Cornelii Nepotis Vitae excellentium imperatorum cum notis in usum scholarum Regni Neapolitani infimae latinitatis. Tomus secundus

발행: 1812년

분량: 226페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

s4 comelii Nepotis

tas i) est animadversa. Nam quos aVus Conon mu-xos ex hostium praedi patriae resti inerat , eosdem nepos, cum summa ignominia familiae ex sua re sa- miliari reficere coactus est. Timothei autem modρ- Tatae sapientisque Vitae quum Pleraque possimus Proferro testimouia , uno erimus contenti; quod ex eo facito conjici poterit , quam carus suis fuerit . Quum Athenis adolescentulus caussam diceret, Hon solum amici privati quo hospites ad eum defendendum convenerunt , sed etiam tu cis Iason tyrannus et , qui illo tempore suit omnium poteritissimus. Hic quum in patria siue satellitibus 3 se tutum non arbitraretur, Athenas sine ullo praesidio venit, tantique hospitem secit, ut mallet se capitis periculum adire, quam Timotheo de fama dimicatili de esse. Hunc adversus tamen Timotheus postea populi iussu bellum gessit : patriaeque sanctiora jura , quam hospitii, osse duxit. Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium , Iphicratis , Chabriae , Timothei: neque post illorum obitum quisquam dux in illa urbe fuit dignus memoria .

XIV.

1 Fortuna oarietas. Varietas est pro ris orturea . Cicero de Divinat. 2 fora tyrannus . Thessaliae , qui et Phera uadietus est.

S) Sino satellistbM. Corporis custodibus.

102쪽

Datames.

I. Vonio nunc i ad sortissimum virum , maximique consilii , omnium barbarorum , exceptis duobus Kartilaginiensibus , Hamilcare , et Hannibale, de quo hoc plura reseremus , quod Obscuriora sunt ejus gesta pleraque , et ea, quae Prospere ei Cess Tunt, non magnitudine copiarum, sed consilii, quo tantum non Omnes superabat, acciderunt e quorum nisi ratio explicata suovit res uPparere non Poterunt. Datamcs patre Camissare , nation Care, matre Scythissa natus, primum militum numero suit apud Artaxerxem , corum , qui regiam tuebantur is Pater ejus Camissares quod et manu sortis, et bello strenuus , et regi multis locis fidolis erat repertus , habuit provinciam Ciliciam et) juxta Cappadociam , quam incolunt Leucosyri . Datames militare munus sungens primum , qualis esset, apparuit in bello , quod rex adversus Cadusios 3 gessit Nainquo hic multis millibus intersectis , magni fuit ejus opera . Quo factum ust , ut , quum in eo bello cecidisset CamissaIes , Paterua ei traderetur pro

II. Pari se virtute postea Praebuit , quum Aulo-Ρbra- IJ Vanio nunc. Elegans , et plana sane transitio, qualis illa Tullii , pro Rosc. Ainer. Venio nuus vidaureum, illud nomen Crysogoni . a) Ciliciam. Non totam , sed eam tantum partem juxta Cai Pudociam, quae Leuco rio appellebatur. 3 Cadusios . Cadusii Mediae populi ad Caspium

4) Prouincia. Cilicia . At , si Diodoro credimus, Cappadocia tradita,

103쪽

s6 cornelii Nepotia phradates i) iussu regis bello persequeretur eos a ,

qui defecerant . Namque ejus opera hostes , quum castrat jam intrassent , profligati sunt , eaercitusque reliquus conservatus regis eSt. Qua ex re maioribus rebus praeesse coepit . Erat eo tempore

hyus 3) dynastes Paphlagoniae , antiquo generct natus a Pylaemene . illo , quem Homerus Troico bello a Patroclo interfectum i) ait. Is regi dicto

audiens non erat: quam ob caussam bello eum persequi constituit , eique rei praesecit Datamen propinquum Paphlagonis : namque ex fratre et sororct erant nati : quam ob caussam Datames Omnia primum experiri voluit, ut sine armis propinquum ad officium reduceret . Ad quem quum venisset Sine Praesidio , quod ab amico nullas vereretur insidias, pene interiit: nam Thyiis eum clam interficere Voluit . Erat mater cum Datame , amita Ρaphlagonis:

ea , quid ageretur , resciit , siliumque monuit. Illo suga periculum evitavit , bellumque indixit Thyo . III quo quum ab Ariobarzane praesecto 5) Lydiae, et Joniae totiusque Phrygiae desertus esset , nihilo segnius 6 perseveravit, vivumque Τbyum cepit cum

uxore. et liberis.

1) Autophradates . Lydiae Satrapes. a) Persequeretur eos. Lycios, Pisidas, Pamphilios, Cilices, Syras . PhaeniCAS , etc. I) 'us. D nastes erat summus Paphlegonum ma-yistratus , qualis Romae Dictator ruit. Ita ex Caesare de Bel. Civ. ΙΙΙ. S. Eumdem infra rogom appellat Cornelius. Dterfectum. At a Μenelao Pylemenem , non a

Patroclo occisum narrat Homerus.

5 Praefecto . Vide ab uno praesecto plures inte dum provincias fuisse administratas. 6) Nibilo segnius. Idest pari alacritate . Ita Virg. GStat non segnius. Sallust. non leguml bellum P m

104쪽

Datames. 97 III. Cujus saeti ne prius fama ad regem , quam ipse perveniret, dedit operam. Itaque omnibus insciis, eo , ubi erat rex , venit : posteroque die Thyum hominem maximi corporis i , terribilique iacie, quod et niger, et capillo longo, barbaque erat promissa , optima veste 2 contexit , quam satrapae

regii gerere consueverant : ornavit etiam torque ,

atque armillis aureis 3 , ceteroque regio cultu: ipse

agresti duplicique ) amiculo circumdatus , hirtaque tunica , gerens in capite galeam venatoriam 5 , dextera manu clavam , sinistra copulam 6 , vinctum ante Se Thyum agebat , ut si seram bestiam captam duceret . Quem quum omnes prospicerent

Propter novitatem ornatus, ignotamque sormam, ob Tom. v. g ERmsi in Maximi comoris. Cujusmodi in Asia nasci tradit Hippocrates . Erat autem ex Asia Thyus. a) Ortima oesis. Purpura, quae apud Aegypt OS et Babylonios insigne dignitatis erat, non ab iΡsis modo regibus , sed satrapis etiam gestari solita. Hinc pum urati satrapae dicti a Curtio. S) Armillis aureis. Armillae cum neminarum, tum

quoque militum ornamenta , erant quidam ex argent vel auro orbes, quibus elegantioris ornatus gratia summum braclitum praecingebant.

Dupliciqua. Hirsuto. Quo sensu videtur dixisse Virgilius :Haec fatus duplicem ex humeris dejecti amictum.

et Horatius .

. . . . quem dulici Vanno Vatiantia petast. 5) Galeam Menatoriam . Quae , quo majori terrori esset hirsutis ferarum pellibus contecta erat, ut in antiquis passim nummis videre est . Hanc renatoriam appellat Nepos.

6 Copulam . Vinculum . Ovid. Copula dotrahitur

canthus.

105쪽

98 Cornelii Nepotis

eamque rem magnus eSSet concursus; fuit non nemo , qui agnosceret Thyum, regique nuntiaret. Primo non accredidit . Itaque Pharnabazum misit exploratum : a quo ut rem gestam comperit , statim admitti jussit, magnopere delectatus cum sacto, tum ornatu: imprimis quod nobilis rex i) in potestatem inopinanti venerat. Itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum misit , qui tum contrahebatur duce Pharnabazo , et Tithrauste ad bellum Aegyptium , parique eum, atque illos imperio esse jussit. Postea vero quam Pharnabazum rex vocavit , illi summa imperii tradita est. IV. Hic quum maximo studio compararet exercitum , Aegyptumque Prosicisci pararet, subito a rege litterae sunt ei missae , ut Aspim aggrederetur , qui Cataoniam tenebat , quae gens jacet supra Ciliciam, confinis Cappadociae. Namque Aspis saltuosam regionem, eastellisque munitam incolens , non solum imperio regis non parebat ; sed etiam finitimas regiones Vexabat a) , et , quae regi portarentur 3) , abripiebat. Datames , etsi longe aberat ab his regionibus , et a majore re abstrahebatur

tamen regis voIuntati morem gerendum putavit. Itaque cum paucis, Sed viris sortibus naVem conscendit : existimans , id quod accidit , iacilius se imprudentem et imparatum ΡarVa manu ΟΡΡTeSSUTum,' ' quam i) Nobilis rem . Erat enim a Pylemene illo Homerico Prognatus . a) mmabat. Devastabat. Cic. in Ver. Agros pe

3) Quae regi Portarentur. Regis reditus , quaeque ad regios usus mittebantur . intercipiebat.

Majore ra. Bello nimirum Aegyptio.

106쪽

Datames. 9 quam Paratum, quamvis magno exercitu. Hic delatus in Ciliciam , egressus inde , dies noctesque itersa ciens, Taurum transiit, eoque, quo Studuerat, Venit. Quaerit, quibus locis sit Aspis : cognoscit haud Ionge abesse, Prosectumque eum Venatum. Quem dum spoculatur, adVentus ejus caussa cognoscitur: Pisidas, cum iis, quos secum habebat, ad resistendum Aspis comparat . Id Datames ubi audivit , arina capit, suosque sequi jubet : ipse equo concitato ad hostem vehitur: quem Ρxocul Aspis conspiciens ad se serentem i), pertimescit, atque a conatu resistendi deterritus , sese dedit. Hunc Datames vinctum ad regem ducendum tradit Mithridati α .

V. Haec dum scruntur, Artaxerxes reminiscens, a quanto bello , ad quam parvam rem principem ducum misisset , Se ipse reprehendit , et nunuum ad exercitum Aceu ὁ misit , quod nondum Datamen prosectum putabat, qui ei diceret, ne ab exercitu discederet. Hic priusquam perveniret, quo erat prosectus , in itinere convenit , qui Aspim di

cebant. Qua celeritate quum magnam benevolentiam regis Datames consequutus esset, non minorem invidiam aulicorum excepit, qui illum unum pluris , quam se omnes fieri videbant. Quo facto, cuncti ad Eum Opprimendum consenserunt. Haec Pandates ,

cisus est.

3) Acen. Aes Phaenicia civitas, Ptolemais dicta. Aootio in Sacris literis vocatur. Iudi C. C. IS. 4) Custos regia- . Habebant Persarum reges in siningulis provinciis aerarium , aerariique Praesectos , qui dicebantur Γαζε Φυλακες custodes regian CGzGe.

107쪽

I oo corneliἱ Nepotis pia ei mittit, in quibus docet, eum magno fore periculo , si quid illo Imperante in Aegypto adversi accidisset. Namque eam esse ConSuetudinem regum , ut casus adversos hominibus tribuant, secum

dos sortunae suae. Quo iacile fieri, ut impellantur ad eorum perniciem , quorum ductu res male gestae nuntientur . Illum hoc majore sore in discrimine . quod, quibus rex maxime obediat, eos habeat inimicissimos. Talibus ille litteris cognitis , quum jam

ad exercitum Acaeum venisset, quod non ignorabat ea vere scripta ; desciscere a rege constituit: neque tamen quicquam secit, quod fide sua esset indignum. Nam Mandroclem Magnetem exercitui praefecit: ips eum suis in Cappadociam descendit ; conjunctamque huic Paphlagoniam occupat , celans qua voluntatctesset in regem : clam cum Ariobarzane si facit amicitiam , manum comparat, urbes munitas Suis tuendas tradit. VI. Sed haec propter hiemale tempus minus prospexe succedebant . Audit Pisidas quasdam copias ataversus se parare, silium eo Arsiciaeum cum exercitu mittit. Cadit in praelio adolescens: proficiscitur eo Pater , non ita cum magna manu , Celam quantum vulnus accepisset; quod prius ad hostem pervenire cupiebat, quam de re male gesta fama ad suos pervenirOt : ne cognita filii morte animi debilitarentur militum . Quo contenderat, pervenit , hisque locis castra ponit ut neque circumiri multitudine adversariorum Posset, ncque impediri, quo minus ad dimicandum manum haberet expeditam. Erat cum eo Mithrobarzanes socer ejus , praesectus equitum . Ia

- i cum Arioharrans , Qui a Rege multo ante d

108쪽

Datames. Io

desperatis generi rebus ad hostes transfugit. Id Datames ut audivit, sensit, si in turbam exiisset 1 ,

ab homine tam necessario se relictum , suturum ut ceteri consilium sequerentur . In Vulgus edit, suo jussu Mithrobarzanem prosectum Pro perfuga, quo facilius receptus interficeret hostes : quare relinqui eum non par esse , sed omnes confestim sequi Quod si animo strenuo secissent, suturum ut adve sarii non possent resistere, quum et intra vallum, et soris caederentur . Hac re probata , exercitum

educit , Mithrobarzanem persequitur : qui dum ad hostes pervenerat, Datames signa inferri iubet LPisidae nova re commoti, in opinionem adducuntur , perfugas mala fide , compositoque a) secisse, ut recepti essent majori calamitati . Primum eos adoriuntur . Illi quum, quid ageretur , aut quare fieret , ignorarent , coacti Sunt cum eis pugnare . ad quos transierant ; ab hisque stare , quos reliquerant . Quibus quum neutri parcerent, celeriter sunt concisi . Reliquos Pisidas Tesistentes Datames

invadit , primo impetu pellit, fugientes persequitur;

multos interficit; castra hostium capit. Tali consilio uno tempore et proditores perculit, et hostes. profligavit : et quoa ad suam perniciem suerat cogitatum , id ad salutem convertit. Quo neque aqu-tius ullius imperatoris cogitatum, neque celerius iactum usquam legimus. VII. Ab hoc tamen viro Schismas maximo natumius desciit ; ad regem transiit, et de desectione

1 Si in turbam saetissee. Si pervulsatum esset. Ita Suet. in Galba: Exierae in pulos e et in Nerone: exis

opinio .

109쪽

I oa Cornelii Nepotis patris detulit . Quo nuntio ArtaxerXes commotus , quod intelligebat sibi cum viro forti ac strenuo negotium csse, qui, quum Cogitasset, facere auderet; et prius cogitare , quam conari consuesset, Autophradalom in Cappadociam mittit. Hic ne intraro

posset saliunt , in quo Ciliciae portae I) sunt sitae , Datames praeoccupare studuit. Sed tam subito copias contrahero non Poluit : a qua re depulsus , Cum ea manu , quam contraxerat , locum delegit talem , ut neque circumiretur ab hostibus neque Praeteriret adversarius , quin ancipitibus locis Pr meretur : et si dimicare cum eo Vellet, non multum obsesse multitudo hostium suae paucitati posset.

VIII. Haec etsi Autophradates videbat , tamen statuit congredi χ) , quam cum tantis copiis resu-gere , aut tamdiu uno loco sedere. Habebat barba- Torum equitum Vigiliti, peditum centum millia, quos

illi Cardaces 3 appellant; eiusdemque generis tria

i Cilicias portae . Amanicaa , qua Syriam aditur , ab angustis faucibus dissi ilique Amani montis natura ita appellatae . Sunt et aliae circa sinum Issi Cum Portae , de quibus nulla helo mentio. a) Statuit congredi . Heio adde de tuo et o magis , quod Latini quandoque elegantiae gratia omittere solent ut obserVat Muretus ad illud Eunuchi . Si quisquam est, qui placera studeat bonis Quam 'tarimis . S) Cardaces . Idest qui e rapto vivebant. Cordo enim apud Persas bellicosum atque rapacem fignificat.

4) Teia funditorum Miltia.

5) Cama cum . Cappadocia Asiae minoris regio , quam Strabo in duas praefecturas divisain tradit: una Moina, altera Pontica Cappadocia dicebatur. Diqili co by Corale

110쪽

Datames. IosArmeniorum decem a , Paphlagonum quinque a), Phrigum decem 3 , Lydorum quinque ), Aspendiorum 5 , et Pisidarum 6 circiter tria, Cilicum duo ), Captianorum totidem 8 ex Graecia conductorum tria millia : IeVis armaturae maximum numerum. Has adversus copias spes omnis consistebat

Datami in se locique natura: namque hujus partem noti habebat vicesimam militum. Quibus fretus comflixit , adversariorumque multa millia concidit: quum de ipsius exercitu non amplius hominum mille cecidisset. Quam ob caussam postero die trophaeum posuit , quo loco pridie pugnatum. Hinc quum castra movisset, semper inferior copiis , superior omnibus praeliis discedebat , quod nunquam manUm ConSexeret, nisi adversarios locorum angustiis clausisset; quod perito regionum callideque cogitanti saepe accidebat. Autophradates, quum bellum duci majoro regis calamitate , quam adVersariorum , Videret , ad

a) PUhaglonum. Quorum Asiae minoris regio stodicta est a Paphlagone Phinei filio. 5 Phrraum decem. Ex majore nimirum Phrygia inter Galatiam , et Lydiam Posita . 4 Lydorum quinque . Lydia Asiae minoris regio. 5 Asyendiorum. Amendii Pamphiliae populi, ab Amendo ejus provinciae oppido di ti. 6 Pisidarum. Pisidia pars borealis Pamphiliae. Cuicum Mo . Cilicia Asiae minoris regio . A Josepho Tharsus M, Hebraeis cmalab dicta . Hodie T--

8 Captianorum totidem. Caspianorum e vereocne ea sit Vera lectio: siquidem de his unis Strabo Io-

quitur IIb. XI.

SEARCH

MENU NAVIGATION