Cornelii Nepotis Vitae excellentium imperatorum cum notis in usum scholarum Regni Neapolitani infimae latinitatis. Tomus secundus

발행: 1812년

분량: 226페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

i o4 Cornelii Nepotis

pacem amicitiamque hortatus est, ut eum rege ire gratiam rediret. Quam ille etsi non fidam fore putabat , tamen conditionem accepit , seque ad Artaxersem legatos missurum dixit. Sic bes tum , quod

rex adversus Datamen Susceprrat , sedatum . Autophradates in Phrigiam se recepit. IX. At rex , quod implacabile odium in Data-mem susceperat, Postquam bello eum opprimi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque vitavit. Sicut quum nunciatum esset, quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant Ia mero : do quibus quod inimici detulerant , neque credendun , neque negligendum PutaVit, experiri voluit verum salsumne sibi esset relatum . Itaque eo prosectus est , in quo itinere suturas insidias dixerint. Sed elegit corpore et Statura simillimum sui, eique vestitum suum dedit, atque eo loco ire, quo

ipse consueverat, jussit. Ipse autem ornatus vestitu militari inter corporis custodes iter facere coepit . At insidiatores , postquam in eum Iocum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu, in eum faciunt impetum , qui suppositus erat si . Praedixerat autem his Datames, cum quibus iter iaciebat, ut parati essent sacere, quod ipsum vidissent. Ipse,

ut concurrentes insidiatores animadvertit, tela in eos conjecit. Hoc idem quum universi secissent prium quam pervenirent ad eum, quem aggredi volebant, eonfixi ceciderunt. X. Hic tamen tam callidus vir extremo tempore

112쪽

Datames. Io 5

captus est Mithridatis, Ariobarzanis filii dolo. Namque is pollicitus est regi, se eum interfecturum, sici rex promitteret , ut, quodcumque Vellet, liceret impune facere: fidemque de ea re more Persarum IJ, dextra dedisset. Hanc ut accepit, simulat se suscepisse cum rege inimicitas : copias parat , et absens amicitiam cum Datame facit, regis provinciam Vexat, castella expugnat , magnas praedas capit : quarum Partem suis dispertit , partem ad Datamen mittit: pari modo complura castella ei tradit. Haec diu iaciendo , persuasit homini, se infinitum sa) adversus

regem suscepisse bellum , quum nihilo magis , nctquam suspicionem illi praeberet insidiarum , nequa colloquium ejus petivit, neque in conspectum Venire studuit. Sic absens amicitiam gerebat, ut non ben sciis mutuis, sed odio communi, quod erga regem

SuscePerant, contineri viderentur. XI. Id quum satis se confirmasse arbitratus est, certiorem facit Datamen, tempus esSe majores exercitus parari, et bellum cum rege suscipi : de quare , si ei videretur , quo vellet , in colloquium veniret . Probata re , colloquendi tempus sumitur , Iocusque , quo conVeniretur . Huc Mithridates cum uno , cui maximam habebat fidem , ante aliquot dies venit , compluribusque locis separatim gladios obruit , eaque loca diligenter notat . Ipso autem colloquendi die, utrique locum , qui explorarent , atque i Mors Persarum. Si minus alibi , certe apud

Persas fides data dextra quovis jurejurando sanCtionducebatur: de quo ritu erudite Brissonius in Per

sicis.

a) Infinitum. Exitiosum , et nonnisi alterius interita

dirimendum.

113쪽

xo6 Cornelii Nepotis atque ipsos scrutarentur i) , mittunt. Deinde ipsi

sunt congressi . Hic quum aliquandiu in colloquio suissent, et diversi discessissent, jamque Procul D tames abesset : Mithridates priusquam ad suos perveniret, ne quam Suspicionem pareret, in eundomlocum revertitur, atque ibi, ubi telum erat propositum , resedit , ut si a lassitudine cuperet acquiescere: Datamemque revocavit, simulans se quiddam in colloquio esse oblitum. Interim telum a), quod latcbat , protulit , nudatumque vagina veste texit , ac Datami venienti ait, digredientem se animadve tisse , locum quendam qui erat in conspectum , ad Castra ponenda esse idoneum . Quem quum digito monstraret 3), et ille conspiceret, adversum serro transfixit: et prius , quam quisquam POSSet Succurrere, intersecit. Ita vir, qui multos Consilio, nemunem persidia ceperat , simulata captus est amicitia.

λXV.

1 Scrutarentur . Nullum antiquitus habebatur inter hostes colloquium , nisi prius , qui collocuturi erant ,

explorarentur . Id Latini scrutari , yraetentiam, excutera dixerunt. Ad id porro scrutatores delecti invicem mittebantur, qui non vestes modo , si quid ferri subesset, Curiosius excutiebant, sed , ne qua suspicio foret , penitus detrahebant.

a lum . Telum pro gladio dixit.

S) Digito morestriaret . Ita Horat. Quod monstrordigito praetereuntium. Diuitia es by Coosl

114쪽

De hoc priusquam scribamus, haec praecipienda videntur lectoribus , Ne alienos mores ad suos reserant ; neve ea, quae ipsis leviora sunt, pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur . Scimus enim musicen nostris moribus 2 abesse a principis persona , saltare vero etiam in Vitiis poni 3) : quae omnia apud Graecos et grata , et laude digna ducuntur . Quum autem exprimere imaginem Consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae , nihil videmur debere praetermittere , quod pertineat ad eam declarandam . Quare dicemus Ρrimum de genere ejus :dein quibus disciplinis , et a quibus sit eruditus: tum de moribus, ingeniique facultatibus, et si qua alia digna memoria erunt: postremo de rebus gestis, quae a plurimis omnium anteponuntur virtutibus. II. Natus igitur patre, quo diximus, honesto gemere ), pauper jam a majoribus relictus. Eruditus

aUtem sic Postmni. Pol mnidis Elianus Eb XΙ. Var. Hist. 2 Nostris moribus. Stante nimirum Republica. 5ὶ In pitiis Poni. Verum ne credas saltationes quidem omnes inter turpia a Romanis habitas , sed certa quaedam saltandi genera . 4) Honesto genero . Idem de eo Tullius 37. Tusc. Quaest. Qui cum esset bonis parentistis , atquct honesω loco natus Honesto genere k idest humili loco

ex Gebhardi sententia r existimat enim Latinos obsCuros parentes gratia quadam sermonis flonestos vocare: Praesertim Cum a minime generoso Patre natum aperte tria dat etiam Elianus . At fallitur : aperte apud Horatium AOnestras clientae, Pro summo loco natae dictae sunt.

115쪽

1M Cornelii Nepotis

autem sic , ut nemo Thebanus magis e nam et citharizare , et cantare ad chordarum sonum doctus

est a Dionysio i) : qui non minore suit in musi- eis gloria , quam Damon , aut Lamprus sa) ; quo-

Turu pervulgata Sunt nomina . Carmina cantare ti

biis ab Olympiodoro 3), saltare a Calliphrone. At Philosophiae praeceptorem habuit Lysidem Ta

renticium , Pythagoreum : cui quidem sic suit dedi

tus, ut adolescens tristem et SeVerum Senem omni

bus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit :neque prius eum a se dimiserit, quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos, ut facile intelligi posset , pari modo Superaturum omnes in ceteris artibus . Atque haec ad nostram consuetudinem sunt

levia, et potius contemnenda: at in Graecia utiquci olim magnae laudi erant. Postquam ephebus factus est, et palaestrae 5 dare operam coepit, non tam magnitudini virium servivit , quam velocitati 6 : illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli existimabat utilitatem pertinere . Itaque exercebatur plu- 14 Dionysio. Thebano.

stantissimi .

5) odimpiodoro . Et ab Orthagora , uti apud A

thenaeum .

fidem . Non Loesiam, uti male olim excud8batur ; sed Lrsidem, ut apposite scribit Laertius invita Pythagorae . 5) Palestras . Μore Graecorum, qui gymnasticas

artes studiose exercebant .

6) Velocitati. Quae duo ad palestras gloriose exerin

' cendas necessaria erant . Huc illud Poetae videtur spectare lib. V. Aen.

116쪽

'aminondas. I os plurimum currendo , et luctando ad eum finem, quoad stans complecti posset si , atque conteudexe. In armis plurimum studii consumebat. III. Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant. Erat enim modestus, prudens, gravis , temporibus sapienter utens , Peritus belli, sortis manu, animo maximo : adeo veritatis diligens , ut ne joco quidem mentiretur . Idem continens, clemens , patiensque admirandum in modum: non solum populi , sed etiam amicorum serens in

iurias : imprimisque commissa celans sa) : quod interdum non minus prodest , quam diserte dicere . Studiosus audiendi: ex hoc enim facillime disci a bitrabatur . Itaque quum in circulum venisset 3), in quo aut de republica disputaretur , aut de phi

Parum Concinne. Melior Gronovit mens. Duplex Porro arat gladiatorum pugna erecta quae a Stantibus peragebatur , polutatoria , cum provoluti certarent . Hinc ille de litteris meritus existimat alterum Iuctandi genua exercuisse , ab altero consulto Epaminondam abstinuisse , sive eo usque certamen produxisse, ut stans non jacens adversarium complecteretur . Porro apud Iatinos , ad

eum snem', est suo usque . a Commissa celans. Quam animi virtutem Ep mimondam ex praeceptis institutisque Pythagoricorum, qui silentium ac fidem religiosissime asservabant , hau sisse credibile est . 3 In circumm oenisset. Est Cis Itis Caelus vulgo Coeuntium , ac fabulantium , qui collatis capitibus videntur veluti orbem facere ait Lipsius . Apud Sene cam circulari est circulis se venditare , vel, ut Lipsius explicat, circulos quaerere et sibi audientiam captare.

117쪽

IIo Cornelii Nepotis Iosoplita sermo haberetur, nunquam inde prius discessit , quam ad finem sermo esset adductus . Paupertatem adeo sacile perpessus est, ut de republica nihil praeter gloriam ceperit. Amicorum in Se tuendo caruit iacultatibus: fide ad alios sublevandos saepe sic usus est , ut possit judicari , omnia ei cum amicis fuisse communia . Nam quum aut civium suorum aliquis ab hostibus fuisset captus, aut virgo amici nubilis propter paupertatem collocari non Posset, amicorum concilium habebat, et quantum quisque daret , pro cujusque iacultatibus imperabat :eamque Summam quum saceret , PriuSquam acciperet pecuniam , adducebat euin , qui quaerebat , ad eos , qui conserebant : eique ut ipsi numerarent , faciebant ; ut ille , ad quem ea Tes PerVeniebat , Sciret , quantum cuique deberet. IV. Tentata autem ejus est abstinentia a Diomedonte Cygiceno si) . Namque is rogatu Artaxerxis

Epaminondam pecunia corrumpendum S ceperat .

II ic magno cum pondere sa) auri Thebas venit , et Μicythum 3) adolescentulum quinque talentis ad

suam perduxit voluntatem : quem tum Epaminondas plurimum diligebat. Micythus Epaminondam Con-Venit , et Caussam adventus Diomedontis ostendit . At ille Diomedonte coram: nihil, inquit, OPUS Pecunia a) A Diomedonta CFziceno. Quod idem tentatum

etiam est a Iasone tyranno, qui cum ad illum acri paupertate laborantem duo aureorum millia misisset , summa abstinentia repudiatus est .

a) Magno cum pondera. Tribus Daricorum milli

bus . Plutarctius.

Si Et m retim. Μω turn vetustiores CodiCes . Qui a nonnullis idem fuisse creditur atque Asopicus ille , quem a Puero Epaminondas ama arat .

118쪽

'aminondas. II nia est . Nam si ea reae Diali , quae Thebanis sine utilia , gratis facere Sum Paratus : sin autem contraria , non habet auri atque argenti satis. Namque orbis terrarum disitias accistere nolo , Pro Patriae caritia te. Te a , qui me incognitum tentasti tuique similem existimasti, non miror: tibique ignosco . Sed egredere P Pere, ne alios corrumPas , quum mE non potueris . I tu , Micythe , argentum hvic redde : aut nisi id confestim facis , ego te tradam magistratui α) . Hunc Diomedon quum rogaret , ut tuto

cxire, sua que , quae attulisset, liceret esserre. Istud, inquit, faciam : neqtιe tua caussa, sed mea : ne , Si tibi sit Pecunia ademta , aliquis dicat , ad me ereptum PerWenisse , quod delatiam accipere noluissem .

A quo quum quaesisset , quo se deduci vellet, et ille Athenas , diceret, praesidium dodit , ut eo tuto

perveniret. Neque vero id satis liabuit, sed etiam , ut inviolatus in navem ascenderet, per Chabriam Atheniensem , de quo supra mentionem fecimus , essecit. Abstinentiae erit hoc satis testimonium. Plu-xima quidem proferre possemus , sed modus adhibendus est , quoniam uno hoc Volumine Vitas excellentium virorum concludere costituimus : quorum

separatim multis millibus , versuum 3) complures

Scriptores ante nos explicarunt.

1 Te. Diomedontem: ad hunc enim prima spectat oratio : ad Micythum vero reliqua. a Tradam magistratui. Ad Poenam subeundam . Sonant porro trudere , Objicere , offerre monstratui sane idem apud Latinos . S) Millibus Mersuum . Versus sunt lineas , quibus libri exarantur. Horum numero libros metiri mos erat, eumque in ultima Cera adscribi.

119쪽

IIa Cornelii Nepotis V. Fuit et disertus , ut nemo Thebanus ei pax

esset eloquentia : neque minus concinnus in brevitate respondendi , quam in perpetua oratione orna iatus. Habuit obtrectatorem Meneclidem quendam indidem Thebis i , et adversarium in administranda republica satis exercitatum in dicendo, ut Thebanum scilicet . Namque illi genti plus inest virium, quam ingenii sa). Is, quod in re militari florere Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius imperatoris opera desideraretur. Huic ille , fallis , inquit, να-bo ei es tuos , quod hos a bello avocas : otii enim nomine seruitutem concilias. Nam paritur mae helio. Itaque qui eu diutina oviunt frui, bello eaeercitati esse debent. Quare si Princiρes Graeciae esse Dultis , Castris est Mobis utendum, non ρalaestra. Idem illo

Μeneclides , quum huic objiceret, quod liberos non haberet 3) , neque uxorem duxisset ; maximeque insolentiam , quod sibi Agamemnonis belli gloriam si) videretur consecutus . At ille , desine ,

inquit, Meneclide , de uxore mihi evrohare : nam nullius in ista re minus quam tuo uti consilio Dolo

habebat enim Meneclides suspicionem adulterii ). Quoia

i Indi m Thobis . Sic Tullius pro Roscio r in didemne Amoria , an hosos μα orha sicarios . x Plus i-enii. ob crassum , uti Volunt , R'Tem . Ceterum adisis quae in Alcibiade ad id rei adnotata

sunt .

Liberos non haber ι. Atqui filium habuit Stesi-brotum , post ab eo, quod bellum contra Lacedem ni os absente Se susceperat, inter Ctum .

) Balli gloriam . Hoc illud nobile bellum est, quod Agamemnone duce ad Trojam gessera Graeci, de quo divinus Homerus. Disilia oste

120쪽

'aminondas. HyQuod autem me Agamemnonem aemulari putas , falleris : namque Aze cum unioersa Graecia Diae decem annis unam ceρit urbem : ego contria ex una tinctnostra , dieque uno , totam Graecitam , Lacedaemoniis fugatis , libem i.

VI. 1 dein quum in conventum venisset Arcadum , Petens, ut societatem cum Thebanis, et Argivis sa- Cererit: contraque Callistratus i) Atheniensium I gatus, qui eloquentia omnes eo praestabat tempore, postularct, ut potius amicitiam sequerentur Attico rum ; et in oratione sua multa invectus esset et in Thebanos, et Argivos, in eisque hoc posuissci; animadvertere dcbero Arcades , quales utraque Ciavitas cives procreasset, Ex quibus de ceteris possent judicare . Argivos enim fuisse Orestem 3) et Alcmaeonem έ) matricidas : Thebis Oedipum natum , qui quum patrem suum 5) interfecisset , ex

matre liberos procveasset. IIuic in respondendo Epaminondas quum de ceteris Perorasset, postquam ad illa duo opprobria pervenit : admirari se , dixit, stultitiam rhetoris Attici , qui non animadverterit innocentes illos natos , domi scelere admisso , quum Patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensiabus. Sed maxime ejus eloquentia eluxit Spartae, quo I m. ΙΙ. h quum

1 Ilistranus . Aphydnaeus cognomine . a) Multa inoeotus essμt. Hellenis inus: sic infra rnonnulla inuehctretur ira Timoleonta. 5J Orestem. Agamemnonis et Clytemnestrae filium, qui, quo patris mortem ulcisceretur, matrem interseeit . Hinc furiis agitatus Orestes .

Alcmaeonem. Amphiarai filium , qui matrem Eriphilem occidit. 5 Patrem suum. Lajus erat pater, mater IozaSta.

SEARCH

MENU NAVIGATION