장음표시 사용
21쪽
nunquam die undecimo evenit, Variolis, ut dixit Sydentiam.
AN viscera, vel aliae partes Variolosis pustulis assiciuntur, nec ne i Haec est questio quae litem inter medicos per longum tempus eXcitarit, etiamsi primo intuitu non dissicile responsum videatur. Lieutaud dixit pustulas repertas fuisse in ventriculo vel in intestinis illorum qui hoc morbo perierunt. Cotunnius, et Tissot hoc negant. Primus per qo cadaverum Sectiones institutas hoc praecipue cognoscendi causa nunquam vidit' pustulas ultra internas fauces diffusas. Equidem in paucis exemplis interna membrana qua oblinetur trachaea illis onerata fuit usque ad bronchia, sed cesophago nullae adfuerunt. De Uaen opinatus est pustulas eVanescere citius ex partibus humidis, sicut lingua, faucibus, palato, liberari ab illis die, nono, decimo, Vel B a undecimo ;
22쪽
undecimo; igitur si cadaverum sectiones non ante hoc tempus instituantur reperiri non pos
Nihilominus observandum est quod ex perviis tunicis tubi intestinatis, et ex eo quod Sempermadefiunt muco, non est propria sedes ut ubi appareant Variolae. Si quoque eruptio fieret in partibus internis,
et transiret per tria stadia, Symplomata vehementiora, et periculosiora orirentur Hoc tamen non eVenit. Sedes pustularum est in superficie eXternaculis Verae.
Ante eruptionem nullo modo dignosci possunt Variolae a quibusdam aliis morbis inter exanthemata collocatis synocha pariter incipientibus. Apparente eruptione, dubium omnino evanescit. Medicus noscere debet quinam morbi epidemici, tunc temporis per populum grasSantur; nu n
23쪽
aeger contagioni fuerit objectus, quibusve morbis antea laboraverat, &C. Quidam auctores tamen, ut pathognomonica mPtomata, pedum, manuumque frigus, dolores in epigastrio presso, et convulSiones dentitione sinita, proposuerunt. Tres dantur morbi, pro quibus haberi possint Variolae, nempe morbilli, erysipelas, sed prae ertim Varicellae. Variolae a morbillis ante eruptionem dissiculter distinguuntur, praesertim si confluentes evasurae sint: Tamen idonea observatione adhibita videbitur quod epiphora, tussiS, et Sternutatio sunt comites morbillorum, in Variolis
Cum erysipelate, hic major adest rubor quam
in Variolis, incipit primo in quadam faciei
Parte, pressu evaneScit, et quoque hic rubor non latum occupat spatium, sed gradatim extenditur per alias faciei partes, illas de- Serens quas primo occupaverat. Hoc certe multum differt ab hac essiorescentia, quae in Variolis confluentibus apparet in facie, collo, et pectore,
24쪽
pectore, et nonnunquam totum corpus pervadit, quod evenit finiente secundo vel incipiente tertio die, ex illa oriuntur pustulae. Pro Varicellis, Variolae haberi possunt; sed in Varicellis ubi pessima signa adsunt puStulae per totam faciem, corpuSve non ad 3oo numerum adsunt insuper eruptionis febris fere nulla est, Sed potius est sensus anxietatis, cibique fastidium per biduum, triduumve, Secundo, tertiove die eruptione terminata, Vesiculae aquae repletae apparent, quinto die in furfuraceas
squamulas abeuntes, absque Suppuratione. His symptomatibus, sedula attentione data, medicus dissiculter decipi potest.
DEDUCENDA ex aetate aegroti, tempeState anni, morbo epidemico tunc regnante, forma et numero puStularum, symptomatibusque se-brem concomitantibus. Quoad petatem, eo junior aeger, eo felicior prognosi', praecipue si prima dentitio sit praeterita
25쪽
DE VARIOLIS. IS terita. Adulti majori periculo objiciuntur
propter cutis rigiditatem, quo fit, ut Variolosa , sanies, non liberum exitum habeat, et praecipue quia hoc tempore, febris tum synocha, tum typhus magis periculosa sit. Quo major eruptio faciei, eo majus periculum, ita ut Sydentiam eae hoc praecipuam Prognoseos partem deducat. Pro tempestate anni, Sydentiam observavit multo majorem esse numerum horum, qui victimae cadunt Variolis autumno quam vere; quod forsan pendet eX eo quod febris secundaria,
propter putredinem fluidorum, libentius appareat sub forma typhi, quam Synochae. Confluentes Variolas expectes oportet, si e ruptio fiat secundo, vel incipiente tertio die. Si tempore invasionis aeger corripiatur gra-Vibus symptomatibus, praecipue si oculi sint micantes ', celeres, si dolores lateris, lumborum adsint, cum dySpnoea, tussi, doloribus nausea, frequentique Vomitu. II
26쪽
In infantibus convulsiones, quae si per Se ipsas non lethales, tamen adeo debilitant aegrum, ut re Si8tere nequeat Variolis, sed si epilepticiparoXismi duo tantum vel tres adsunt, felix est
prognOSiS. Febre non remittente, eruptione eXOrta, manuum intumescentia non succedente illam
faciei, vel pedum illam manuum, hoc malum
ymploma. Aliquando Variolas septimo, octaVO, Undecim ove die ab eruptione, magnum comitatur periculum, tunc temporis accessio febris secundariae rigoribus insignitur, qui si gravidis
mulieribus contingunt, abortionem producunt. In pessimis casibus, adsunt cadaverosus faetor, petechiae, Vibisces, urina sanguinolenta, vel saltem fusca, pustulae bene repletae propter Vim vitae minutam, Vel propter typhum, sanguinea atra Stereora, quae gangrenam in intestinis adesse praenuntiant, et inane desiderium urinam reddendi perpetuum. Subito subsidet faciei tumor, subito salivatio terminatur, pustulae
27쪽
lae flavidae fiunt, interstitia pallida, lurida, cineritia, rigor, animi deliquium, tremor, subsultuStendinum, et mors Superveniunt. Talia sunt symptomata quae, quo magis Sunt secum conjuncta, eo majus periculum, et infaustam prognosin indicant.
QUOΜoDo Variolarum contagio in fluida agit ' Cel. Cullen dixit, illam agere excitando fermentationem in fluida humani corporis;
nempe videtur, partem in sanguinem introductam, calorem, humiditatemque reperientem, ibi effectus fermentationis producere, post Certum tempus, quasi spumam sub forma pustularum rejicientem. Haec est hypothesis ex falsa analogia deducta. Quis enim ostenderit sanguinem subditum fuisse iisdem mutationibus ac corpora fermentationi objectat Num talis mutatio, qualis Saltem cognoscitur in fermentatione, oritur in sanguine tPustulae, quidem, producuntur actione Vario- C losae
28쪽
losse contagionis, sed hoc non Satis est cur credamus talem effectum oriri a fermentatione, cum pus non Sit contagio. Variolae sunt epide micae, etiamsi aliquando sporadicae . Ex specifica contagione oriuntur. Apparent circa aequinoxium vernum creScenteSPer P Statem, et autumnum, discutiunturque frigore hyemis. Cum Variolae violentes evasurae sunt circiter Januarium mensem apparent. Non constanter epide micae adsunt, non Semper coΠ- nectuntur cum calida tempestate, sed epidemicae adsunt per VariaS anni tempestates. VanSwieten illas saevientes Vindeboniae per quindecim menses ostendit; quoddam ignotum ab aere pendens, illas Vel mites, vel periculosas reddit. Variolae ex specifica contagione Oriuntur, et in hoc ab aliis contagionibus disserunt quod semel tantum corpus humanum, illis objiciat Ur.
In quibusdam familiis, quosdam invenimus individuos, qui Variolis nunquam corripiuntur, talis erat DIEΜΕΜBROEK. ODILR, medicus fide dignus, narrat familiam totam vidisse quae hoc
29쪽
I9morbo nunquam laboraverat. E contra in quibusdam aliis laethales eveniunt fere omnibus individuis, sic ut in exemplo Dr WALKER, quo didicimus, quod quinque perierunt naturalibus Variolis, sed cum parentes insertionem Variolarum adhibuissent in sexto, et ultimo natorum, omnibus auxiliis frustra adhibitis, vitam amisit. Nisi adsit in corpore proclivitas quaedam, Variolae non apparent, quod probatur eXemplo horum qui curam subministrant aegrotis, Vel medicorum, qui raro hoc morbo corripiuntur,
etiamsi illi objiciantur: quoque non desunt exempla in quibus nonnulli de industria sese
contagioni exposuerunt, sed frustra; tamen paucis annis elapsis morbo correpti sunt absque evidente contagione. In auctore Supra citato,
hoc optime illustratur exemplo istius mulieris nutrientis alumnum suum. Ille Variolis discretis laborabat, feliciter convaluit, mater per totius morbi decursum illum aluit, nec morbo
correpta fuit; nunquam prius Variolis laboraverat . Duobus annis elapsis, Londinum venit,
30쪽
ibi Variolae confluentes eam invaserunt, et difficulter vitam Servavit. Specifica est contagio, cujus Varietates non pendent ab diversa contagionis Specie, nam eadem Varietates omnes excitat. HOC Pendere videtur a peculiari corporis habitu, quo contagio, majorem, minoremve adipiscitur Virulentiam. Dantur exempla insitionis Variolarum, cum materie deducta ex cadavere, confluentibus Variolis oppresso, tamen discretae et faustae Variolae sese OStenderunt. Contagiosae evadunt Variolae, Secundo, tertiove die tantum post eruptionem, sed morbilli eruptione incipiente tabem spargunt '. Hoc peculiare sibi habet haec contagio, nempe quod infantes cum signis Variolarum nati sunt. Primus, ni fallor, Μead, exemplum tradidit, foetum in utero, Variolis laboraviSSe, matre curam dante cuidam hoc morbo aegrotanti, cum ipsa jam pridem hoc morbo subjecta fuisset, et igitur illo affici iterum nequibat. Diversum ab hoc nunnunquam evenit. Μater
