장음표시 사용
11쪽
HISTORIA.UΜ Graeci, Romanive auctores nullibi descripserint variolas in Suis operibuS, COH- cludere licet, illis ignotas fuisse. Arabes medici, primi istius periculosi morbi historiam tradiderunt . Rhases enumerat opera sacerdotis cujusdam Aaronis, Alexandriae nati, regnante Mahuniete, A. D. 622. sive incipiente prima hegira. Rhases scripsit 9oo annos post Christum natum; accuratam rationem reddit, et progresSus, et
methodi medendi Variolas. Primus illas divisit
12쪽
in discretas, et in confluentes. Cus liber versus fuit ex Arabica in Anglicam linguam a DrHunt Oxoniae, eum rogante cel. Mead. Μirum est, et inexplicabile Paulum de AE- gina, qui eodem tempore eodemque loco cum Aarone Ahrun) florebat, ne quidem Ver- bum de Variolis fecisse, medicosque Graecos ante synesium eas Silentio pr aetermisiSSe, quum inter Arabes seculi ab initio septimi earum historia observantia assidua semper dignata sit Et alibi, Aaron, qui Variolas tam copiose descripsit, nihil de earum novitate, lo- cutus est, atque equidem auctores Arabici Mas- sudi, Elii, Dore id, ΕΙ-Hamisy, et Κoran ipsum una fere voce primam hujus morbi originem A. D. 558 anno Mahumetis natu illustri quae,
Frien d : opinatus est a quadam orientis parte, hanc pestem ad Arabes transmissam fuisse, quae ingeniosa opinio confirmata fuit Hol vel narratione, in qua ostendit quod, eX
13쪽
libris a Gentoos editis 3366 annis praeteritis,. constat illos, regnante epidemico quodam morbo, divinis honoribus coluiSSe quamdam taminam, sub nomine Dea Macularum. Hoc corroboratur simili praxi in ratione medendi inter Braminos Indosian, et ArabeS. E Saracenorum castris, saeviente bello quod Sacrum vocant, jam satis enim constat mentes hominum epidemicis morbis non minus obnoxias e8se quam corpora), ad illa Christianorum advectae sunt Variolae, et exinde serius Ocius, omnes gentes Europae inVZSerunt, pro commercio majori minorive, quod inter sese habebant. Tunc ut videtur vergente decimo tertio seculo, introductae fuerunt Variolae in
Angliam ; saltem Johannes Gaddeston, istius
temporis medicus, illas enumerat, inter morbos Angliae vulgares. Ex hoc tempore pauca didicimus donec usque ad medium ultimi seculi, medici illas majori cura observaverunt. Sydentiam tunc temporis optimam illarum
descriptionem dedit. Antiphlogistico regimine,
14쪽
phlogistico usque tunc adhibito, usus eSt, suum commodum pro publico spernan S.
Cullen nosologorum princeps Variolas sic d finit. 6 3 cha contagiosa cum vomitu, et ex epigastrio presso, dolore. Tertio die incipit, et quinto finitur eruptio papularum phlegmonodearum, quae spatio octo dierum, in Suppurationem, et in crustas demum abeunt, Saepe cicatrices depressas, sive foveolas in cute relinquentes. Medici in varias species diviserunt VariolaS. Sic pro forma pustularum dicuntur, discreta, corymbosoe, confluentes, cuspidata, miliares, ιui-
Pro materie in pustulis reperta, purulenta, θmphatica seu crystallina, verrucosa, Sanguinea, perechiales. Respectu periculi et decursus, benignae et maligna, regulares et irregulares, naturales, et insitiva. Rhases primus Variolas divisit in discretas, et confluentes '
15쪽
confluentes: hujus exemplum secutus est Cullen. ' sequentibus Verbis.
Discreta Variola paucis pustulis, discretis, circumscriptione circularibus, turgidis, febre, eruptione facta, protinus ceSSante. Conisuens Variola pustulis numerosiS, confluentibus, circumscriptione irregularibus, flaccidis, parum elevatis, febre post eruptionem
FgκE nulli dantur morbi adeo frequentes ac Variolae, cum eX centum, ViX quatuor, Vel quinque intacti evadunt. Septima pars horum qui naturali modo ab illis oppugnantur, Pereunt. Multo major est numerus horum qui corripiuntur Variolis, dum infantes, quam cum ad provectiorem aetatem pervenerint. Qui illas effugerunt dum impuberes, tandem virili senilive aetate fere semper illis corripiuntur. Quidam medici qua tuor enumerant Stadia,
nempe febrem, eruptionem, maturationem, et desquamationem r
16쪽
desquamationem : sed quidam tria tantum, febrem et eruptionem pro Uno habentes, Sub nomine, febris eruptionis. Quidquid sit, sequenti modo sese ostendunt symptomata discretarum Variolarum. Tribus diebus, i. e. 72 horis ante pustularum eruptionem aeger meridie corripitur languore, lassitudine, quae cito sequuntur horror, Sitis, naUSea, et VomitUS. Epigastrio presso. dolor acutus sentitur. Tertio die noctem VerSus, haec Symplomata augentur. Pulsus sit solito celerior,
cephalalgia, stupor, nonnunquam delirium ad
Infantes epilepsiae paroxismis duobus vel tribus corripiuntur, adulti Sudoribus, eodem tempore, adest dolor in lumbis, in proecordiis
Exeunte tertio die, in facie apparent pustulae Parvae, rubra , sicut pulicum morsiunculae; dein in collo, pectore et eXinde in varias corporis partes diffunduntur ; istae pustulae cito
eminentes fiunt, et asperae tactu sentiuntur; circa Sextum diem circumdantur rubicundo circulo,
17쪽
circulo, et si pustulae sint numerosae, hoc cutidat ruborem, quem Sydentiam, damascenam rosam referre putat. Circa sextum diem parvae vesiculae apparent ad summitatem pustularum, repletae liquore fere limpido, et augentur mole per duos vel tres dies.
Hoc tempore raucedo cum angina oriuntur, et tenuis liquor ex ore fluit, qui versus finem morbi adeo viscidus fit, ut cum difficultate eX- creetur. Nonnunquam adest sorbendi difficultas, ita ut quod ab ore recipitur, per nares saepe rejiciatur : ista signa faciei tumore comitantur, et cum illo evanescunt. Huc usque pustulae concavae erant, Sed Octavo die in sphaeroideas vesiculas tolluntur. Eodem die, si magna vesicularum quantitas faciei adsit, facies tumetit praesertim palpebrae, quae omnino oculum claudunt. Usque ad undecimum diem pustulae augentur mole, tune fluidum in illis contentum albidum fit, pelluci-
ditatem amittit, et cito ad luteum Vertuntur. Nunc pu Stulae maturae sunt, tumefacta facies pristin ana recuperat formam. Pustulae
18쪽
Pustulae faciei nunc rubrae, tandem fuscae Vertuntur Cito rumpuntur, quod pariter in aliis corporis partibus successive evenit. Pars materiei contentae essivit, et pars remanet, eXSiccaturque, pustulae convexitatem amittunt, in squamulas cadunt. Cutis infra pustulas rubra remanet, niῖique post multas hebdomadas colorem priStinum recuperat. Undecimo die cum pustulae numerosae in lacie adsunt, febris secundaria dicta oritur, nec cessat donec pustulae in squamulas abierunt. In casibus faustis discretarum Variolarum, se-bris eruptionis vel est fere nulla, vel synocha. Quo plus ad typhum vergit. eo periculosior
Quum facies tumescere desierit, tumescunt manUS, InOXque etiam pedes.
OMNIA symptomata ab initio sunt graviora, et majus periculum per omnem decursum illas comitatur. Corripiuntur
19쪽
Corripiuntur infantes ab initio convulsionibus quae illas e medio tollunt, Saepe ante eruptionem, saepius tamen ut censet Sydenham incipientibus discretis quam confluentibus Variolis observantur epileptici paroXismi, sed in hoc casu unus vel duo tantum adsunt, faustamque prognos in reddunt. In confluentibus Variolis, eruptio ante tertium diem apparet. Sydentiam dicit, quo maturior eruptio, eo magis vero simile confluentes evasuras esse Variolas; tamen addit, quod cum adsunt inflammationes topicae et graVes, Sicut pectoris vel lumborum, eruptio remoratur Pertres quatuorVe dies. Numerosiores sunt pustulis in facie, multo magis exiguae vesiculae in superficie citius apparent. Pustulae circularem formam non Servant, irregulares Vadentes, cunctaeque concurrentes
in facie unam quasi vesiculam formant: pustulae non feliciter tument. Non rubra sunt interstitia, sed lurida, et flaccida In confluentibus variolis fluidum pustulorum etiamsi non sit pellucidum sed subflavum,
20쪽
suballidumque, tamen nunquam ad maturitatem ut in discretis Variolis, pustularum desquamatione per longum tempus remanente foveola relinquuntur. Salivatio copiosior est quam in discretis, et aliquando adeo acris ut os faucesque rodat. Infantibus vice salivationis urget diarrhoea quae interdum in discretis adest. Febris praesertim secundaria est typhus, sere semper ab initio adsunt somnolentia, anxietas in praecordiis, nausea, et Vomitus, gravis est febris ante eruptionem, sed majori vi aggreditur circiter Sextum, Septimumve diem, nec cessat nisi desquamatione finita. Saepe secundariam febrem commitantur signa putredinis, ut dejectiones foetidae, lingua A fauces Sunt atrae, aridae, magnaque debilitas ad
Alia gravia symptomata per diversa morbi Stadia aegrum urgent, magnum que periculum minitantia, ut petechiae, dysuria, ischuria, haematuria, aliaeque haemorrhagiae. Mors ΠΟnnunquam