장음표시 사용
31쪽
et IMater Variolis laborat, dum laetus nec ab illis corripitur, nec injuriam patitur.
Nuper ista accurate probata Sunt eXPerimentis a Dr Pearson institutis '. Hoc est, ut mihi videtur, unicum exemplum contagionis, foetum in utero assicientis, quod indicaret transmitti posse per corpuS Vivum, contagionem, noXia poteState sua non fracta. J. Hunter rogat ', Anne insitio eXoptatas Variolas non producens, Visque contagioni resiStendi, Oriuntur eX eo quod tunc temporis alius praesenS sit morbus, et ideo corpus duas actiones simul agentes pati nequeat i Anne quoque varium intervallum ab applicata contagione US-que ad morbi ortum ex hac causa oriatur ' Resita se habere demonstrat exemplo pueri, in hunc morbum incisione inducti. Inflammatio circa insitionem apparuit, sed morbilli advenientes Variolas Sisterunt, curSum Suum peregerunt, his finitis, variolae iterum apparuerunt. Varia stadia perlustrantes felicem exitum habuerunt.
32쪽
Aliud exemplum reperitur in Com. Med. Supra cit. quod Dr Manget vir, experientiae insignis, clariss. Duncan transmisit. Talia exempla plusquam semel recordantur, Sat superque probant, duos morbos habitum totius corporis primario assicientes, simul existere nequire.
IN faustis casibus discretarum Variolarum, fere nulla requiruntur remedia. Eventus pendet a statu febris tum eruptioniS, tum Secundariae. Eruptionis febris compeScenda est antiphlogistico regimine, laxa alvus Servanda eSt, sed quod praecipue animadvertendum est propter summum beneficium, est frigus rite applicatum, quo fit ut minus copiosa sit eruptio. Per longum tempus medici Summa cura calorem quam maximum adhibuerunt, opinanteSse tali methodo, propellere eruptionem ab internis ad externas partes. Sydentiam primus hoc regimen emendaVit. requiruntur
33쪽
23 Requiruntur medicamenta praesertim in confluentibus Variolis
ERUPTIONEM promovent, fluida corporis ad CXternaS partes corporis propellendo ; quidam auctores illa praescribunt ineunte pyrexia, Vel septimo die ab eruptione facta. Huisam illa plurimum laudat in casibus ubi pustulae non regulariter erumpunt, sed conditae jacent sub cute, Vix ulla eminentia, Vel colore praeditae.
ALIQUANDO emollientia, aliquando stimulantia adhibentur, cum ingente faucium tumore, devorandique dissicultate. Utilia quoque si salivatio adeo viscida sit, ut dissicile expectoretur, vel sustocationem minetur.
INSERVIUNT cum periculum adest, ne fauces, lingua naresve internae pustulis nimis assiciantur: si tempestive admoveantur, asperitas faucium, tussis
34쪽
tuSSiS, mucus narium acris levantur. Nonnunquam ab initio talis adest salivatio, ut cutis, linguae, faucium, nariumque rodatur, tantumque dolorem excitat, ut aeger neque dormire, Πeque sorbere Valeat. In hoc casu, Epispastica Pone aures prorsu S applicanda sunt.
Cura in confluentibus Variolis periculum pendeat eX tumore, et numero pustularum faciei, cum Successu fomenta eXtremitatibus applicantur, quo fit, ut ibi augeantur sed alibi imminuan. tur. HuXham pediluvium commendat bis vel ter de die, vel ante, vel apparente eruptione. Rhases aegrotum in balneo vaporis expositum commendat quippe quod favet eruptioni. Eruptio repulsa fotu revocatur. Si quoque febris augeatur, irregulariter SeSeostendat eruptio, tunc balneum calidum parti applicatum vel toto corpori utile est.
CAUΤE adhibenda est. Eruptionis febris est Inoclia, Vel typhus, Secundaria fere semper
35쪽
2Styphus est, eX inde nimia sanguinis detractio, debilitatem inducit quae dubium exitum reddit. Robusto plenoque habitu, si pulsus sit durus, validus et plenus, calor major, respiratio dissicilis, rubor oculorum,. phrenitis, vel alia topica inflammatio, sanguinis detractio tunc perficienda est. ΗuXham venas in pede secuit. Aliquando dixit, robusti, plenique, animum demissum fieri, cum summa debilitate, et pulsu Oppresso, et obscuro: statim ac Variolis corripiuntur, ibi modica detractio utilis; sed est laethalis cum typhus adest, nec absque periculo sit in debilibus, et in illis qui nimia irritabilitate gau
UTILIA sunt in iisdem casibus in quibus venae Sectio prodest, et multo tutiora. Si nimis tarda sit alvus, laxantia clysmata pro re nata administranda sunt. Alvus leniter laXa Servanda est. Saeculo praeterito crediderunt medici, ex Arabum methodo, quod per quatuordecim dies ab omni evacuatione abstinendum erat. Sy-D dentiam
36쪽
dentiam primus, ut supra dixi, salutarem praximnunc secutam, introduxit. Friend in partes nimis diversas abiit. Duce Boerhame crediderunt, utiliora medicamenta eX mercurio praeparari, Opinantes majores habere effectus mercurium levando vim morbi, quam ulla alia purgantia ; sed nunc aliud quodvis purgans aeque ProdeSse credunt medici. ε
Ε contra omnes fere medici Sydentiam duce, illud perutile putant. Sydenham illud adhibuit,
cum diarrhaea, vel dilirium, Vomitusve periculum praenuntiant. Parvis dosibus incipiendum est, gradatim illas augendo, donec Symplomata pacata fuerunt. Opium secundum illum dandum est finiente sexto die usque ad decimum septimum diem, donec aeger periculo liberetur. Praecipue est utile, superveniente febre secunda-riadi
37쪽
ria, cum irritatio ex pustulis tam numerosis oriens Somnum arcet. Utile etiam cum diarrhaea nimis urget. Sed caute infantibus administrandum est, qui tali fluxu multum sublevantur. Nihilominus observari licet nocere optum, phlogistica diathesi adstante, sed e contra ubi signa putredinis sese indicant, vel cum pustulae non rite implentur, tunc opium desideratur. Vinum, et cortex Peruvianus prosunt ubicumque typhus Oritur, et caeteris paribuS, eodemque modo, ac in illa febre administrantur.
Μead et Μonro primi haec meritis laudibus
commendaverunt. Dantur quam cito post eruptionem, quo Variolae maturentur quam Optime. Alvo adstricta, abdomine duro et tumido, caute, si omnino, adhibenda sunt. Diaeta ex rebus facilibus concoctu constare debet, praecipue eX frugibus et antisepticis; potus largus, nec acida omittenda sunt. Μundities est magni momenti.