Cornelii Nepotis Vitae excellentium imperatorum cum notis in usum scholarum Regni Neapolitani infimae latinitatis. Tomus secundus

발행: 1812년

분량: 226페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

204 Cornelii Nepotis

Bomanus, et non parum liberalitor domtim suam omnium ordinum homines. iuvitaret , scimus non amplius, quam terna millia aeris i , peraeque in singulos menses ex ephemerido a) eum expensum sumtui surre solitum. Atque hoc non auditum, sed cognitum praedicamus. SaeΡe enim, Propter familiaritatem , domesticis rebus intersuimus. XIV. Nemo tu convivio ejus aliud acroama au

divit 3 , quam anagnosteri : quod nos quidem

jucundissimum arbitramur. Λ eque unquam sine aliqua lectione apud eum coeuatum est : ut non minus animo , quam Ventre conviVae delectarentur 5 .damque eos vocabat , quorum mores a suis non ab i) Terna millia aeris. Non sunt mille ducenti sestertit: hi enim illo aevo quatuor millia octingentos asses colligebant: sed septingenti quinquaginta , denarii CLXXXVII. cum dimidio e nam milis aeris tum sestertios Laciebat CCL. , denarios LXII. Gronorius Lib. 11. de Pec. Vet. a Ex ephemeride. 'hemoris, quam inurnum quoque Latini vocant notat hic tabulas quotidianarum expensarum. Alii erant diurni commentarii apud Suet. , an quibus dicta etiam et sermones adnotabant Romani. S) Acroama iandisu. Sub caenae finem admitti solebant , qui partim seriis recitationibus, partim dictis factisque ridiculis saturos convivas exhilararent. Audiebantur enim Cantores , tibicines , citharoedi, quicunque demum inusica instrumenta docti erant tractare. Acroamata autem uno verbo Graeci Latinique omnes hos vo- Carunt .

4) Ana Osten. An nostes is est, qui aliquid recitat ; non pro re ponitur , quae reCitatur. 5) Deleotarentur. Sic de Platonis caena ille clarus Athenis Timotheus: Vestrae, inquit, caenas non solumitu PrasSenti, εeae etiam μοιtero die iucundae surat. Diuili od by Coost

212쪽

T. Pomponius Atticus. Iosabhorrerent . Quum tauta Pecuniae saeta esset accessio , nihil de quotidiano cultu mutavit, nihil dovitae consuetuditae : tautuque usus est moderatione,

ut neque tu sestertio vicies 1 , quod a patre acceperat , parum se splendide gesserit ; uoque in ses tu, tio centius affluentius Vixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit a) iri utraque fortuna . Nullos liabuit hortos 3 , nullam Suburbanam , aut maritimam Sumtuosam Villam , neque in Italia , praeter Ardeatinum ), et Nomentanum 5 rusticum praedium : omnisque Ujus pecuniae reditus coriis stabat in Epiroticis U), et urbanis possessionibus Ex quo cognosci Polest , cum usum pecuniae non maguitudine , scd ratione metiri solitum. XV. Mendacium neque dicebat , neque pati poterat. Itaque rjuS comitas non sine severitate erat, neque gravitas sine facilitate : ut difficile esset intellectu , utrum cum amici magis vererentur, an amarent . Quidquid rogabatur , veligioso promittebat equod non liberalis , sed levis arbitrabatur polli- cexi , quod praestare non posset . Idem in niten-

1 in Sestertio Oicies. Scilicet in patrimonio. g) Steterit. Hinc suam moderationem animique aequi talem praedicat Tullius . 3) Habuit hortos. Quod haud libenter credimus: in Tullii enim ad Atticum epistolis legimus eum villam habuisse , atque in ea illud omnis eruditionis plenum Amaltheum gymnnsium. 4) Ardeatinum . Ardea , civitas octavo et decimo ab urbe lapide , tibi Attici praedium Ardeatinum erat. 5 Nomentianum . Nomentanum rus decimo lapidis diverticulo ab urbe . 6) si Epiroticis . Cic. lib. I. ep. V. Epiroticam e tionem gaudeo ιibi placere. Habuit et in Thes Proqilia possessiones . Diuitigod by Gorale

213쪽

diosi Cornelii Nepotis do 1) , quod semel admisisset, tanta crat eura , ut

non mandatam , Sed Suam rem Videretur agere .

Nunquam suscPpli negotii cum pertaesum est. Suam enim existimatiouem in ea re agi putabat: qua nihil habebat carius. Quo fiebat, ut omnia M. et Q. Ciceronum , Catonis , Marii, Q. Hortensii , Auli

Torquati , multorum praeterea equitum Rom. negotia procuraret . Ex quo judicari poterat , non inertia , sed judicio fugisse reipub. procurationem. XVI. Humanitatis vero nullum adferre majus testimonium possum , quam quod adolescens idem scrii Syllae fuerit jucundissimus , senex adolescenti M. Bruto : cum aequalibus nutem suis , Q. Hortensio et M. Cicerone , sic vixerit , ut judicare difficiles sit , cui aetati fuerit aptissimus. Quamquam eum prae cipue dilexit Cicero , ut ne frater quidem ei Quintus carior suerit, aut familiarior. Ei rei sunt indicio , praeter eos libros, in quibus de eo facit metitioncm qui in vulgus sunt editi, sexdecim volumina et epistolarum, ab consulatu ejus usque ad extIe- inuin tempus ad Atticum missarum : quae qui legat , non multum desideret historiam contextam eorum temporum. Sic enim omnia de studiis principum , viliis ducum , mutationibus reipubl. peracripta sunt, ut nihil in iis non appareat , et facito existimari possit, prudentiam quodammodo esse divitiationem. Non enim Cicero ea solum, quae vivo se acciderunt , sutura pracdixit: sed etiam, quae

Dunc usu veniunt, cecinit ut vales.

XVII. De pietate autem Attici quid plura com-

i) Nitendo . Alii tuendo.

a) Volumina. Vocat polumina, quod Olim circum Volvi solebant, quae membranis scriberentur a vol

214쪽

T. Pomponius Atticus. 2or memorem p quum hoc ipsum vere glorIantem audiorim in funere matris suae , quam extulit anno- rum nonaginta, quum esset Septem et sexaginta, senuuquam cum matre in gratiam rediisse I ', numquam cum sorore fuisse in simultate , quam prope aequalem habebat . Quod est signum, aut nullam unquam inter eos queximoniam intercessisse , aut liunc ea fuisse in suos indulgentia , ut quos amare

deberet, irasci eis nefas duceret. Neque id fecit natura solum quamquam omnes ei parcinus a) , sed etiam doctrina ; nam et principum philosophorum ita percepta habuit praecepta , ut iis ad xitam agendam , non ad ostentationem 3 uteretur. XVIII. Moris etiam majorum summus imitator fuit, antiqui talisque amator: quam adeo diligenter habuit cognitum, ut eam totam in eo volumine e fmsuerit , quo magistratus ornavit ). Nulla enim ex , DCque pax, neque bellum, neque res illustris est populi Itomani, quae non tu eo suo tempore Sit notata : et, quod dissicillimum suit, sic familiarum originem 5 subtexuit, ut ex eo clarorum Vixorum Ρropagines possimus cognoscere. Fecit hoc idem separatim in aliis libris; ut M. Bruti rogatu Iuniam familiam σ) a stirpe ad hanc aetatem, ordine enu

i) In gratiam rediisse. Id est sine ulla contro erusia vixit . a Paramus . Non semel id expressit Tullius. Ni

S) Non ad ostΘntationem . Ut ceteri philosophi. 4) Ornauit. Malim ordinapit, quomodo VOssium legisse video. 5) Orionem. Γινυιλιγια, meminit Glandorpius lib. da

6 Iuniam familiam. Nobilissimam earum gentium, quae a Trojanis et originem hausisse gloriabantur. ι

215쪽

αo8 cornelii Nepotis Inoravit, nolans , qui, a quo ortus , quos honores, quibusque temporibus cepisset: pari modo Marcelli

Claudii i), de Marcellorum et), Scipionis Corne- Iii 3 et Fabii Μaximi 4 , de Corneliorum et Fabiorum et Aemiliorum 5) quoque : quibus libris nihil potest esse dulcius iis , qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum virorum. Attigit quoque poeticen 6 : credimus , ne ejus espers esset suavitatis. Namque Versibus, qui honore rerrimque gestarum amplitudine ceteros Romani populi praestiterunt, exposuit: ita, ut sub singulorum imaginibus facta magistratusque eorum non amplius quaternis quinisque versibus descripserit: quod vix crodendum sit, tantas res tam breviter potuisse declarari. Est etiam liber Graece consectus 7 de con

i) Maroselli Ctauali Ali ra liaec Claudiorum gens est . & quidem plebeja. Regillenses enim Claudii, item Pulchri et Nerones putricii sunt, Marcelli vero plebeji. a) Ds Marcellorum . Familia . 3) Somionis Cornelii. Amplissima omniumqUE geri lium nobilissima Cornelia ab antiquis habata est , et quidem jure . Hujus gentis familiiss quatuor praeeiprias reperio: Μaluginensium prima, altera Scipionum , R Iinorum tertia , postrema Lentulorum . 4) Et Fabii Mamimi. Qui a Fabio Herculis filio stirpem ducebant. Primo Fodii ab agrorum fossione, postea Fiabii dicti sunt . 5 Asmiliorum . Gens ab Aemilio Ascanii filio orta. Festus. 6) Poeticen. Paullo ante t Idem yoemata Pronuncia Bat et Graeco et Latine, sic, ut svria nihil POSSEL

Fuer tuus mihi litteras abs te , se Commentrarium consulatus mei Graeos scrotum reddidit . . . moai ego tuum anes logissem furatum me a cs diceraσ quamquam tua incomρω viSG δunt.

216쪽

Τ. Pomponius Attieus. Iossulatu Ciceronis. Hactenus , Attico vivo , edita haec

a nobis sunt. XIX. Nunc quoniam fortuna nos superstiles ei esse voluit, reliqua persequemur : et, quantum PO-terimus , rerum exemplis lectores docebimus, sicut supra significavimus SUOS CUIQuE MORES PLERUMQUE CON cILIARE FORTUNAM. Namque Ilic contentus ordine

equestri , quo erat ortus , ita assinitatem pervenit imperatoris Divi Iulii silii i) : quum jam ante familiaritatem ejus esset consecutus nulla alia re , quam elegantia vitae , qua ceteros ceperat principes civitatis , dignitate I'ari, fortuna humiliore. Tanta enim prosperitas Caesarem est consecuta , ut nihil ei non tribuerit fortuna , quod cuiquam ante detulerit ; et conciliarit, quod nemo adhuc civis Romanis quivit consequi . Nata autem est Attico ne piis ex Agrippa a , cui virginem filiam collocarat. Hanc Caesar, vix anniculam, Tiberio Claudio Neroni , Drusilla nato 3 , privigno suo despondit quae conjunctio necessitudinem eorum sanxit, famia Iiaritatem reddidit frequentiorem. XX. Quamvis ante haec sponsalia non solum, quum ab urbe abesset, nunquam ad suorum quem quam litteras misit, quin Attico mitteret, quid ageret; inprimis quid legeret, quibusque in locis, et quam-- diu. H Disti Iulii silii . Ita in nummis antiquis in Trium in

a) myris ax A rima . Suet. in Tiborio c. V D. riminam M. Agrima multam , ne tem Cascilii Attici , ad quem anne Ciceronis episιOlas , ianxie

uxorem.

S) Drusilla naeo. Drusilla duorum Neronum mater quorum alter praenomine Drusi, alter Tiberii notabatur.

217쪽

xio Cornelii Nepotis diu esset moraturus : sed etiam quum esset in urbe , et propter suas insultas occupationes minus saepe , quam vellet , Attico frueretur , nullus dies tamen temere interceSSit , quo non ad eum scribe-xet : quum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret ; modo aliquam ei quaestionem poeticam proponcrct: interdum jocans ejus verbosiores eliceret epistolas. Ex quo accidit, quum aedes Iovis Feretrii, in Capitolio i) ab Romulo constituta, vetustate atque incuria detecta prolaboretur , ut Attici admonitu , Caesar eam reficiendam curaret. Nequo vero ab M. Antonio minus absens litteris colebatur: adeo , ut accurate ille ex ultimis terris , quid age-xet , quid curae sibi haberet, certiorem saceret Atticum . Hoc quale sit , facilius existimabit is , qui

judicare poterit, quantae sit sapientiae, eorum retinere usum benevolentiamque , inter quos maxima-Tum rerum non Solum aemulatio , sed obtrectatio tanta intercedebat , quantam fuit lucidere necesse inter Caesarem , atque Antonium : quum se uterque principem non Solum urbis Romanae, sed orbis terrarum esse CuPEret.

XXI. Tali modo quum septem et septuaginta annos complesset 2 , atque ad extremam senectutem non minus diguitate, quam gratia fortuna quo, crevisset multas enim haereditates nulla alia Te quam bonitate est consecutus , tantaque prosperitate usus esset Valetudinis , ut annos triginta medicitia non indiguisset ; nactus est morbum , quem initio et ipse, et medici contemserunt: nam putarunt

In Cayitolio. De qua aede Livius lib. 1.

a) Com lesset. Anno scilicet climacterico . Iis enim annis praestantissimos viros extinctos veterum memo xiae declarant.

218쪽

T. Pomponius Atticus. esse lenesmon i) , cui remedia celeria siciliora quo proponebuntur. In hoc quum tres menses sine ullis doloribus, praeterquam quos ex curatione capiebat, consumsisset: subito tanta Vis morbi in unum in testinum prorupit, ut extremo tempore per Iumbos fistula putris eruperit. Atque hoc priusquam ei accideret, postquam in dies dolores accrescere, sciah remque accessiSse Sensit, Agrippam generum ad se arcessiri jussit, et cum eo L. Cornelium Balia

bum , Sextumque Peducaeum a) . Hos ut venisse vidit , in cubitum innixus a) : Quantam , inquit ,

euram diligentiamque in letudine mea tuenda hoo tempore aeshibuerim , quum Mos testes habeam, nihil necesse est Pluribus Verbis Commemorare: quibus quoniam , ut Fem , Satisfeci, nihilque reliqui feci, quod ad sanandum me Pertineret, reliquum est , ut egomet mihi consulam . Id Mos ignorare nolui. Nam mihi stat, alere morbum desinere: namque his diebus quidquid cibi sumsi , ita Produxi vitam, ut auxerim dolores, sine ve Salutis . Quare a vobis Peto , Primum , ut consilium Probetis meum : deinde , ne frustra dehortando conemini. XXII. Hac oratione habita, tanta costantia πο- cis atque vultus, ut non ex vita , sed ex domo in

nesmon. Idest frequentem desidendi atquctat vi exonerandi inanem cupiditatem . Vulgo i pondi. Manutius vero ex illis verbis , quae sequuntur , Sinstillis doloribus , auctoritate Celsi probat tenesmon non

fuisse.

a) Peducaeum. Altici perfamiliarem. S) In cubitum innixus. Qui lecto cubabant, si quae loqui volebant, in cubitum se erigebant. Ita apud Homerum , et de Christo Nonnus, et de Marco Imperator.

Herodianus.

219쪽

si a Corneliι Nepotis T. PO Onitis Aetiatis. domum videretur migrare , quum quidem Agrippά

eum flens, atque Osculans , Oraret atque Obsecraret: ne ad id , quod natura cogeret, ipse quoque acce-loraret: et quoniam tum quoque posset temporibus superesse , Se Sibi Suisque reserVaret: preces ejus laciturna sua obstinatione depressit. Sic quum hi- duum etho se abstinuisset, subito sebris decessit , . laviorque morbus esse coepit : tamen propositum

nihilo secius peregit. Itaque die quinto , postquam id consilium inierat, pridie Kalend. Aprilis , Cn. Domitio , C. Sosio Coss. decessit . Elatus est in lecticula ci) , ut ipse praescripserat , Sine ulla pompalaneris sa) , comitantibus omnibus honis , maxima vulgi frequentia . Sepultus est juxta viam Ap

piam ca) , ad quintum lapidem 4 , in monumento Q. Caecilii 5 avunculi sui.

FINIS.

1 Lecticula. Lectica cum ad vivos , tum ad mortuos efferendos utebantur Romani . honestiores hex Phoro , tenuiores sandapila efferebantur . a) Pompa funeris. Pompam exequialem Vocat Ser vius. Quin imo PO am tantum Pro toto funeris appa.xatu Latini adhibuerunt. 5 Viam Amiam. In qua erant conditoria, et Sem

pulcra Romanorum.

Ad quintum lapidom. Nam in urbe sepeliri ne-ras; jam inde a Xviris lege Velitum. ΗΟΜINEM MORTUUM IN URBE NE SEPELITO NEVE URITO r credo inquit Cicero ) usi propter ignis Periculum. Q Caecilii. Illius, qui heredem fecit ox dodrante.

220쪽

Excellentium Imperatorum , quorum vitae a Cornelio Nepote 'sunt Scriptae.

Aristides.

Pausanias.

VIII.

XI. Iphicrates.

Chabrias.

Timotheus

Datames.

Agesilaus.

Eumenes.

Timoleon.

Hamilcaris

Hannibal.

XXV.

T. Pomponius Atticus.

SEARCH

MENU NAVIGATION