Opuscula iuridicohistoricophilologica rariora 25 in vnum volumen collecta. 1. De indigenatu Germanorum. 2. De modis acquirendi priscorum Germanorum. 3. De armis Germanorum priscorum ... Cura Car. Gottlieb Knorrii ... Accesserunt 1. Conradi Friderici

발행: 1727년

분량: 812페이지

출처: archive.org

분류: 로마

271쪽

getur, eiusmodi formam laudari facilius, quam evenire, aut, si evenit, haut diuturnam esse. TACl Tvs M Annal. FostsTNERI Diadicium de modern. imper. statu. p. N. Accidit, sic turbari Remis publicam, quae respectu formae tranquilla, quaelibet ubi pars sua sorte fuerit contenta. Arctioris regni studium, et Statuum contra libertatis tutela tales fluctus cient, ut contra i mam machinando tanta demum mala prodeant. Ita Respublica Romana taranquilla, dum COSS. tranquilli cum Tribunis; illis in populi iura tendentibus, bella civilia. PoIonis, Regnu in Aristocraticum, turbidam Praefert faciem, Proceres inter et Regem ubi est aestus: Bene vero invicem convenientibus, satis beata Respublica. Vitium igitur potius a persona, quam mai Non secus ac litigia ex immodica hominum cupidine, necquicquam vero rerum separatione ac dominio fluunt. AnisTOTELEs a. Potit. 3. Pariter in homine scelesto quis non tam rationem culpabit et assectus, quam pravam istius inclinationem. Felix Respublica, si forma populo apta, sincte servata, turbo ubi invidia et ambitio, vel Optimae interdum formae Corruptrices. vide AllisTOTELEΜ a. Polit. I. BOECIERUM M l. a. Hisor. Taciti, p

VII. Nec monstrum, aut huic sinite, in sorma Imperii duplici, unius licet rei non censeantur dari plures formae. Posito enim, una in re unam esse formam, idem tamen de Imperio nostro aequus eius censor non dissilebitur. Forma Imperii substantialis una, duplex tamen ex accidenti apparet. Estesquidem Reipublicae non insuit, sed contingit, illam vel ab uno, vel uno pluribus, idque coniunctim aut divisim, prout salus eius expetit, administrari. ARISTOTELES 3. Polit. s. Sic nostrae Reipublicae Maiestas, ut formale priscipium, unam, quia unum, constituit Reipublicae formam: prout autem in distincto regentis existit subiecto, Caesaris et Statuum, distinctae oriuntur sormae, eae tamen accidentales, quippe desumtae ab existentia in subiecto accidentali, a quo ipsam formam essentialem, quae una, hinc indivisa, velle duplicem ponere, contra naturam unius esset. Misceri autem videntur sormae

istae ratione lubiecti communis, cui insunt, et quo tem

272쪽

cantur. Hinc, ut dicunt, Respublica mixta, moralis tamen, si aliqua, saltim est mixtura, ututi me quidem iudice, eiusmodi Respublica melius nuncupetur temperata. Nam duae istae smplices formae, si non communi, singulari tamen seiunctae ac circumscriptae sunt subiecto, simul quidem, sed non mixte,

operantes. Temperata autem vocabitur ob castiorem iuxta

ac aequalem vocis intellectum. Is enim finis, ea potissimum eius Reipublicae intentio, ut temperetur libido arctioris i perii. Hoc charum principi, populo exosum; affectat ille, hic aversatur , hinc huius temperamenti origo. Populus enim, libertatis amans, ne demum fiat mancipi, ponit regiminis repagula, suique munimenta, incipiente aut constituta iam Republica, maxime elictitia. Illa vero aut in fundamentalibus saltim pactis et legibus subsistunt, aut in formam Reipublicae simul abeunt, pro diversa illorum conceptione; id tamen ut plurimum habent, quod primo capacia, tractu vero temporis, nassae instar, arctiora fiant. Et sane, uti temperata sunt optima, Respublicas ita moderatas optimas opinor. Respublica enim quanto melius temperata, tanto stabilior habetur. AnisTOTELEs . Potit. Ia. BOECLERus in I. Annal. Taciti II. n. 6. Annon

Polit. Corpus naturale sanum est, ubi anima, corporis actum imperatura, vires membrorum prius explorat, nis infirmiscelIans potius, quam Cum illorum pernicie agens. Sic corpus morale, non tamen cuiusvis populi, felix ac stabile videtur, cuius partes nobiliores regni simul gustant dulcedinem. Raro quippe unius animus firmus tantae moli bene sustinendae.

Purpura multorum saepe illecebra, et quid ibi non fiat, ubi quod libet, pro lege est, innocentia in arbitrio. Affectus sibi lex et iudex quorsum tandem non degenerant pHinc Rerumpublicarum temperamenta, ne ineffrmis potestas in libidinem eat et tyrannidem. Roma, gentium victrix, in statu

Polyarchico plerumque turbulenta, COSS. strictum in imp rium, Populo vero in libertatem nitentibus. Illud antiquo regum odio infestum, haec nova dulcedine grata. Ηine peris

petua contentio, sopita tandem, temperata Patrum ambiti ne per Tribunos eorumque cotisulatum. viae Livius Dec. r. I.

a. d.

273쪽

a. I et 7 noxHORNlvs Dist. ra. Ast quae non χb Caesarum vaga post sustinuit potentia, regum quasi exactionem luens 3 Per Omnes enim Rerum publicarum formas hactenus acta, imp tentis selicitatis ac potentiae fato in servitium ruit. cons TAω-

l . Respublica Veneta, in priscam Romanorum gloriam nase, non aliunde caeteris antecellit Rebus publicis, quam quod optime sit temperata, Monarchia,Aristocratica, Statuque populari: illic externa maiestas, summa potestas isthic, hic basis totius Reipublicae. En persemim exemplar, ex omnibus formis Rerum publicarum simplicibus compositum. Duodecim floruit Secula, florebit diutius Status eius inclytus, Serenissimus. cons BOECLERvΜ in Taciti Annata. l. c. I. ubi satius et erudite. Unde prodens poLvllius I. optimam iudicat Rempublicam, ex formis optimis temperatam, utpote revolutionibus

non ita obnoxiam, dum iam complectitur, in quod simplices alias inclinant Respublicae, volvendo se de una in aliam regiminis forma. Ita Lycurgus Laconum formavit Rempublicam, quam imitati Cretenses. via'. ARISTOTELES a. Polit. 4. BOE-cLEstus eis. Ac. Partamentum Angliae efficax regni temperamen- mentum, cuius autoritatem ubi Rex non violat, purpura eius felix et regia ; secus infelix ac tragicae Poloniae sceptrum mitigat Aristocratia, nec Sueciam omnis temperamenti expertem exhibet Regni Senatus. Ita pleraeque, nisi despoticae, quicquam caeteris ex formis habent Respublicae, maxime nostra Germania, cuius,Aquilae ungues statu Optimatum mollescunt. vide coNRivali animadvers. in Machimelli Primip. c. I.

VIII. Prolixi pene lustravimus periodum in Imperii

forma, nunc et in Imperio ipso, simpliciter et cum respectu considerato, videbimus. Respublica nostra, quatenus exteros

respicit, suam ibi quoque circumfert periodum, hinc Status

ratio extrinseca, ubi Hannibal aut Camillus, hostis vel amiacus erit. Hostes inter trux et formidabilis Mahomet IV. eumdem cum Sacratissimo Leopoldo nostro, det Deus hono omine, sortitus natalem A. 16 o. Flagrant oculi eius et animus nostrum verius Imperium, ex transverso, si directo nequi Ll Pete

274쪽

petendum; unde rabidi instar canis terra mox et mari eius anhelat latera: Hic Tyrrhenas sulcans undas, illic per Cosacos Poloniam, aut, hac missa, Hungariam tentans, ob callidam Si tus rationem formidabilis. Franciam amicis num annumeres, tibi, Germania, relinquo. Amicum consilia probant et eventus, non Verba et oculi, fallaces rerum indices; nubila si suerint tempora, qualis sit cognosces. Sarmatica Soror, Cosac Turcico molimini intenta, Germaniam stu et nuptiis sibi

amnem colit. Hungariam, procerum cruore et Turcico nunc

insultu sunestam, non excitabo. Leo Belgicus tibi litem non moverit, ei modo septem non lacesseris sagittas: Burgundia vero possit esse belli alea. Suecus et Danus Aquilam nostram vellicare pro religione duxerint, plumas in ea luas mulcentes. Lotharingiam, hibridam Imperii provinciam, adeo amicam non putant, homagium, dura vox, Gallo praecinenti cantantem. Minus periculi in Alpibus, ob vinclicias etenim secundum libertatem Imperium comiter venerantur. Septicollis sedes, Turci cis contra Poloniam ac Mediterranea conatibus anxia, tranquille, modo liceat, sedebit. Haec de his lassicient, meum non est ulterius ire: Ardua sunt, Periculosa, nec cubvis licita.

IX. Regredienti ad nostram in ipso Imperio periodum

obviam se fert Aquila in universo spectata. Rara inter aves: De plumis, non tamen sine plumis, quas, aliis decori conce fas, in ornatum sui reseri, quibusdam hoc probantibus, aliis plane negantibus; hinc galeae, illinc tiarae, cristis eius sat superbientes, quas nostra hic, non in se, rostro quaerat acuto. Caput habet, sed inter capita ; sola nunquam nisi in nido, Pho nice rarior. Ille flammas, ut renascatur, sibi subdit; haec, ut extinguatur, sciens, ex suo cinere novas vix prodire Aquilas. Tiberim, umbra septi vertice amoenum, iuxta quosdam diu coluit, trans alpes post Germaniae finum involans, hinc anmigrabit, Deo cognitum. Eoa quidem Vocat Diana, sagittam,

ut veteri deturbet nido, contorquens; nec alliciens silet gallicinium: Sed Deus velit, ut vocent tantum et alliciant. N

etes illius, rore an sanguiue madidas, bruta eisque similes a Petant ἐ

275쪽

laetant; huius vero arrogantiam gallinae tolerent, non Aquiae. Aquila Iovis tantum ferre fulmina novit: his nostra r gitur Germania. Tristis ei solitudo, velit Deus, regnorum arisbiter, ut pullos videat feroces, vegetos, ne forte surgant de

nido sterili funesta certamina. Liberi quippe imperii subsidia

et munimenta. I Aci Tvs l. l. Annal et Histor. I. M.

X. Periodus Imperii in univerto considerata se nunc in artes exsolvit, quas aperto et clauso Iano contemplabimur. aniculum apertum nostra Respublica, ut talis, Deus porro prohibeati de praesenti non videt, modo proximus ardens Ucalegon flammas non mittat fumantes. Intrinsecus tamen membra quaedam figunt refiguntque tentoria, plurimum contra simias Principum. Sic Occarus cinctae matris, qua excipitur, precibus imbelles, sed frustra, pulsabat nuperI, anseati-Cas : nunc ex eius sorte, Bataviae aemula, cacteraeque sibi Sibyllae fingunt folia. Insulam aliae, aliae saleam metuunt, iacta velut de ipsis tessera. Bonum hic iure niti, melius gladio. XI. Claudatur nunc Ianiculum, sitque Germaniae se per clausum, exinde namque nihil, nisi cruor Martius ruit: Nostra autem periodo sic circa Ianum versante, pacis surgunt halcyonia, divinis iuxta et humanis cultum pollicendo. In divinis maxime pietas, haec in religione, quae hodie triplex Imperio probata, conscientiae libertati terminum ponit, in varias ne degeneret sectas. videart. 7. I. P. IV. Civilis enim potestas prohibet, non ut de rebus divinis quis aliter, quam conis ceperit, sentiat, sed ne conceptum, si erroneus aut non probatus, libere prodat. Illud internam, hoc externam mentis libertatem respicit; hoc sub imperia politico, illud sub Deo.

cordis iudice. Promiscua enim in religione autonomia, plurium in Republica malorum causa, inde eius circumlcriptio a seculari pendens potentia. Cons. Magmsic. Dn. BEC IM ANNUS , Patronus mihi devote colendus, Exe1cit. ad A. B. IX. n. .seqq.

in trare de religione in Repubi regenae e. s. l. a. Religionis autem exercitium tam publicum, quam privatum ex termino A. t 62

I. P. art. I f. la. Restitutio bonorum ecclesiasticorum insuper Ll i ex

276쪽

ex die i. Ianuarii dicti anni aestimatur, mixtae religionis civitatibus Imperii ad aequalitatem redactis. art. f. g. a. I. P. Dicto autem termino, religionis libertate non gavisis detvotio caeteraque domestica, apud vicinos etiam publica, impedimento rocul permittantur, honeste quoque ibidem mortuis sepetendis. d. arι. ρ. g. Ia. verb. placuit. Sponte autem vel vi reso mationis emigrantes terminum diversum, quinquennium aut triennium, pro diverso mutatae religionis tempore, sortiuntur, cum arbitrio retinendi vel alienandi bona ibi possessa, dato insimul, ubi petitur, vitae statusve testimonio. aeatri. Gg. Princeps porro aliusve territorii Dominus,religionem mutans, vel alterius religionis territorium acquirens, suos in aula habeat concio natores , sine subditorum onere et religionis praeiudicio, art. I. I. P. Haec tam diu posita, usque religio universalis stabiliatur in Imperio. v. artis. g. r. I. P. Idustris a

XII. In secularibus nostra nobis offert periodus statum Regiminis, cui regundo Caesarem et Status assidere fa-eile notum, dignoscere licet difficile, quis horum maiorem clavi partem teneat.. Mutua hic magis reverentia , quam disceptatio, hinc nulla huius quaestionis publica decisio, nec forsan speranda: Illa autem quo tranquillior, eo facilior de negotiis Imperii conventio, hac parte quid remittente, quid addente altera, ut raro hic sit proportio arithmetica. Reservata quidem Imeeratoris prae Statibus eminentiam vix du-hiam relinquunt, in comitiorum vero iuribus ambiguitas. Rem ipsam, a di ista reverentia praecisam, ponderans, sentiet Potentiam ex parte Caesaris ferme aequalem. Statuum scili-Cet per maiora concluso ante probationem Caesaris vim de

XIII. Status Monarchicus electitius licet quid succcssonis, ex arbitrio tamen eligentium pendentis, in se habere videatur, cum ducentos ultra annos decem, dempto Ferdinauiuo IV, una en Familia ob Status proprium Imperatores descem siliaco by c

277쪽

destenderint, iique Austriaci, ab Alberto II. usque ad Leo

pol dum I. Praescriptum videretur Imperium, ni bona fides de ficeret et possessio, praescriptionis requisita maxima; illa, ob Capitulare iuramentum, quo successoni renunciatur; haec, ex interruptione, singulis electionis actibus contingente. Electio autem est vel ordinaria, vel extraordinaria. Illa, quando Imperio, morte, depositione aut resignatione Imperatoris vacanti , novum caput eligitur a maiori Electorum numero, quem et i pse eligendus constituit. vide A. B. c. a. g. . Extraordinaria, dum adhuc vivo, quamvis invito, Imperatore, futurus regni destinatur successor, ne locus si interregno, raro felici, vicesque absentis forte Imperatoris suppleantur. Haec originem ad superius refert seculum, et quidem tempora Fe dinandi I. ubi, num esset e re Imperii, an electionis libertati Opposita, multa per Saxonem disceptatio, transactione post, et

Sic qui olim Caesar, viri AvRELivΜ vicTOREM in Traiano, ii die Rex Romanorum audit, dispar illi, cuius A. B. saepius meminita vide e. r. I. I. ibique LIMNAEvarobo. it. I. 1ν. d. c. et g. l. c. sopitulationem Ferdinandi IILart. u. Huic, qua tali, potentia Maiestatem, certo casu exercendam,absurde forsan non tribuas Nihil alias conserret electio , si ex delegatione Imperatoris penderet eius potestas. vide SPRENGERvM I. P. p. σε. Interregni autem tempore Imperium, Rege Romano viduum, regunt Vicarii, Saxo, ubi Saxonicum, Palatinus, ubi Franconicum olim hodieque obtinent iura. Hinc in literis Deminciatoistiis te in Landen des brach hen Rechten, und an enden tu unser

Visariat gubrig. apud LIMNAEvΜ obf. p. ad c. F. F. a. A B.praelaudatus DN. STRAv ius dissert. Exotens. n. f. Iuris enim praedicti, ceu signi, mutatio ipsam rem tollere non videtur. Par imperatoriae Vicariorum potestas j exceptis tamen cas bus, quos A. B. g. I. .F. ex m. BECHΜΑNNVs dissera. Mot. I. P. v. de vicariatis imper. late recenset; eorumque legitime gesta recens Impera-

eos confirmat. Palatinus quidem cum Bavaro litem de iure1. hoc

278쪽

hoc reciprocat, occasione ara. . I. P. ultimo Interregno, post mortem Ferdinandi III, maxime agitatam, tum ferme intercepta a Bavaro iuris possessone. Haec tamen hactenus pendet controversia, imperiale decisum expectans, scriptis interim modo pro Bavaro, modo, et, ut volunt, iustius, pro Palatino litigantibus. Fundamenta utriusque ex spaENGERO I. P. p. ass.seq. BuRGOLDENsis fere refert ad L: P. pari. I. disc. as. Nide MONZAMBANO e. . I. s. Et haec, in quantum ad praesens, de statu monarchico eiusque connexis.

XIV. Aristocraticus status electione constat ac succe sone: Haec in secularibus, in ecclesiasticis illa spectatur. consSTRAvcm vs Dissert. Exoter. a. th.s. Ex Capitulis eliguntur ecclesiastici, suntque Archiepiscopi vel Electores, ut Moguntinus, Trevirensis et Coloniensis, vel non Electores, ut Salisburgei sis, Uesontinus. Bremensis et Magdeburgicus in Duces seculares transitum partim fecerunt, partim minantur. videart. ἔλ

l. I. P. Episcopi, quorum olim numerabant triginta duos, ex iis tamen plerique apud Protestantes seculum olent, praeter Lubecensem, quem Duces Holsatiae sistunt. Praelati-Pri

cipes, ut Magister ordinis Teutonici, cui prima inter Episcopossessio, et D. Iohannis seu Equitum Maliensium, qui

locum capit ante Principes-Abbates ut sunt Campidunensis, Cordei ensis etc. Abbates et Praelati simplices, ut et Abbatissae. Seculares succedunt, nisi de nOVO.quidam creemtur. Sunt autem vel Electores, quorum post L. P. art. quinque: illorum primus Rex Bohemiae, quem, sicut olim Carolus IV. vide prooemium A. b. ibique LiMNAEvM obf. u. prae se tat Imperator, Leopoldus. cons. Magnum I. P. interpretem,sTRAv lvM, Dufert. Mot. a. . rt. Ves Archiduces, Duces, cuius nominis aut propriis, aut iunctim in aliis familiis Germania duodecim habet t ut ,axoniae, Bavariae, Brunsvico-Lun burgici, Bremenses, Verdenses, Pomerant, Wurtembergici, Mecklenburgici, Lavenburgici, Holatiae, Sabaudiae et Loth ringiae, licet posteriores duo res a Germania separatas sere ostendant. Principes, quorum alii nudo hoc titulo contenti, ut Antiatdini, alii praeter hunc pluribus conspicui, ut Principes Saxoniae etc. Comites Palatini, Comites Principes, ut

279쪽

ω - -

Monipelgardenses, quos Wurtembergici, et Tirolenses, ΚΥ-hurgi etc. quos Austriaci gerunt; Marchiones, Landgravit,

Comites, Barones et Imperii Civitates liberae. vide, inprimis do Marchionibus, illustrem THOMAE,Cancellarium Saxo-Alten bu gensem, insigne civilis prudentiae ornamentum, in Disi. Iuriae desinibus, posti. IV vvRGOLDENSEΜ ad I. P. a 3. LDsc. N IO. I. XU. Periodus, misso nunc regimine, transit ad Imperii Senatum, cui, octo licet annorum laboribus lasso, finis, mole

non exhausta, necdum adeo certus. vide tamen MONEAM BANO

c. s.f. aψ. Ille autem vel est Univeinatis, Plo Caesar et Status universi tres in Curias, Electorum, arcano dignitatis, Principum et Civitatum, dispositi, posterioribus art. I. I. P. ad votum decisivum, sine Re- et Correlatione, squam tamen, sed contra consensum Electorum et Principum, ut sequelam anno i 6sq. ambiere,) admissis, TEXTOR de Rat. Stat. Germ. c. 13. de Imperii salute deliberant, ille proponendo, hi per vota curiata, non ad classes, sed numerum maiora, sub directoribus consultando, utrique tandem, post reciprocram rei agitationem, in unum concludendo decretum, quod Deputati post in Recessum redigunt. Vel est Particularis, isque aut ordinarius, quo Caesar et Electores cum caeteris Statibus, in duobus Electorum et Principum collegiis, de ingruente Reipublicae negotio

agunt; aut extraordinarius, ubi punctus, plenum in comitiis Senatum non merenS, per Status selectos ventilatur : German. Reich aussehusi: licet posteriores nec e re Imperatoris nec Statuum censeant. DN. ab HEERDEN C. I. p. III. Sunt insuper et alii Senatus particuiares, ut Hectorales, quibus vel de Imperatore eligendo, vel de Imperii tranquillitate agitur: A. B. e. a. S. I. huius tamen curam, vi art. y. I. P. hodie sibi soli Electores vix vindicant. Communis quippe metus et salus commune Imperii iubet suffragium. Item circuli tm, dum quilibet Imperii Circulus, ne post rem sorsan asserantur consilia, de praesenti sibi vigilat periculo. Deliberat autem Imperii Senatu*, ruantum coniicitur, de illis, quae vi art. I. I. P. restant, nisi orte pleraque composita, nondum tamen publici iuris. Hinc,

ut prae caeterio Iura Caesaria stabiliantur et Statuum, perpe-

280쪽

tuam, quod aiunt, meditatur capitulationem , nec quondam inter ardua sepositam. TEXTOR E. D. c. g. et II. Quae num omni ex parte fiat perpetua,erit indagin Res utpote varians raro admittit iura perpetua, nisi distingvas inter formam ac Imperii fundamentum, et eius rationem Status; unde putant Electoribus rei tam dissicilis remisisse ardorem, quamvis non ita Statibus reliquis. add. BoxHORNivM Disquisit. Polis. cas. ψδ. muae Multis, quid et quomodo hic agendum, Curiositas; ast Illustres, quibus comitia gloriantur, animae prudentiam sorsan aliunde non expectant. Hactenus a Carolo U. sic coercenda erat huius indomita ambitio quantum constat, altius quidem

originem petunt, TEXTOR cit. tr. et c. pr. usque ad Leopoldum I. tot, formae praesentis, capitulationes, quot electiones, tractu suo quasi per alluvionem adauctae. Ex lola Electorum ossicina hucusque prodierant, donec et caeteri Status sub Ru-dolpho II, illis nec quicquam solicitantibus, ultroneam offer

rent operam, cui, ut solet, semper neglectae ne nulla tandem sit merces, utrorumque captata hic industria, uno eoque durabili componenda videbatur opere, quod an tot manus leve

reddent, tempuS revelabit. art. δ. I. P. Uerb. in prox et Principum Monita ad Capitulat. Leopolae cones. n. I. 2ΜAGNIFICvs Pa AEsEs Disi Got. n. Io. Maximς porro Cum intersit, statum Optimatum esse certum, hinc, occasione d art. I. P. et Monitor. adcit. Capit. art p. ex potissimis una comitiorum fuerit materis, matriculae et circulorum redintegratio, ut illinc, quid quisque Statuum contribuere, hinc, quinam incorporatum Imperii membrum haberi debeat, si notorium. Circuli olim sex, nunc decem: non quod auctum sit Imperium, sed ut lacerum huius

Exol. I. n. g. Facilius hoc, dissicilius illud; de re sqυ idem taxationis lubricae constans non ita proclivis dispositio, praesertim ubi ex tot dependet arbitriis, tum in Constitutione, tum executione. Non constat, quid vi I. P. agatur de exemtis Statibus 8 Imperii Aquila circumspiciens alios, suis conspicuos pinnis, nuditatem indignatur, quasi istis sua libera F-tate vileicat. Recentiorum saltim dolore nominat Hi manum, Gallumν Disitiros by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION