장음표시 사용
391쪽
frigidistimas ac plusquam scholasticas
nugas apud imperitum vulgus jactitanti Superesst jam quintus actus , in quo summum artificem praestare convenit. Hic mihi stultam aliquam & indoctam fabulam, ex speculo opinor historiali, aut gestis Romanorum in medium adferunt, & eandem interpretantur allegorice , tropologice , - & anagogice. Atque ad hunc quidem modum Chimaeis ram suam absolvunt, qualem nec Horatius unquam assequi potuit, cum scri- heret : Humano capiti, Sc. Sed a dierunt a nescio quibus, ingressum Orationis sedatum, minimeque clamosum esse oportere: Itaque principio sic exo diuntur , ut nec ipsi vocem propriam eXaudiant, quasi reserat dici , quod nullus intelligat. Audierunt nonnum
392쪽
quam ad concitandos affectus, eXcla mationibus utendum esse. Proinde presse . alioqui loquentes, subinde repente Vocem tollunt furioso plane clamore, etiam cum nihil opus. Jures elleboro homini opus esse , perinde quasi nihil reserat, ut clames. Praeterea quoniam audierunt oportere sermonem in progressu servescere , in singulis partibus principiis utacunque sane recitatis, mQX mira vacis
395쪽
E P Κ Ω Μ I O N. 263 contentione utuntur , etiam si res sit
frigidissima, atque ita denique desinunt, ut spiritu defectos credas. Ρostremo didicerunt, apud rhetores de risu fierimentionem l), eoque student & ipsi jocos quosdam aspergere, ω φιλὴ αφροδιτη m) , quam plenos gratiarum, quamque in loco , ut Plane ονον προς
in O amica Venus, ut viri dicunt , cum admirantur aut abominantur , ita Reminae dicunt, ω φιλη αφνλτη. L.
396쪽
nonnunquam, sed ita, ut titillent magis quam Vulnerent. Nec unquam Verius adulantur, quam Cum maXime οτα -
σια bd OG n , videri student. Denique tota actio est ejusmodi, ut jures eos a sori circulatoribus didicisse a quibus longe vincuntur. Quanquam utrique alteris usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet, quin aut hi ab illis, aut illi ab his rhetoricen suam didicerint. Et tamen inveniunt hi quoque, mea
nimirum opera, qui cum hos audiunt, Demosthenes meros, 'ac CiCeroneS audire se putant. Quod genus sunt praecipue mercatores ac mulierculae: quorum auribus unice placere student, quod illi nonnullam praedae portiunCu-
397쪽
lam de rebus male partis soleant impertiri , si commode fuerint palpati. Illae cum aliis multis de causis huic ordini favent, tum praecipue , quod in horum 1 mus soleant effundere, si quid
in maritos stomachantur. Videtis Opinor, quantopere mihi debeat hoc hominum genUS , cum ceremoniolis, &nugis deridiculis, clamoribu8que tyrannidem quandam inter mortales CXerceant, & Paulos atque Antonios sese. Credant Verum ego istos histrio es tam ingratos beneficiorum meorum dissimulatores, quam improbos simulatores pietatis libenter relinquo. Jamdudum enim juvat de Regibus ac principibus aulicis a quibus simplicissime color, &, ut dignum est, ingenuis, ingenue non-
398쪽
nihil attingere. Qui quidem si vel
semunciam fani cordis haberent, quid esset horum vita tristius aut aeque fugiendum Τ Neque enim existimabit vel perjurio parricidioque parandum imperium, quisquis secum perpenderit, quam ingens onus sustineat humeris, qui Vere principem agere Velit. Eum qui rerum gubernacula susceperit, publicum non Privatum negotium gerere , nihil nisi de commodis publicis oportere cogitare: a legibus, quarum ipse.& autor & eX ctor est, nec latum digitum discedere: officialium omnium & magistratuum integritatem sibi praestandam esse : sese
esse unum omnium oculis expositum, qui vel ceu sidus salutare , morum innocentia, maXimam rebus humanis fa-lutem possit adserre , vel veluti cometa
399쪽
Iethalis , summam perniciem inVehere. Aliorum vitia neque perinde sentiri, neque tam late manare. Ρrincipem eo loco esse, ut si quid vel leviter ab honesto deflexerit , gravis protinus ad quamplurimos homines vitae pestis se pat. Tum quod multa secum adserat principum fortuna, quae soleant a recto deducere, quod genus, delitiae libertas, adulatio, luxus, hoc acrius enitendum ac sollicitius ad vigilandum, necubi vel deceptus cesset in ossicio. Ρostremo, ut insidias, odia , caeteraque Vel perticula, Vel metus omittam capiti imminere Verum illum regem , qui paulo post ab eo sit etiam de minimo quoque commisso rationem eXacturus , idque tanto seVerius , quanto praestantius gessit imperium. Haec, inquam, atque hu
400쪽
penderet , perpenderet autem si saperet, is nec somnum, nec cibum opinor jucunde capere posset. At nunc , meo munere, haS Omneis curas Diis permittunt , ipsi sese molliter Curant, neque quenquam ad ,aurem admittunt,
nisi qui jucunda loqui norit, ne quid
animo sollicitudinis oboriatur. Se probe principis partes omneis implesse credunt , si venentur assidue , si bellos alant caballos, si suo commodo vendi derint magistratus ac praesecturas, si quotidie novae rationes CXCogitentur, quibus civium opes attenuent & in suum converrant fiscum :, Verum id apposite, repertis titulis, ut etiam si sit iniquissimum, aliquam tamen aequitatis speciem prae se serat. Addunt data opera