Mōrias enkōmion, sive, Stultitiae laus

발행: 1780년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

dinas, quantam messem, quantum bOnorum pelagus paucis sim compleXa. In quorum locum inducet vigilias , jejunia, lacrymas, OrationeS, concioneS,

studia, suspiria, milleque id genus miseros labores. Neque vero negligendum , illud futurum, ut tot scriptores, tot copistae, tot notarii, tot advocati , tot promotores, tot secretarii, tot naualotribae, tot equisones, tot mensarii, tot lenones, pene mollius quiddam addideram , sed vereor he durius sit auribus. In summa, tam ingens hominum turba , quae Romanam sedem Onerat, lapsa sum , honorat sentiebam , ad famem adigetur. Inhumanum quidem hoc, & abominandum facinus, at multito magis detestandum, ipsos etiam summos ecclesiae principes ac vera mundi

422쪽

At nunc sere , si quid laboris est, id Petro & Paulo relinquitur , quibus abusade satis est otii. Porro si quid splendoris, aut voluptatis, id sibi sis

munt. Atque ita fit mea quidem opera, ut nullum paene hominum genus Vivat mollius, minusque solicitum , ut qui abunde Christo satisfactum eXistiment,

ii mystico ac paene scenico Ornatu, ceremoniis, beatitudinum, reVerentiarum,

sanctitatum titulis, & benedictionibus ac maledictionibus , EpiscopOS agant.

Priscum & obsoletum, nec horum Omnino temporum, miracula edere : docere populum , laboriosum: sacras intem pretari litteras , scholasticum Orare, Otiosum: lacrymas fundere , miserum ac muliebre: egerta, sordidum . Vinci,

423쪽

E T K Ω Μ Ι Ο Η. 283 turpe, parumque dignum eo, qui vix reges etiam summos, ad pedum beatorum admittit oscula denique mori, inamabile tolli in crucem, infame. Restant sola haec arma ac benedictiones dulces, quarum meminit paulus, atque harum quidem sunt sane quam benigni, interdictiones , suspensiones, aggraVationes , anathematiZationes ', ultrices picturae, ac fulmen illud terrificum, quo solo nutu mortalium animas vel ultra tartara mittunt. Quod ipsum tamen sanctis imi in Christo patres , &Christi vicarii, in nullos torquent acrius, quam in eos, qui instigante diabolo, patrimonia Petri minuere atque arrodere Conantur. Cujus cum haec vox sit in

evangelio, Reliquimin omnia , F sequuti sumin te , tamen hujus patrimo-

424쪽

lia , portitoria , ditiones. Pro quibus dum Zelo Christi accensi, ferro ignique dimicant, non absque plurimo christiani sanguinis dispendio, tum demum ecclesiam Christi sponsam sese credunt apostolice defendere , fortiter profligatis, Ut vocant , hostibus. Quasi vero ulli

427쪽

sint hostes ecclesiae perniciosiores, quam impii pontifices , qui & silentio Christum sinunt abolescere , & quaestuariis legibus alligant & coactis interpretatiOnibus adulterant, & pestilente vita jugulant. Porro cum christiana ecclesia fanguine sit condita , sanguine confirmata, sanguine aucta, nunc perinde

quasi Christus perierit, qui more suo

tueatur suos , ita ferro rem gerunt. Cumque bellum res sit adeo immanis, ut feraS, non homines deceat, adeo insana

ut poetae quoque fingant a furiis immitti, adeo pestilens , ut universam morum luem simul invehat, adeo injusta , ut a pessimis latronibus optime soleat administrari, adeo impia, ut nihil cohaereat curii Christo , tamen omnibus omissis, hoc tantum agunt. Hic videas .etiam

428쪽

286 ΜΩΡΙΑΣ decrepitos senes ci) , juvenilis animi robur praestare, nec offendi sumptibus, nec fatigari laboribus , nec deterreri quicquam si leges , si religionem , si pacem, si res humanas omneis sursum ac deorsum misceant. Neque desunt adulatores eruditi, qui istam manifestariam insaniam, Zelum, pietatem , sortitudinem appellent, eXC2gitata Via, qua fieri potest, ut quis lethale ferrum stringat, adigatque in fratris sui viscera, manente nihilominus charitate illa summa, quam eX Christi praecepto debet proximo Christianus. Equidem incerta sum adhuc, utrum his rebus eXemplum dederint, an potius

to Videtur significare IuliMm secundum, qui tales tumultus excitavit in mundo, ut nemo Vere pius& christianus possi t absque gemitu meminisse. videbuntur alicui fortassis luge liberius. Verum si quis rem penitus nosset, fateretur modestissime dicta. L.

429쪽

hinc sumpserint Episcopi quidam Germanorum , qui simplicius, etiam omis cultu, omissis benedictionibus , aliisque id genus ceremoniis , plane satrapas agunt, adeo ut propemodum ignaVum, parumque decorum Episcopo putent, alibi, quam in acie , sortem animam Deo reddere. Jam Vero Vulgus face dolum, nefas esse ducens, a praesulum suorum sanctimonia degenerare, euge quam militariter pro jure decimarum, ensibus, jaculis, saXis, Omnique armorum vi belligerantur quam hic oculati , si quid ex veterum litteris possint elicere , quo plebeculam territent, &plusquam decimas deberi convincant. At interim non venit in mentem, quam

multa passim legantur de ossicio, quod illi vicissim praestare populo debeant.

430쪽

Nec saltem admonet eOS VerteX rasus, sacerdotem omnibus hujus mundi cupiaditatibus liberum esse oportere , neque quicquam nisi coelestia meditari. Sed homineS

SEARCH

MENU NAVIGATION