vehementius cadu t. Sagittς quoque arcubus missae,& saxa manibus,sundis,sive sustibalis directa, quanto de excelsori loco exeut,tanto longius penetrant.Balistς vero de onagri,si a peritis diligentissime temperantur, uniuersa praecidunt, a quibus nec virtus vlla, nec munimina possunt defende re bellatores.Nam more fulminis,quicquid percusserint aut di sibi uere, aut 1Πrumpere consueuerunt.

emadmodum mensiara colligatur ad scalas vel machinas faciendas Cap. XXX AD capiendos muros,scale vel machinae plurimum valet,si ea magnitudine copactς fuerint,vi altitudine exuperet ciuitatis. Mensura aute colligitur duplici modo: aut enim linia tenue & expeditum uno capite nectitur in fagista,qui cu ad muri fastigia directa peruenerit ex mensura lini, muroru alti-tinio deprehenditu aut certe cu sol obliquus umbra turriu murorumque iaculatur in terram, tunc ignoratibus aduersariis,umbrae illius spacium mens

ratur

156쪽

DE RE MILITARI Lib. iiij. 1 .

raturalemq; decepeda figitur,& umbra illius similiter messeratur, Quo collecto numero,nemo dubitat ex umbra decempedae inueniri altitudinem ciuitatis,cusiciatur quata altitudo, quatum umbrς mittat in longu. Quς ad oppugna las vel de sendendas urbes autores bellicaxu artiu prodideriit,vel quae recentior necessitatu usus inueni pro publica ut arbitror utilitate digesti ,1llud iterum iterumque commonens ut solertissime caueatur, ne quado aut potus inopia emergat, aut cibi,quis' malis nulla arte siccurritur: ideoq; 1ntra muros tanto plura condenda sint, quanto scitur clausuret tempus in obsidentium potestate consistere. Precepta belli naualis. Cap. xxxj. PRςcepto maiestatis tuet,imperator inuicte, terrestris pretiij rationibus ab solutis, naualis belli residua vi opinor est portio:de cui 'artibus ideo pauciora dicenda sunt quia iamdudum pacato mari, cubarbaris nationibus agitur terrestre certamen. Romanus autem populus pro decore &utilitate magnitudinis suae, no propter necessitate tumultus alicuius classem parabat extempore: sed ne quado necessitatem sustineret,semper habuit pr parata. Nemo enim bello lacessere,aut facere audet iniuria ei regno vel populo,que ex

peditum & propium ad resistendum vindicadumi cognoscit. Apud Mise

numergo & Rauennam singulae legiones Romani nominis cum classibus stabant,ne longius a tutela urbis abscederenti & curatio postulasset, sine mora,sine circuitu ad omnes mundi partes nauigio peruenirent. Na Misenatiuclassis, Galliam Hispanias,Mauritaniam,Aphticam, Aegyptum, Sardinia, atq; Siciliam in proYimo habebat Classis autem Rauennalium, piron, Macedoniam,Achaiam, Propontidem, Pontum, Orientem, Cretam, Cyprum petere directa nauigatione consueuerat: quia in rebus bellicis celeritas amplius selet prodesse quam virtuS. Nomina iudicum qui praeerant classi. Cap. xxxij. Liburnis autem,quae in Campania stabant, pr sectus clasiis Misenatium prςerat.Eas vero quae Ionio in mari locatς fuerant praesectus classis Rauen natium retinebat, sub quibus erat deni tribuni per cohortes singulas costituti. Singulς autem Liburnet singulos nauarchos, id est,quasi nauicularios habebant, qui exceptis caeteris nautarum offici js, gubernar OribUS atque re- auaui Lm migibus & militibus exercendis,quotidianam curam & iugem exhibebant industriam. Vnge appellentur Liburn . Cap. xxxiij. Duerse aute prouinciae quibus da temporibus mari plurimu potuerunt& ideo diuersia eis genera nauiu fuerunt. Sed Augusto dimicate Actia copr Jio cium Liburnorum auxilijs prςcipue victus fuisset Antonius, expeti meto tali certaminis patuit Liburnotu naues caeteris aptiores .Ergo similitudine & nomine usurpato ad earudem instar classem Romani pricipes texue runt Liburnia nanq; Dalmatit pars est Iadertinae subiaces ciuitati, cuias ex- 1a innaemplo nunc naves bellicae fabricantur, dc appellantur Liburnae.

157쪽

Qua diligentia fabricentur Liburnae. Cap. XXXIIII. 8Εd cum in domibus struendis arente vel lapidu qualitas requiratur, tantato magis in fabricandis navibus diligenter cuncta qu renda fiunt, quanto maius periculum est nauem vitiosam esse quam domum . Ex cypresso ergo& pinu domestica,sive sylvestri larice, d abiete prςcipue Liburna cotexitur, utilius aereis clauis quam ferreis configenda. Qiiς licet grauior aliquato vita deatur expensa tame, quia amplius durat, lucrum probatur asserre.Nam serreos clauos tempore & humore celeriter rubigo consumit, rei autem etiam in studiibus propriam substantiam seruant. Qua obseruatione si caedenda materies. Cap. XXXV. OBseruadum prςcipue, ut a quintadecima luna usq; ad vigesima tertiam

arbores praecidantur, ex quibus Liburnae cotexen sunt. His enim tantiim octo diebus caesa materies immunis seruatur a carie: reliquis autem diebus prςcisa , etiam eodem anno interna vermium labe exesa In puluere vertitur: quod ars ipsa Sc omnium architectorum quotidianus usus edocuit, &contemplatione ipsius religionis agnoscimus, quam pro aeternitate his tan-

tum diebus placuit celebrari. o mense sint cςdendae trabes. Cap. XXXVI. C AEduntur autem trabes utiliter post solstitium aestiuum, id est, permenses, Iulium Augustum,& per autumnale aequinoctium usque ad calendas Ianuarias. His nanque mensibus arescente humore sicciora, & ideo fortiora sunt ligna Illud etiam cauendum, ne cotinuὁvi dei edis fuerint trabes secentur, vel statim ut sectet fuerint mittantur in nauem: Siquidem & adhuc sesadiet arbores &tam diuisae per tabulas duplices a maiorem siccitatet mereantur inducias .Nam quς virides compinguntur,cum natiuum humorem exudaUerint,contrahuntur & rimas faciunt Tatiores, quo nihil est periculosius nauigantibus.

De modo Liburnarum. Cap. XXXVII. Vod ad magnitudine pertinet, minimet Liburnae remotu habent singulos ordines paulo maiores binos,idone mesurae ternosvel quaternos, interdit quinos sortiutur remigii gradus. Nec hoc cuig enorme videatur, cuin Actiaco pr lio longe maiora referatur cocurrisse nauigia,ut senorum etiavel ultra ordinia fuerint. Scaphae tamen maioribus Liburnis exploratori et sociatur,qUς vicenos prope remiges in singulis partibus habeat quas Britanni pietas vocat. Per has & superuetus fieri & comm Oatus aduersarioru nauium aliquando intercipi assolet, &speculandi studio aduentus earum vel consilium deprehendi. Ne tamen exploratoriae naues candore prodantur, color veneto qui mannus est suctibus similis vela tingutur & mnes: cera etiam qua ungere solent naues,inficitur Nautae quoq; vel milites Veneta veste induunt, ut no solum per nocte, sed etia per diem facilius lateant explorantes Nomina

158쪽

DERE MILITARI LIB. IIII 1 s

Nomina ventorum & numerus. Cap. XXXVIII. Vicus exercitum armatis classibus vehit,turbinum signa debet ante praenoscere. Procellis nanis & fluctibus liburnae grauius quam vi hostili 1aepe

perieriar. in qua parte, naturalis philosophie tota est adhibe sa solertia, qua, ventorum de tempestatum coelesti ratione natura colligitur. Et pro acerbitate pelagi, sicut cautos A providos cautela tutatur, ita negligetes extinguit incuria. igitur Ventorum numerum ais vocabula ars nauigadi primum debet inspicere. Veteres autem iuxta positionem cardinia tantum quatuor ventos principales a

singulis coeli partibus stare credebant, sed experimeto posterior clas duodecim coprehendit. Horum vocabula ad submouendam dubitatione non solum Graeca,sed etia Latina protulimus, ita ut vent 1s principalibus declaratis, eos qui 1P- sis dextra I quas iuncti sunt indicemus. A verno ita is solstitio, id est ab orientali

cardine sumimus exordiu, ex quo vetus Ori Lur ἁν ἡλιωτὴ:,id est, subsolanus. Huic

a dextra ad iugatur καὶ Me. A sinistra urbe siue vulturnus. Meridianti aute cardine possidet et horae, id est, auster. Huic a dextra iugitur κονoroe id est,albus notus A p sinistra γ Euboior id est corus. Occidentalem vero cardinem tenet . HuIc se rem a dextra iungitur λ siue Aphricus. A sinistra r. sive Fauonius Septentrionale vero cardine sortitus est Aparchias siue septet pio cui adhaeret a dextra

cooritae siue 7 Circius A sinistra βι αο, id est. aquilo. Hi epe singuli interduduo, ὸ eium agnis autem tempestatibus etiam tres pariter fiare consueuerunt. Horum impetu maria, quae sua sponte tra quilla sunt & quieta, undis aestuantibus is utunt.

Horum flatu pro natura temporum vel locorti ex procellis serenitaς redditur,& rursus in procellas serena mutatur. Na secundo spiramine optatos classis In uenit portuς, aduerso stare vel regredi, aut discrimen sitisti Depe competi tur. Et ideo difficile naufragium pertulit, qui ventorum rationem diligenter 1nspexit.

Quibus mensibus tutius navigetur Cap. XXXIX., Equitur mensium dierumq; tractat cis. Ne 3 enim integro anno vis at s acerbitas maris patitur nauigantes, sed quidam menses aptisti mi. quida dubii, reliqui classibus intractabiles sunt lege naturae. Phaenitae decursu, id est post ortu Pleadu a die texto halendas iunii vis ad arcturi ortu, id est, in diem t18 haledas odiobris secura nauigatio creditur quia aestatis benescio ventoria acerbitas mitigatur. Post hoc tempusvis in tertita In Idus nouembris incerta nauigatio es ,& disci inuni propior : propterea quIa post septembris Idus oritur arcturus vehementissimu fidus. Octavo kalendas Octobris aequi nox sales euenit acerba tempestas Circa nonas verbo et obras Hordi pluma es quinto Idus eius de Taurus A nota embri autem me se crebris tempestatibus nauigia conturbat Uergiliarum hyemalis occasius. Ex die igitur tertio iduum Nouembri us in diem se xtum Iduum Martii maria cla iduntur Nam lux minima nox t , prolixa, nubium densitas aeris obscuritaς ventorum, hymbrium, vel niuium geminata sevi tia no solum classes a pelago . sed etiam comeantes a terrestri itinere deturbat.

Post natalem vero cui ita dicam) nauigationis qui solent certamine publicoq; N spectaculo

159쪽

spectaculo multarum gentium celebrantur, plurimorum siderum ipsiusq; temporis ratione us que In Idus Maias periculose maria tentantur non qu bd negociatoruin cesset industria, sed quia maior adhibenda est cautela, quando exercitus nauigat cum liburnis,quam cum priuatorum mercium festinat audacia.

dios

Quemadmodum tempestatum observentur signa. Cap. XL. Praeterea aliquorum ortus occasusque siderum tempestates vehementissimas commouent,in quibus licet certi dies auctorum attestatione signetur, tamequia diuersis casibus aliquado mutantur,confitendum est quod coelestes causas humana conditio ad plenu scire prohibetur. Nauticae igitur obseruationis curam trifariam diuidunt. Rut enim circa diem stat arra, aut ante, vel postea tem pestates fieri compertum est. Unde praecedentes ny χείμα rili,nascentes die solent

επι χειμασιν, subsequentes vocabulo nucupauerunt. Sed omnia enumerare nominatim aut ineptum videtur, aut longum, cum auctores pluri

mi, no solum mensium, sed etiam dierum rationem diligeter eX presserant, tra situsque siderum, quos planetas vocant, quum praescripto cursu diei arbitrio creatoris suscipiunt signa vel deserunt, frequenter assolent serena turbaretInterluniorum autem dies tempestat1bus plenos, de nauigantibus flubri maxime

metuendos, non solum peritiae ratio, sed etiam vulgi usus intelligit. De prognosticis quibus noscitur serenitas& turbatio aeris. CAp. XLI I J Vltis quoque signis & de tranquillo procellae, & de tempestatibus serena

'aproduntur , quae velut in speculo lunς orbis ostendit. R tibicundus enim color ventos,c ruleus indicat pluuias. Ex utroque commixtus,nimbos de furetes procellas. L tias orbas ac lucidus serenitatem nauigiis repromittit, quam gestat in vultu:praecipue si quarto ortu neque obtusis cornibus rutilat, neque infuso fuerit humore fuscata. Sol quoque exoriens vel diem codens, interest utrum aequalibus gaudeat radiis, an obiecta nube varietur, utrum solido splendore fulgidus, an Ventis vrgentibus igneus, neve pallidus vel plinata fit impendete in culosus. Aer vero & mare ipsum nubitiq; magnitudo vel species solicitos instruit nautas. Aliquanta ab auibus, aliquanta signis cantur a piscibus, quae Vergilius in Georgicis diuino pene coprehendit ingenio, & Varro in libris naualibus diligenter excoluit. Haec gubernatores sese scire profitentur, sed eatenus quatenus eos imperitis usus instruit, non altior doctrina firmauit. De aestuariis, hoc est de rheumate. Cap. XLII. ELementum pelagi tertia pars est mundi quod praeter ventorum flatum suo

quoque spiramine motuq; vegetatur. Nam certis horis, diebus pariter ac κ ista noctibus aestu qhroda quod rheuma vocant) vltro citroque scurrit,& more torrentium fluminu nunc exundat in terras, nunc refluit m altitudine sua. H pc reciprocatis meatus ambiguitas,cursum nauiu secunda adiuuat, retardat aduersa: quae dimicaturo magna sunt cautione vita da. Nes enim auxilio remor urheu-

160쪽

DE RE MILITARI

L I B. IIIII Imatis impetus vincitur, cui interdum cedit de ventus. Et quoniam in diuersas regionibus diuerib lunae crescentis minuentisq; statu,cercis horis ista variatur, adeo praelium nauale gesturus, consuetudinem pelagi vel loci,ante congressum

debet agnoscere.

De locorum notitia sue remigibus. Cap. XLIII. N Aiatarum gubernatoriumq; solertia est oca in quibus nauigatur, portu scognoscere, ut infesta prominentibus vel latentibus scopulis vadosa ac sicca vitentur. Tanto enim securitas maior est, quanto mare altius fuerit. In nautis diligentia. in gubernatoribus peritia, in remigibus virtus eligitur. Propterea quia naualis pugna traquillo committitur mari, liburnarum i moles non Vetoria flatibus, sed remorupui tu aduersarios scutit rostris, eorumq; rursu impetus vltat. ln quo opere lacerti rei nigia, Si ars clauu regetis magistri victoria praestat.

De telis tormentisq; naualibus. Cap. X LIIII. riss Vlta quide armorum genera praelium terrestre de yderat, sed nauale cer-λ' A tamen non solii in plii res armorum species, verum etiam machinas, et tormenta flagitat, tanquam in muris dimicetur & turribus. Quid enim crudelius congressione navali, ubi & aquis homines perim utur&stauamis Praecipua ergo esse debeti tegminu cura, ut cataphracti vel loricati, galeati etiam & ocreis muriaeum uniti sint milites. De onere naque armorii nemo potest c5queri, qui stans pugnat in navibus. Scuta quos validiora Bpter ictus sapidu,& ampliora sum an turlpter falces et liarpagones aliaq; naualia genera teloria. Sagittis, missilibus, fundis, iusti balis,plumbatis, onagris, balistis scorpionibus, iacula inuicem diriguntur & saxa: SI quod est grauius qui de virtute pr sum ut, admotis liburnis

iniectis pontibus in aduersariorum traseunt naues,ibique gladiis manu ad manu ut diciturὶ cominus dimicat. In maioribus etia liburnis propugnacula tu resque constitutat, ut laquam de muro,ita de excelsitoribus tabulatis facilius vulnerent & perimant inimicos. Oleo incendiario, stuppa, sulphure dc bitumine obuolutae & ardentes sagittae per balistas in hosticarunauiu alueos infiguntur, intactas', cera et pice de resina tabulas tot fometis igiam repete succendiit. Alii ferro interim utur & saxo alii ardere cogiatur in fluctibus Inter tata tame mortium genera, qui acerrimus casus est, abstim eda piscibus insepulta sunt corpora. Remadmodum naualibello collocentur insidiae. Cap. XLV A Dinstar autem terrestris praelii superuentus fiunt ignorantibus nautis, vel circa opportunas insularum angustias collocantur Insidiae. Idq; agitur ut imperati facilius deleantur, si longo remigio fatigati sunt hostium nautae, si vento urgentur aduerso, si pro rostris est rheuma, si nihil suspicantes dormiunt inimici, si statio quam tenent exitum non habet, si dimicandi optata venit occasio, sortunae beneficiis iungendς sunt manus & ex opportunitate praelium conserendum. Quod si cautela hostium, euitatis insidiis, publico Marte confligat, tunc liburnarii instruedet sunt acies, no directet ut in capo sed incuriae ad simi-N ii litudinem

SEARCH

MENU NAVIGATION