장음표시 사용
681쪽
EPISTOLE CIC. ET BRUTI, iet. 673
r perite non solum recepit reliquias hostium , sed bellion acerrimum terra marique gerit : cujus exitus qui suturus sit, incertum est. Itaque quum rogamur ut misericordiam liberis ejus impertiamus, nihil assor-tur, quo minus Summa supplicia, si quod Iupiter omen avertati) pater puerorum Vicerit, subeunda nobis sint. Nec vero me sugit, quam Sit acerbum, parentium scelera filiorum poenis tui; sed hoc praeclar legibus comparatum est, ut caritas liberorum amiciores parentes reipublic; e redderet. Itaque Lepidus
crudelis in liberos, non is, qui Lepidum hostem judi
cat. Atque ille si, armis positis, de vi damnatus esset, quo in judicio certe defensionem non haberet: eam do in calamitatςm subirent liberi , bonis publicatis. Quamquam, quod tua mater et Soror deprecatur pro pueris, id ipsum et multa alia crudeliora nobis oui Dibus Lopidus, Antonius, et reliqui hostes denuntiant. Itaque maximam Spem hoc tempore habemus in te, atque cxercitu tuo. Quum ad rei publicae Summam tum ad gloriam et dignitatem tuam vehementer Pertinoi, te in Italiam, ut ante ScripSi, Venire quam primum : eget enim vehementer quum viribus tuis, tum etiam consilio respublica. Veterem, Pro ejuS erga te benivolentia singularique ossicio, libenter ex tuis literis complexus Sum eumque quum tui, tum reipublicae studiosissimum amantissimumque cognovi. Ciceronem meum Propediem, ut spero, videbo. Tecum enim illum, et te' in Italiam celeriter esse Venturum confido.
u. --. Perduelles, hoe est, si,
qui contra rem p. arma su e pἱ sent,
de duobos alterum effugere non pote rant, ut, aut, at Pergerena insanire arm a potiti dehitas patriae poenas exsolverent; acit, si no in a diem praesini iam ad Ram Italem reeepissent, itidieio III. Ge. pars et ria. do 'vi omnino damnarentur. ΜArrire 3. Et te. Η- aut videtur abundare. quum iam dixerit, recum; aut ita eorrigendum, ut legas, esse; et illud, esse, quod Postea aequitur, tollas. IDEM. - Enus e GruterianIn non agnoseit ea, sed retinet solum ae.
682쪽
Liberos Lepidi, qui se conjunxerat cum M. Antonio, commendat, sibique ut hoc detur rogat, ne ex lege cum iis agatur. Ex Μaccdonia , anno V. C. 7 Io, mense quintili.)
DE M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor: qui si eripuerit se nobis quod velim temere atque injuriose de illo suspicati sint homines), oro atque
obsecro te, Cicero, necesSitudinem nOStram , tuam
que in me benisolentiam obtestans, Sororis meae Iiberos obliviscaris esse Lepidi filios, taeque his in patris locum silccessisse existimes. IIoc si a te impetro, nihil profecto dubitabis pro his suscipere. Aliter alii cum suis vivunt : nihil ego possum in sororis meae liberis sacere, quo possit expleri voluntas mea, alit ossicium. Quid vero aut mihi tribuere boni possunt, si modo digni sumus, quibus aliquid tribuatur; aut ego matri, ac Sorori, PueriSque illis praestaturus sum, si nihil valuerit apud te, reliquumque Senatum , contra patrem Lepidum, Brutus avunculus p Scribere multa ad te neque possum prae sollicitudine ac stomacho, neque debeo. Nam Si in tanta re, tamque necessaria, verbis mihi opus est ad te excitandum et confirmandum : nulla spes est, facturum te, quod volo, et quod oportet. Quare noli exspectare longas preces. Intuere me ipsum, qui hoc vel ' a Cicerone, conjunctissimo homine, Privatim, vel a Consulari, tabi viro, remota necessitudine privata, impetrare
t. M. G- . Hoste jam deelarato. Sed a re in eodd. Balliol. et Paris. v. Al. . qui hcte a te. vel, ete. a omissum. I. V. L.
683쪽
EPISTOLAE CIC. ET BRUTI, i 3. 6 5 debeo. Quid sis facturus, velim mihi quam primum
rescribas. Glend. quint. ex castris.
Paucitat om et brevitatem opistolarum Bruti accusat; rogat, ut Ci-ecronem secum rotinuat, ut in Italiam quamprimum ut 'eniat, hortatur. Romae, antio V. C. Iro, mense quintili.
BREvΕs tuae literae : breves dico p irnmo nullae. Gibusne versiculis his temporibus Brutus ad me Nihil scripsissem potius. Et requiris meas. Quis umquam ad te tuorum siue meis vcnit λ quae autem opistola non pondus habuit Θ Quae si ad te perlatae non Sunt, ne domesticas quidem tuas perlatas arbitror. Ciceroni scribis te longiorem daturum epistolam. Recte id quidem ; sed haec quoque debuit esse plenior. Ego autem, quum ad me de Ciceronis abs te discessu scripsisses, statim extrusi tabellarios, literasque ad Ciceron om ; ut, etiam Si in Italiam venisset, ad te redireti
Nihil enim mihi jucundius, nihil illi honestius. Quam
quam aliquoties ei ScripSeram, Sacerdotum comitia, mea summa contentione, in alterum annum esse rejecta : quod ego quum Ciceronis causa elaboravi, tum Domitii, Catonis, Lentuli, Bibulorum; quod ad te etiam scripseram. Sod videlicet quum illam pusillam epistolam tuam ad me dabas, nondum erat tibi id notum. Quare omni studio a te, mi Brute, contendo. ut Ciceronem meum ne dimittas, tecumque deducas': quod ipsum, si rempublicam, cui sus plus
684쪽
es, respicis, tibi jamjamque faciendum est. Renatumetiim bellum est, idque non parvo scelere Lepidi. Exe citus autem Caesaris, qui erat optimus, non modo nihil prodest, sed etiam cogit exercitum tuum flagitari: qui si Italiam attigerit, erit civis nemo quem quidem Civem appellari fas sit), qui se non in tua castra conserat. Etsi Brutum praeclare cum Planco i conjunctum habe-mUS : Sed non ignoras, quam sint incerti animi hominum, et infecti partibus; et exitus proeliorum. Quinetiam, Si, ut Spero, Vicerimus, tamen magnam gubernationem tui consilii, tuaeque auctoritatis res desider bit. Subveni igitur, per deos, idque quam primum ;tibique persuade, non te idibus martiis . quibus Servitutem a tuis civibus depulisti β, plus profuisse Patriae, quam, Si mature Veneris, profuturum. Π idus quint.
4. cum Ptineo. Planeus tamen inita. reipublicae eausam deseruit.ΜΑΛ. . Paullo post, cum Antonio societate 3 5. M. reptilisti. I. V. L.
Messallam mirifice laudat, et reprehcnsionem nimiae in tribuendis honoribus facilitatis, in poenis autem docernendis sevcritatis accurate diluit; de Lepidi liberis studium suum pollicetur. Romae, anno V. C. Io, mense quintili.)
MESSALLAM habes. Quibus igitur literis tam accurate scriptis assequi possum, subtilius' ut explicem quae gerantur, quaeque sint in republica, quam tibi is exponet, qui ct optime omnia novit, et eleganti Sime expedire et deserre ad te potest 3 Cave enim existimes, Bruto quamquam non eSt neceSSe, ea me
a. Subtilitis. Subtilitas in aetipsa aeeuratus quIdam ordo, nihil ut μα- est, non tenuitas, et humilitas, aed terinittatur. MANUT.
685쪽
ad te, quae tibi nota sunt, scribere; Sed tamen tantam omnium laudum excellentiam non queo silentio Praeterire), cave puteS, Probitate, constantia, cura,
studio reipublicae quidquam illi esse simile: ut eloquentia , qua mirabiliter excellit, vix In eo locum ad Iaudandum habere videatur. Quamquam in hac ipsa,
sapientia' plus apparet: ita gravi judicio, multaque
arte se exercuit in verissimo genere dicendi. Tanta autem industria est, tantumque evigilat in studio, ut non maxima ingenio quod in eo summum est) gratia habenda videatur. Sed provehor amore. Non enim id Propositum est huic epistolae, Messallam ut laudem, Praesertim ad Brutum, cui et virtus illius non minus, quam mihi, notae est, et haec ipsa studia, quae laudo, notiora : quem quum a me dimittens graviter ferrem, hoc levabar uno, quod ad te, tamquam ad alterum me, proficiscens, et ossicio in fungebatur, et laudem
maximam sequebatur. Sed haec hactenus. Venio nunc
longo sane intervallo ad quamdam epistolam , qua mihi multa tribuens, unum reprehendebas, quod in
honoribus decrenendis essem nimius, et tamquam prodigus. Tu hoc : alius sortasse, quod in animadve sione poenaque durior; nisi fortasse utrumque tu.
Quod si ita est, utriusque rei meum judicium tibi
cupio eMe notiSsimum : neque solum, ut Solonis di-otiam usurpem, qui et sapientissimus β suit ex septem, et legum scriptor Solus ex septem. Is rem publicam duabus rebus contineri dixit, praemio et poena. Est scilicet utriusque rei modus, sicut reliquarum, et quaedam in utroque genere mediocritas; sed non tanta
u. Sapientia. Ursin. et Faerti. sa- 4. Distolam. Vide a pra. ep. 4. Planlue. Quae sequuntur, confirmat Ti. s. Ita Vietorius a MAA. Var. leet huli ad Messallam, IV, 2, 45 seq. En. XXII, 7. Iim erat, a plena unus 3. Omio. In remptibi. Μ N. f. e. s. . I. V. L.
686쪽
de re propositum est hoc loco disputare. Quid ego autem sequutus hoc bello sim in sententiis dicendis,
apexire non alienum Puto. Post interitum Caesaris, et vestras memorabilesidus martias, Brute, quid ego praetermissum a vobis, quantamque impendere reipublicae tempestatem dix rim , non es oblitus. Magna pestis erat depulsa per Vos, magna populi romani macula deleta : vobis vero parta divina gloria; sed instrumentum regni delatum ad Lepidum et Antonium : quorum alter inconStantior, alter impurior; uterque pacem metuens, inimicus otiost. His ardentibus perturbandae reipublicae C
piditate, quod opponi posset praesidium, non habe
bamus. Erexerat enim se civitas, in retinenda libertate consentienS. Nos tum nimis acres: Vos fortasse sapientius excessistis urbe ea, quam liberaratis; Italiae sua vobis studia profitenti remisistis. Itaque quum teneri Urbem a parricidis viderem, nec te in ea, n Cassium tuto eSse P se, eamque armis Oppressam ab
Antonio: mihi quoque ipsi esse excedendum putavi. Tetrum enim spectaculum, oppressa ab impiis civitas, opitulandi potestate praecisa. Sed animus idem, qui semper infixus est in patriae caritate, discessum ab rius periculis serre non potuiL Itaque in medio
Actiaico cursu, quum etesiarum I diebus auster me
in Italiam, quasi dissuasor mei consilii, retulisset, te vidi Veliae, doluique vehementer. Cedebas enim, Brute, cedebas; quoniam stoici nostri' negant, fugere Sapientis'. Romam ut veni, Statim me obtuli
6. Codd. reg. alii. I. V. L. aiarior in o identem: Itaqua taeerovi . Atesiartim. Quasi diseessam meum Graeciam petenti prosperi etesiae, condit non probarent. qia et Iarum vim tru a te . NAN. tina aust in pirare praeto consti tuis g. muri. Alii, vestri. - Veliae. di novi voluerint. Mosio autem in Consor Philipp. X , 4. ED. orientem navigantibua seeundi sunt, u. Scipientis. Stoici, quorum Metam
687쪽
Antonii sceleri atque dementiae: quem quum in me citavissem, consilia inire coepi Brutina plane suestri enim haec sunt propria sanguinis) reipublicae libe
randae. Longa Sunt, quae reStant, Praetereunda; sunt Dim de me: tantum dico, Caesarem hunc adolescentem, per quem adhuc Sumus, si verum lateri volumus, fluxisse ex fonte consiliorum meorum. Huic
habiti a mo honores Dulli quidem, Brute, nisi debiti; nulli, nisi necessarii. Ut enim primum liberta
tem reVocare coepimus, quum se nondum ne Decimi
quidem Bruti divina virtus ita commovisset, ut jam id scire possemus, atque omne praesidium esset in puero, qui a cervicibus nostris avertisset Antonium; quis honos ei non fuit decernendus λ quamquam ego illi tum verborum laudem tribui, eamque modicam. Decrevi etiam imperium : quod quamquam videbatur illi aetati honorificum, tamen erat exercitum habenti necessarium. Quid enim est Sine imperio exercitus 3 Statuam Philippus v decrevit, celeritatem Petitionis primo Servius, post majorem etiam Servilius. Nihil tum nimium videbatur. Sed nescio quomodo lacilius in timore benigni, quam in victoria grati reperiuntur . Ego enim, D. Bruto liberato, quum laetissimus ille civitati dies illuxisset, idemque casu Bruti natalis esset, decrevi, ut in fastis ad eum
Brinna. ah avunculo suo M. Catonei titulua, aequebatur, sugere nega han easa sapientis: quem nulla re Per
turbari, Utili timora animabant: ita sequebatur , ut nee lugeret e Limetenim . qui fugit. .ro. Philippias. L. Marcius Philip-
a . qui consulatum Maait eum Mar. oellitio, Delaviani vitrio . In m. Ir. celeriorem. Magiatratua . ut reterina posset petere . quam leges parmitterent. Id autem Rar. Atilplelua decrevit. sed, quum ille deerosi et . ut octauianua verba gratia deeamannia celericis, quam per legea lieeret. petere posset, Isauriet stitia Serviliusdem it, ut etiam aliquanto releri . Quod antem servitia deerevit. Opinor hoe est . ut tamquam quaestorius pete posset Oetavius: quia Meuilius, ut
tamquam praetoritia. IDEM. a. Alii . reperimur. I. V. L.
688쪽
diem Bruti nomen adscriberetur. In eoque Sum majorum exemplum Sequutus, qui hunc honorem mu
lieri Larentiae ' tribuerunt, cui δέ vos pontifices ad aram in Velabro sacere soletis β. Quod ego quum dabam Bruto, notam esse in fastis gratissimae victoriae sempiternam volebam. Atque illo die cognovi, paullo
plures in senatu malivolos eSSe, quam gratos. Eos
per ipsos dies, effudi si ita vis) honores ita mortuos, Hirtium et Pansam, Aquilam etiam : quod quis reprehendit, nisi qui, deposito metu, pridieriti periculi fuerit oblitus λ Accedebat ad beneficii memo
riam gratam ratio illa, quae etiam posteris esset Salutaris : exstare enim volebam in crudelissimos hostes
monumenta odii publici sempiterna. Suspicor illud minus tibi probari, quod ab tuis familiaribus, optimis illis quidem viris, sed in republica rudibus, non
probabatur β, quod, ut ovanti introire Caesari liceret, decreverim. Ego autem sed erro sortasse; nec tamenis sum, Ut mea me maxime delectent) nihil mihi videor hoc bello sensisse prudentius. Cur autem ita sit, aperiendum 7 non est, ne magis Videar providus fuisse, quam gratus. Hoc ipsum , nimium. Quare alia videamus. D. Bruto decrevi honores, decrevi L. Plan-x3. Larentiae. Quae populo romano agro . Turaeem,semurium, Lincerium, et Solinium reliquit : ex quo est annuis parentationibus honorata. Varro,
14. ccii. viet. et Man. cujus. as. Edd. pr. addntit saeri iam. E glossa, ut manifestum est. sed Eraneatici etiam ad aram frustra suspectum. I. V. L. 16. si NAA. regii. Viag. Probatur. I. V. L.
ι . Aperiendum non est. Quid signiseat p hoe opinor: ideo se id senis
isse, non iam ut pro henoseio h tiam referret, quam ut Octavianus. ovationis honore illeetus. In urbem rediret, statimque, ut mos erat . imperium deponeret e itaque pius exemeittis ad alium transferrentur e qua fuisset reip. summa eanti . Timendumen;m erat, id quod evenit. De Octavia. nus . quum exeret ris in sua potestate haheret, ad Persequendam patris mor
tem animum eonverteret. Hoc est, ut
opinor, in quo se Ceero providum fuisse significat. Nau.
689쪽
co. Praeclara illa quidem ingenia, quae gloria invitantur; sed senatus etiam sapiens, qui, qua quemque re putat, modo honesta, ad rempublicam juvandam Posse adduci, hac utitur. At in Lepido reprehendimur: cui quum statuam h in Rostris statuissemus, iidem illam evertimus. Nos illum honore studuimus a furore revocare. Vicit amentia levissimi hominis nostram prudentiam. Nec tamen tantum in statuenda Lepidi statua sactum est mali, quantum in evertendationi.
Satis multa de honoribus: nunc de poena Pauca sunt dicenda. Intolloxi enim ex tuis saepe literis, toin iis, quos bello devicisti, clementiam tuam velle laudari. Existimo equidem nihil a te, nisi sapienter. Sed sceleris poenam praetermittere id enim est, quod
vocatur ignoscere). etiam si in ceteris rebus tolera
bile est, in hoc bello perniciosum puto. Nullum enim bellum civile fuit in nostra republica Omnium, qUae
memoria mea suerunt, in quo bello non, utracumque parS Vicisset, tamen aliqua forma esset futura reipublicie. Hoc bello victores quam rempublicam simus habituri, non facile affirmarim; victis certe nulla umquam erit. Dixi igitur sententias in Antonium dixi in Lepidum severas : neque tam ulciscendi caUSa, quam ut et in praesens sceleratos cives timore ab impugnanda patria deterrerem; et in posterum, do umentum Statuerem, ne quis talem amentiam vellet
imitari. Quamquam haec quidem sententia non magi Smea suit, quam omnium. In qua videtur illud esse
- metimonium. Crutero ea vox suspeeta Era . tamquam a scriba potius.
qtiam a Tullio. suspieionem removit I. F. Gmnovius, Obae'. IV, Ο, eamqnis voeem appHme latinam osse adstruit pinethns exemplia, qtiitiva deserIbendis an per edeo, q in omnibus, quae Lexica dicuntur, Pas
690쪽
crudele, quod ad liberos, qui nihil meruerunt, poena pervenit. Sed id et antiquum est, et omnium civitatum : siquidem etiam Τhemistoclis liberi eguerunt. Et, si judicio damnatos eadem poena Sequitur CiVPS, qui potuimus leniores esse in hostes λ Quid autem queri potest quisquam de me, qui, si VicisSet, acerbiorem se in me futurum fuisse confiteatur D eSse est PHabes rationem mearum sententiarum, de hoc genere duntaxat honoris et poenae. Nam de Ceteris r bus quid senserim, quidque censuerim, audisse te arbitror. Sed haec quidem non ita necessaria. Illud valde necessarium, Brute, te in Italiam cum exercitu Venire quam primum. Summa est exspectatio tui: qui ' si Italiam attigeris, ad te concursus fiet Om
nium. Sive enim vicerimus qui quidem pulcherrime viceramus, niSi Lepidus perdere omnia, et perire ipse
cum suis concupivisset , tua nobis auctoritate opus est ad collocandum aliquem civitatis statum : sive etiatu nunc certamen reliquum eSt, maxima SpeS QSt quum in auctoritate tua, tum in exercitus tui viribus. Sed propera, per deos. Scis enim, quantum sit in temporibus, quantum in celeritate. Sororis tuae filiis quam diligenter consulam, Spero te ex matris, et ex Sororis literis cogniturum. Qua in causa majorem habeo rationem tuae voluntatis, quae mihi carissima est, quam . ut quibusdam Videor, Consuantiae meae; Sed ego nulla in re malo, quam te
amando '. Constans et ESSe, et Videri.
I9. Themistoetis. Qui proditionis est damnatus, eiusque bona publieata. Hos tueri Neoeles, Demophilus et Diophantua nominati vir C . Rhodἱg
quot NSS, quod si. I. V. L. a I. Alia, eoncupisset. I. V. L. a I. Eat qui eonjicit, quam in leiamanias. Frustra. I. V. L.