Iac. Frider. Ludovici ... Doctrina Pandectarum, ex ipsis fontibus legum Romanarum depromta et vsui fori accommodata. Accessit historia pandectarum, nec non Io. Iac. Wissenbachii emblemata Triboniani, denuo reuisa

발행: 1734년

분량: 1317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

DE RITU NUPTIARVN.

4236. XXII Maritus cpost consummatum matrimonium per benedictionem sacerdotalem, de qua Stryk. ad Brunn. ius ecules I. a. c. rL 1. pote . statem exercere dicitur in uxorem, unde haec ipsi reuerentiam debet, LI . f. r. in f Τ. flat. ma-rram. nec non operas oeconomicas pnaestare tenetur, L Apr.=de oper. lib. non vero artificiales,

Vnde quidquid ex his forsan praestitis adquirit, sibi

retinet. In dubio autem omne, quod durante matrimonio adquisitum, a marito, Vel ex eius honis adquisitum esse censetur, LII. L de donaritat. vir. uxori ibique Brunnem. Garsias de adis quaestu coniugali. Porro etiam maritus VXOrem modice castigare potest, V. nou. III. c. Iq. CarpZopr. crim. qu. ἰa. n.F. Disp. nostr. de rure re iurispridomest. c. a. S. V. sqq. & translatio potestatis maritalis in uxorem non est valida. quia illa marito in poenam VXoris concessa.

g. XXIII. Caue tamen, ne propterea cum Struuio Sy C. ex. I. th 7.s 2S. existimes, ac si uxor sit persona non fui, sed alieni iuris. Potestas enim, quam maritus exercet. non est talis infensiu iuris Romani, id est , non aequiparatur

dominicae & patriae potestati: sed est potestas in sensu politico, id est, quae ius dirigendi, non vero ius adquirendi inuoluit. Nam quae maritus Per Uxorem adquirit, eapactum sit ponunt, dominus vero & pater ex sola legis dispositione adquirunt. Certe Uxor cum marito contrahit, testari potest, &c. quod non potest ille, qui alieni iuris est. Plura vide in tit. disp. e. a. g. rs.seqq. Vbi etiam de legibus veteribus Romanorum.

512쪽

AE2 LIB. XXIII. Tri . IL,DE RITU NUPTIARUM. . 9.XXIV. Maritus uxorem alere & aegrotam curare, l. U. C. de negot.sest. nec non defendere tenetur. S., de I. iniur. ad sumtus funeris autem non semper est obligatus, v. tit. de religios. β. IIX. Ceterum uxor eius nomen, dignitatem S forum conis sequitur;i quod si tamen postea mortuo primo minoris ordinis virum sortita fuerit: priori dignitate priuata posterioris mariti sequitur condistionem. i. t. l. V . C. de dignis. g. XXV. Autores huc pertinentes sunt: Sancheta de matrimonio: Guttier eZ δε matrimonio: Couar. ruuias de matrimonio: Arni us de iure connubiorum: Monner. de matrimonio; Beust. de matrimonio: Bruckneri decisiones iuris matrimonialis: M.tret ius uostsimatrimon: Poncede sacramento ma trimonii : Bechstadius de iure connubiorum: Haveis mann in ganiologia: Albericus Gentilis de nuptus: Tiraquei de LL. connubialibus: Mauserus de nuptiis: Thadeus Piso Soaccius&Thom. Treui nus de sponsalibus, matrimoniora eo napriuilegiisἰBroWerus de iure connubiorum apud Batauos: My lerus in gamologia personarum illustrium, c. LIB. XXIII. TIT. III. Cod. V. II. I z.

De iure Dotiuino

I. Ooniugio plerumque accedit dos, quam a uis ad essentiam coniugii illa praecise non requiratur. Est autem das certa res vel etiam niuersitas rerum, ab uxore, Vel alio quopiam in maritum, ad onera matrimonii eo melius susti-nςnda, tr nslata. Varie illa diuiditur.

513쪽

DE IURE DOTIVM. 42s S. II. Alia est dos vera, quae matrimonio Vero:

alia putativa, quae putatiuo V. tu. de his, qui fui, vel al. rur. g. m. in s. accedit. Haec omnibus priae uilegiis dotis gaudet, quamdiu matrimonium est putatiuum, postea non, l. i. F. h. t. V. Ps. pr. dist. - h. t. dist. t. Alia est dos profectitia, quae ab uxoris patre, vel alio adscendente in linea paterna. s. h. t. alia aduentitia, quae ab alio quocunque constituta. In effectu inter utramque nihil interest,U. dis. Hl. h. t. f. ΙΙΙ. Porro alia est dos constituta, scilicet per realem traditionem, alia saltem promissa, sed no

dum tradita. Haec marito actu quidem non praestat utilitatem, interim tamen eatenus Vera est dos, quod V. g. maritus in Saxonia eam, si in mobilibus consistit, non minus lucretur. quam si antea tradita fuisset, quod eodem modo obtinet, si lucrum dotis ex pactis prouenit, V. Ly. C. de pact. conuent. ibi: dederit, vel promiserit. add. dist. II. h. t. In Codice etiam peculiaris titulus de dote

cauta non numerata extat, Vbi maritus spe futurae numerationis se dotem accepisse consessus est. quam tamen non. accepita Hoc casu exceptio

non numeratae dotis ipsi competit. V. uti de re . creae g. XXIV. g. IV. Ad dotem constituendam tenetur pater, L N. A. de rit. nupti etiam si filiam simpliciter in matrimonium collocauerit, nulla promissione d tis fasta, Huber. Halect. f. h. i. g. 4. scilicet iuxta quantitatem patrimonii patris &. quolitatem spon- A. i. s. g. .F. h. t. Vnde, si duae filiae duobus ma. xitis inaequalis conditionis nupserunt, τ qualem

Dd s dotem

514쪽

α6 m. XXIII. T1T. m. dotem praetendere nequeunt, Onera enim matriis

monii , ad quae sustinenda dos constituitur. inaequalia sunt. Sed si fili t diues ' haec ex ne-eessitate non erit dotanda, quia iam sne dote a patre . constituenda honestam nubendi occasio. nem inuenire potest. Non obstat I. vlt. C. de donpromiF. ibi enim casus proponitur, si pater dotem promissi, an tunc de suo, an vero de bonis filia: saduentitiis promisisse videatur Z & decidituri vide- ri, quod de suo promiserit. Nos vero agimus de eo casia, si pater nee promisit, nec promittere vult. an tunc ad promittendum cogi possit 3 quod ex dictis negatur, Huber. d. I. consentit CarpZou. p. 'δ. e. a. d. ω Lauterbach. h. tig. V. Si filia est spuria, vel indigna, id est, quae

exheredationem meretur, pater ad dotandum non compellitur, V. t. or. f. rr. Τῶ leg.3. Lauterb.ε.t. idem est,s filia nupsit inuitoditre Wissmbath. t. th.st. Huber. d. l. f. s. quod intelligo, si nupsit Indigno, & pater iustas dissentiendi causas habuit. Si semet dotata, denuo dotanda non est, nisi dos sine eius culpa perierit. Mornacius ad I. N.L. derit. nu . proqua non habetur, si meritus dotem con--

sumsit, Huber. d. I. in ff. VI. Si pater filiam non habet 'in potestate,

quod hodie rarius fit, auus ad dotandum obstringitur, V. I.s. 3 δ. Τ h. t. Huber. d. t. q. s. Mater non tenetur, licet pater mortuus sit, L . F. b. t. nisi ex magna probabili causa, L rη. C. h. t. quam eo casu adesse putant DD. si pater est inops ti filia absque congrua dote honestam nubendi occasio- .inem inuenire nequit. Fratres vero ad dotandum

515쪽

DE IVM DOTIVM dum plane non compelluntur, si de bonis altodialibus quaestio sit, L la. s.3. 1. de admin. tui. f. VII. Quaecunque res marito proscit ad onera matrimonii sustinenda, illa in dotem dari potest. Si illa consistit in quantitate, ad maritum dominium Plenum pertinet. hinc maritus periculum sustinet. ac soluto matrimonio non eandem, sed similem rem restituit, si vero consistit in specie aliqua, id eli, re non iungibili maritu. quidem dominium aliquod consequitur, I. V. LB. t. non tamen omnia emolumenta percipit, sed . tantum ordinaria, id est fructus. non extraordi. naria, V. g. thesaurum, Id 7. f. a. Τ solui. matrim

Ergo, quia hoc dominium singularem plane naturam habet, & reuera non differt ab usufructu.

nisi in hoc, quod maritus rem dotalem penes te tium existentem Vindicare queat, arg. l. s. C. do R. V. Struu. S. I. C. ex. II. th. s. & quod possessio honorum dotalium immobilium a cautionis prae statione liberet, V. rit. qui satisd. cog. g. V. hine DD. illud dominium ciuile vocant, & Vxori naturale saltem attribuunt, quippe cuius exercitium quiescit durante matrimonio. Vtile vero mariti dominium vocari nequit, quod facitDn. Schoepffer h. t. n. U. nam Vtilis dominus etiam extraordinaria emolumenta percipit,b

supra tu. si ager Wctim S. IX. f. IIX. A bonis dotali us differunt parapher

nasia, quae praeter dotem ad maritum intulit uxor & quorum Vsumis. etiam habet maritus, nullum tamen dominium, h. t. l. ἰ8.

c. pact. cmuem. di ab his iterum receptitia, Spil,

516쪽

LIB. XXIII. TIT. m.

gelder, quae VXor recepit. id est, sibi reserua uit & propriae dispositioni, ita ut maritus nec dominium, ne LVsum se. habeat, V. Huber in praelect. Τ. b. r. I. U. s 6. N. in L. Pertinet huc prae aliis I. S. C. de parit. conuent. Vbi dicitur, maritum paraphernorum habere communionem. nisi uxor prohibuerit . quod per pactum sit. Tenetur interim maritus fructus ex parapherinalibus ad communes familiae usus adplicare. Ludubio bona praesumuntur paraphernalia, bona enim dotalia & receptitia certum pactum supponunt, quod in facto consistit, atquepadeo

probari debet, V. CarpZOu. p. r. c. 2I. d. v. syo. v. v s. prarit. dist. h. t. dist. IV. Stryk. caul. contriseci.'. cap. I. f. si s. IX. Haec sunt iura, quae marito in bonis VXoris competunt. Vera communio bonorum, scilicet

quoad ipsam proprietatem , in bonis Utriu queConiugis apud nos regulariter & in omnibus locis non deprehenditur, adeoque qui eam adlegat, facti probationem in se suscipere tenetur, V. Stryla. de success ab int diss. 4. e. s. 36. Praxis hoc Comprobat. Nam aes alienum indiscriminatim non soluitur: bona constante matrimonio quaesita

non communicantur,&c.qui tamen effectus Verae communionis esse debebant, V. Meu. ad ius Lub. I. I. tit. s. art. s. num. 2S. Vt adeo grauiter hallucinetur Gallius & alii, quos adduxit Meuius

I. cit. n. Iin. . statuentes,quod communio uniue salibus pene germaniae moribus inualuerit. Vigent tales mores inweliphalia,Franconia,&C. non vero in Saxonia, ducatu Magdeburgico, principatu

517쪽

DE IURE DOTI .

Anhaltino Marchia, Pomerania, &C. Cons. Hene lius de communione bonorum inter coniuges, qui liber eius tractatui de iure dotalitii iunctus est. 6. X. Progredimur ad donationem propter nuptias , per quam Huberus d. l. g. ip. intelligit pe4 Culia, quae tam viro,quam Uxori,dantur a parentibus, aut ab aliis, ad onera matrimonii communiter sustentanda, quae proprietate singulorum manent; verum. Vt ipse Huberus subiungit, tale peculium uxori datum, ad paraphernalia pertinet, atque ideo ille significatus donationis propter n*ptias est nimis laxus. In tit. C. de donationibustante nuptias, vel propter nuptias Uc. int. sqq. Vocabulo donationis proter nuptias illud intelligitur . quod sponsus sponsae ante consummatio nem matrimonii donare consueuit; hodie autem, quo etiam Collineat L ao. C. d. t. donatio propter nuptial etiam constante matrimonio fieri solet, Scquidem in remunerationem dotis, Ut scilicet Uxod mortuo marito eandem vel ad dies vitae saltem iure usustuctuario, vel, prout conuentum fuit, pleno etiam iure in perpetuum retineat. Haec itaque 'non absorbet dotem , sed dos viduae restituitur. Stryle. caul. contri sessi c. I. g. aδ. Putat quidem CarpZ. p. a. c. qa. dcf. r. regulariter soluto matrimonio dictam donationem ad maritum eiusque heredes reuerti & eam solum in securitatem dotis constitui; verum hac ratione donatio nullum haberet effectum, quoniam uxor iam sine illa tacitam hypothecam cum iure praelationis in bonis 'mariti prae aliis creditoribus habet, v. supra titiis quo. cass. pigv. f. II.

518쪽

s. XI. Donatio haec regulariter doti aequalis esse

solet,ac in dubio talis praesumitur. ao. in pr. C. donupt. hodie tamen libertas paciscentium non est restricta. Interim vivo marito uxori nihil tradi. tur, quia alias dos inutilis fieret, sed uxor iure inacitae hypothecae in honis mariti fruitur, V. detinis quib. caus p n. g. H. Vocatur haec donatio

etiam antipherna, Lao. pr. C. de donat. anc nupt.

item bpobolum quasi accessio dotis, Huber. in Haleci. ad h. t. f. ar. iu ff. XH. A donatione propter nuptias differt δε- νalitium, quod a nobilibus aliisque bona fetam

Aa possidentibus communiter constitui solet. quamuis etiam ab aliis fieri posset. Continet allud utplurimum quadruplicatas dotis usuras &sic constituitur in compensationem dotis & absorbet dotem. Liberum interim viduae est , an dotem illatam repetere,an vero dotalitium urgere velit 3 modo dotalitium semel non adprehenderit. quo casu variare amplius non licet, Stryk. defluccess

g. XIII. Vidua dotalitium petens illationem d ris probare tenetur. & quidem si viduae cum d functi liberis res est, mariti consessio sufficit. quippe quam liberi impugnare non possunt: si vero vidua ab agnatis defuncti dotalitium petit, alia probatione opus est, quia consessio mariti fodisin ingratiam uxoris facta agnatis, si non sunt si mul heredes defuncti, praeiudicare nequit. Quod si vidua semiplenam probationem, vel Vrgentes praesumtiones pro se habet: adiuramentum suppletorium admittitu v. Finckelth. obf. D. Brun-nemo

519쪽

not. Ceterum probata illatione verso in utilitatem fudi praesumitur, & hinc, quia obligatio ex re est, quilibet successor laudatis ad constituendum dotalitium obstringitur, licet maritus nullum promiserit, Id. l. c. q. s. seqq.s XIV. Dotalitium non extinguitur,licet vidua ad secunda vota transeat, est enim species usus -ctus, hic vero morte Vifructuarii demum perit,id. cc. I.ag. quemadmodum Vero alii usustuctuarii ad praestandam cautionem tenentur: ita quoque viduae idem incumbit, ibid. Vocatur apud Gallos Garium, Gothose. ad rubr. C. de donat. ant. nuptig. XV. Morgen ba interdum pro ipso dotalitio accipitur,Gothost. dc alias vero est donatio facta amarito altero nuptiarum die nouellae suae uxori in praemium delibatae Virginitatis, quae est mere voluntatis, Vmeta. ad ius Lub. i. r. tu. 6. n.M.seqq. &hodie non adeo frequens. Alia hodie,praesertim in Saxonia est morgengabae species, quae uxori nobili ex bonis defuncti mariti debetur, ad quam omnis generis semessa pecudes reseruntur, CarpZ. p.s. c. s. defao. in Pomerania de singulis mille florenis dotalibus so. soluuntur, Lehns-Consit. tit. lo. .F. g. XUL Quod denique dona nuptialia adtinet, quae ab amicis tempore nuptiarum nouis Coniugibus offeruntur, de illis nullum dubium est, quin pro parte dimidia ad maritum & pro altera dimidia ad uxorem pertinean V.Hahn. ad mesemb. h. ianum.In. nisi forte donans, quod rarius fieri puto,' sese declarauerit, quod vel soli marito, vel soliriori donare velit. Conserendi sunt ad hunc titulum

520쪽

LIB. XXIII. ΠΤ. IV.

tulum Costa de de dotibus: Campegius de dote Baldus Novellus viriter Uetru, Barbosa de dote ι iusque priuilegiis, &C. Henelius de dotalitio, &, quod principes adtinet, Mylerus ab Elirenbach in gamologia principum, &c. LIB. XXIII. TIT. IV.

De pactis dotalibus.

s. I. HEdote,paraphernalibus,&c. inpactis do D talibus disponi solet, unde de iis nunc

agendum. Ineuntur autem ea duplici modor vel enim per modum ultimae voluntatis, quando talia verba dispositiva adhibentur, quae alias in ultimis voluntatibus communiter adhiberi solent, v. g. e ben, succediren, &e. haec quinque testium praesentiam requirunt & instar testamenti,vel codicillorum , quocunque tempore reuocari possunt etiam ab uno coniuge altero inuito. Vocantur pacta mixta, Stryκ. caut, contr. se Z.I. c. g. g. ar. q. II. Vel ineuntur pacta dotalitia per modum ontractus, quae Vecantur simplicia, quando paciscentes verba ad contractus & negotia inter vivos quadrantia adhibent,v. g. quod superstes coniux in casum mortis omnia, vel aliqua bona retineis, vel habere debeat, haben, behalten, nichi heraus-oben, item erblich haben, & haec non reuocantuc unius dissensu, nisi proptereas causas, de quibus infra ad titi de donationibus generatim dicetur, Id Dc. cit. 6.2I. 22.23. Scriptura & testes hic non requiruntur, nisi ad meliorem probationem.

I. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION